M. Tulli Ciceronis Epistularum ad Atticum Liber Nonus


I II IIa  III IV V VI VIa  VII  VIIb VIII IX IXa IXb IXc  X XI XIa  XII XIII XIIIa  XIV XV XVI XVII XVIII XIX 

9.1

Scr. in Formiano prid. Non. Mart a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

etsi cum tu has litteras legeres putabam fore ut scirem iam quid Brundisi actum esset (nam Canusio viiii Kal. profectus erat Gnaeus; haec autem scribebam pridie Nonas xiiii die post quam ille Canusio moverat), tamen angebar singularum horarum exspectatione mirabarque nihil adlatum esse ne rumoris quidem; nam erat mirum silentium. sed haec fortasse keno/spouda sunt, quae tamen iam sciantur necesse est;

[2]illud molestum me adhuc investigare non posse ubi P. Lentulus noster sit, ubi Domitius. quaero autem, quo facilius scire possim quid acturi sint, iturine ad Pompeium et, si sunt, qua quandove ituri sint.

Vrbem quidem iam refertam esse optimatium audio, Sosium et Lupum quos Gnaeus noster ante putabat Brundisium venturos esse quam se ius dicere. hinc vero vulgo vadunt; etiam M'. Lepidus quocum diem conterere solebam cras cogitabat.

[3]nos autem in Formiano morabamur, quo citius audiremus; deinde Arpinum volebamus; inde iter qua maxime a)pa/nthton esset ad mare superum remotis sive omnino missis lictoribus. audio enim bonis viris qui et nunc et saepe antea magno praesidio rei publicae fuerunt hanc cunctationem nostram non probari multaque <in> me et severe in conviviis tempestivis quidem disputari.

cedamus igitur et, ut boni cives simus, bellum Italiae terra marique inferamus et odia improborum rursus in nos quae iam exstincta erant incendamus et Luccei consilia ac Theophani persequamur.

[4] nam Scinio vel in Syriam proficiscitur sorte vel cum genero honeste vel Caesarem fugit iratum. Marcelli quidem, nisi gladium Caesaris timuissent, manerent. Appius est eodem in timore et inimicitiarum recentium etiam. praeter hunc et C. Cassium reliqui legati, Faustus pro quaestore; ego unus cui utrumvis licet. frater accedit quem socium huius fortunae esse non erat aequum cui magis etiam Caesar irascetur, sed impetrare non possum ut maneat. dabimus hoc Pompeio quoi debemus. nam me quidem alius nemo movet, non sermo bonorum qui nulli sunt, non causa quae acta timide est, agetur improbe. uni, uni hoc damus ne id quidem roganti nec suam causam, ut ait, agenti sed publicam. tu quid cogites de transeundo in Epirum scire sane velim.


9.2

Scr. in Formiano Non. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

etsi Nonis Martiis die tuo, ut opinor, exspectabam epistulam a te longiorem, tamen ad eam ipsam brevem quam IIII Nonas u(po\ th\n dialhyin dedisti rescribendum putavi. gaudere ais te mansisse me et scribis in sententia te manere. mihi autem superioribus litteris videbare non dubitare quin cederem ita si et Gnaeus bene comitatus conscendisset et consules transissent. utrum hoc tu parum commeministi, an ego non satis intellexi, an mutasti sententiam? sed aut ex epistula quam exspecto perspiciam quid sentias aut alias abs te litteras eliciam. Brundisio nihildum erat adlatum


9.2a

Scr. in Formiano viii Id. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

O rem difficilem planeque perditam! quam nihil praetermittis in consilio dando; quam nihil tamen quod tibi ipsi placeat explicas! non esse me una cum Pompeio gaudes ac proponis quam sit turpe me adesse cum quid de illo detrahatur; nefas esse approbare. certe; contra igitur? 'di' inquis 'averruncent!' quid ergo fiet si in altero scelus est, in altero supplicium? 'impetrabis' inquis 'a Caesare ut tibi abesse liceat et esse otioso.' supplicandum igitur? miserum. quid si non impetraro? 'et de triumpho erit' inquis 'integrum.' quid si hoc ipso premar? accipiam? quid foedius? negem? repudiari se totum , magis etiam quam olim in xxviratu, putabit. ac solet, cum se purgat, in me conferre omnem illorum temporum culpam. ita me sibi fuisse inimicum ut ne honorem quidem a se accipere vellem. quanto nunc hoc idem accipiet asperius! tanto scilicet quanto et honos hic illo est amplior et ipse robustior.

[2] nam quod negas te dubitare quin magna in offensa sim apud Pompeium hoc tempore, non video causam cur ita sit hoc quidem tempore. qui enim amisso Corfinio denique certiorem me sui consili fecit, is queretur Brundisium me non venisse cum inter me et Brundisium Caesar esset? deinde etiam scit a)parrhsi/aston esse in ea causa querelam suam. me putat de municipiorum imbecillitate, de dilectibus, de pace, de urbe, de pecunia, de Piceno occupando plus vidisse quam se. sin cum potuero non venero tum erit inimicus, quod ego non eo vereor ne mihi noceat (quid enim faciet? tij d' e)sti\ douloj tou= qanein a)/frontij w)/n;), sed quia ingrati animi crimen horreo. confido igitur adventum nostrum illi, quoquo tempore fuerit, ut scribis, a)smenisto\n fore. nam quod ais, si hic temperatius egerit, consideratius consilium te daturum, qui hic potest se gerere non perdite? <vetant> vita, mores, ante facta, ratio suscepti negoti, socii, vires bonorum aut etiam constantia.

[3]  vixdum epistulam tuam legeram cum ad me currens ad illum Postumus Curtius venit nihil nisi classis loquens et exercitus. eripiebat Hispanias, tenebat Asiam, Siciliam, Africam, Sardiniam, confestim in Graeciam persequebatur. eundum igitur est, nec tam ut belli quam ut fugae socii simus. nec enim ferre potero sermones istorum quicumque sunt; non sunt enim certe, ut appellantur, boni. sed tamen id ipsum scire cupio quid loquantur idque ut exquiras meque certiorem facias te vehementer rogo. nos adhuc quid Brundisi actum esset plane nesciebamus. Cum sciemus , tum ex re et ex tempore consilium capiemus sed utemur tuo.


9.3

Scr. in Formiano vii Id. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

Domiti filius transiit Formias viii Idus currens ad matrem Neapolim mihique nuntiari iussit patrem ad urbem esse cum de eo curiose quaesisset servus noster Dionysius. nos autem audieramus eum profectum sive ad Pompeium sive in Hispaniam. id cuius modi sit scire sane velim. nam ad id quod delibero pertinet, si ille certe nusquam discessit, intellegere Gnaeum non esse facilis nobis ex Italia exitus, cum ea tota armis praesidiisque teneatur, hieme praesertim. nam si commodius anni tempus esset, vel infero mari liceret uti. nunc nihil potest nisi supero tramitti quo iter interclusum est. quaeres igitur et de Domitio et de Lentulo.

[2]   a Brundisio nulla adhuc fama venerat, et erat hic dies vii Idus quo die suspicabamur aut pridie <ad> Brundisium venisse Caesarem. nam Kal. Arpis manserat. sed si Postumum audire velles, persecuturus erat Gnaeum; transisse enim iam putabat coniectura tempestatum ac dierum. ego nautas eum non putabam habiturum, ille confidebat et eo magis quod audita naviculariis hominis liberalitas esset. sed tota res Brundisina quo modo habeat se diutius nescire non possum.


9.4

Scr. in Formiano iv Id. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

ego etsi tam diu requiesco quam diu aut ad te scribo aut tuas litteras lego, tamen et ipse egeo argumento epistularum et tibi idem accidere certo scio. quae enim soluto animo familiariter scribi solent ea temporibus his excluduntur, quae autem sunt horum temporum ea iam contrivimus. sed tamen ne me totum aegritudini dedam, sumpsi mihi quasdam tamquam qe/seij quae et politikai\ sunt et temporum horum, ut et abducam animum ab querelis et in eo ipso de quo agitur exercear. eae sunt huius modi:

Ei) menete/on e)n th? patri/di turannoume/nhj au)thj. Ei) panti\ tro/pw? turanni/doj kata/lusin pragmateute/on, ka)\n me/llh? dia\ tou=to peri\ twn o(/lwn h( po/lij kinduneu/sein h)\ eu)labhte/on to\n katalu/onta mh\ au)to\j ai)/rhtai. Ei) peirate/on a)rh/gein th=? patri/di turannoume/nh? kairw? kai\ lo/gw? ma=llon h)\ pole/mw?. Ei) politiko\n to\h(suxa/zein a)naxwrh/santa/ poi th j patri/doj turannoume/nhj h)\ dia\ panto\ji)te/on kindu/nou thj e)leuqeri/aj pe/ri. Ei) po/lemon e)pakte/on th ?xw/ra? kai\ poliorkhte/on au)th\nturannoume/nhn. ei) kai\ mh\ dokima/zonta th\n dia\ pole/mou kata/lusin th= j turanni/doj sunapograpte/on o(/mwj toi j a)ri/stoij. Ei) toi j eu)erge/taijkai\ fi/loij sugkinduneute/on e)n toij politikoi j ka)\nmh\ dokw sin eu) bebouleu\sqai peri\ tw\n o(/lwn. Ei) o( mega/la th\n patri/da eu)ergeth/saj di' au)to/ te tou\to a)nh/kesta paqw\n kai\ fqonhqei\j kinduneu/seien a)\n e)qelonth\j  u(pe\r th\j patri/doj h)\ e)fete/on au)tw\? e(autou\ pote kai\ tw\n oi)keiota/twn poiei\sqai pro/noian a)feme/nw? ta\j pro\j tou\j i)sxu/ontaj diapolitei/aj.

[3] in his ego me consultationibus exercens et disserens in utramque partem tum Graece tum Latine et abduco parumper animum a molestiis et tw\n prou)/rgou ti delibero. sed vereor ne tibi a)/kairoj sim. si enim recte ambulavit is qui hanc epistulam tulit, in ipsum tuum diem incidit.


9.5

Scr. im Formiano vi Id. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

Natali die tuo scripsisti epistulam ad me plenam consili summaeque cum benevolentiae tum etiam prudentiae. eam mihi Philotimus postridie quam a te acceperat reddidit. sunt ista quidem quae disputas difficillima, iter ad superum, navigatio infero, discessus Arpinum ne hunc fugisse, mansio Formiis ne obtulisse nos gratulationi videamur, sed miserius nihil quam ea videre quae tamen iam, inquam, videnda erunt.

fuit apud me Postumus, scripsi ad te quam gravis. venit ad me etiam Q. Fufius quo vultu, quo spiritu! properans Brundisium, scelus accusans Pompei, levitatem et stultitiam senatus. haec qui in mea villa non feram, Curtium in curia potero ferre?

[2] age, finge me quamvis eu )stomaxwj haec ferentem; quid illa 'dic, M. TVLLI'? quem habebunt exitum? et omitto causam rei publicae quam ego amissam puto cum vulneribus suis tum medicamentis iis quae parantur, de Pompeio quid agam? quoi plane (quid enim hoc negem?) suscensui. semper enim me causae eventorum magis movent quam ipsa eventa. haec igitur mala (quibus maiora esse quae possunt?) considerans vel potius iudicans eius opera accidisse et culpa inimicior eram huic quam ipsi Caesari. Vt maiores nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo (itaque alter religiosus etiam nunc dies, alter in vulgus ignotus), sic ego decem annorum peccata recordans in quibus inerat ille etiam annus qui nos hoc <non> defendente, ne dicam gravius, adflixerat praesentisque temporis cognoscens temeritatem, ignaviam, neglegentiam suscensebam.

[3] sed ea iam mihi exciderunt; beneficia eiusdem cogito, cogito etiam dignitatem; intellego serius equidem quam vellem propter epistulas sermonesque Balbi, sed video plane nihil aliud agi, nihil actum ab initio, <nisi> ut hunc occideret. ego igitur, sicut ille apud Homerum cui et mater et dea dixisset , au)ti/ka ga/r toi e)/peita meq' (/Ektora po/tmoj e(/toimoj, matri ipse respondit,

au)ti/ka teqnai/hn, e)pei\ ou)k a)/r' e)/mellon e(tai/rw?
kteinome/nw? e)pamu=nai,--

quid si non e(tai/rw? solum sed etiam eu)erge/th? , adde tali viro talem causam agenti? ego vero haec officia mercanda vita puto. optimatibus vero tuis nihil confido, nihil iam ne inservio quidem.

[4] video ut se huic dent, ut daturi sint. quicquam tu illa putas fuisse de valetudine decreta municipiorum prae his de victoria gratulationibus? 'timent' inquies. at ipsi tum se timuisse dicunt. sed videamus quid actum sit Brundisi. ex eo fortasse ne/a consilia nascentur aliaeque litterae.


9.6

Scr. in Formiano v Id. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

nos adhuc Brundisio nihil. Roma scripsit Balbus putare iam Lentulum consulem tramisisse nec eum a minore Balbo conventum, quod is hoc iam Canusi audisset; inde ad se eum scripsisse; cohortesque sex quae Albae fuissent ad Curium via Minucia transisse; id Caesarem ad se scripsisse et brevi tempore eum ad urbem futurum. ergo utar tuo consilio neque me Arpinum hoc tempore abdam, etsi, Ciceroni meo togam puram quom dare Arpini vellem, hanc eram ipsam excusationem relicturus ad Caesarem. sed fortasse in eo ipso offendetur, cur non Romae potius. ac tamen si est conveniendus, hic potissimum. tum reliqua videbimus, id est et quo et qua et quando.

[2] Domitius , ut audio, in Cosano est et quidem, ut aiunt, paratus ad navigandum, si in Hispaniam, non probo, si ad Gnaeum, laudo; quovis potius certe quam ut Curtium videat quem ego patronus aspicere non possum. quid alios? sed, opinor, quiescamus, ne nostram culpam coarguamus qui, dum urbem, id est patriam, amamus dumque rem conventuram putamus, ita nos gessimus ut plane interclusi captique simus.

[3] scripta iam epistula Capua litterae sunt adlatae hoc a exemplo: 'Pompeius mare transiit cum omnibus militibus quos secum habuit. hic numerus est hominum milia triginta et consules duo et tribuni pl. et senatores qui fuerunt cum eo omnes cum uxoribus et liberis. conscendisse dicitur a. d. iiii Nonas Martias. ex ea die fuere septemtriones venti. Navis quibus usus non est omnis aut praecidisse aut incendisse dicunt.' de hac re litterae L. Metello tribuno pl. Capuam adlatae sunt a Clodia socru quae ipsa transiit.

[4] ante sollicitus eram et angebar, sicut res scilicet ipsa cogebat, quom consilio explicare nihil possem; nunc autem postquam Pompeius et consules ex Italia exierunt, non angor sed ardeo dolore,

ou)de/ moi h)=tor
e)/mpedon, a)ll' a)lalu/kthmai.

non sum, inquam, mihi crede, mentis compos; tantum mihi dedecoris admisisse videor. mene non primum cum Pompeio qualicumque consilio usus <est>, deinde cum bonis esse quamvis causa temere instituta? praesertim cum ii ipsi quorum ego causa timidius me fortunae committebam, uxor, filia, Cicerones pueri me illud sequi mallent, hoc turpe et me indignum putarent. nam Quintus quidem frater quicquid mihi placeret id rectum se putare aiebat, id animo aequissimo sequebatur.

[5] tuas nunc epistulas a primo lego. hae me paulum recreant. primae monent et rogant ne me proiciam, proximae gaudere te ostendunt me remansisse. eas cum lego, minus mihi turpis videor, sed tam diu dum lego. deinde emergit rursum dolor et ai)sxrou= fantasi/a . quam ob rem obsecro te, mi Tite, eripe mihi hunc dolorem aut minue saltem aut consolatione aut consilio aut quacumque re potes. quid tu autem possis? aut quid homo quisquam? vix iam deus.

[6] equidem illud molior quod tu mones sperasque fieri posse, ut mihi Caesar concedat ut absim cum aliquid in senatu contra Gnaeum agatur. sed timeo ne non impetrem. venit ab eo Furnius. Vt quidem scias quos sequamur, Q. Titini filium cum Caesare esse nuntiat, sed illum maiores mihi gratias agere quam vellem. quid autem me roget paucis ille quidem verbis sed e)n duna/mei , cognosce ex ipsius epistula. me miserum quod tu non valuisti! una fuissemus; consilium certe non defuisset; 'su/n te du/' e)rxome/nw '--.

[7]  sed acta ne agamus, reliqua paremus. me adhuc haec duo fefellerunt, initio spes compositionis, qua facta volebam uti populari vita, sollicitudine senectutem nostram liberare; deinde bellum crudele et exitiosum suscipi a Pompeio intellegebam. melioris medius fidius civis et viri putabam quovis supplicio adfici quam illi crudelitati non solum praeesse verum etiam interesse. videtur vel mori satius fuisse quam esse cum his. ad haec igitur cogita, mi Attice, vel potius excogita. quemvis eventum fortius feram quam hunc dolorem.


9.6a

Scr. in itinere in m. Mart. a 705 (49).
CAESAR IMP. S. D. CICERONI IMP.

cum Furnium nostrum tantum vidissem neque loqui neque audire meo commodo potuissem, properarem atque essem in itinere praemissis iam legionibus, praeterire tamen non potui quin et scriberem ad te et illum mitterem gratiasque agerem, etsi hoc et feci saepe et saepius mihi facturus videor; ita de me merens. in primis a te peto, quoniam confido me celeriter ad urbem venturum, ut te ibi videam, ut tuo consilio, gratia, dignitate, ope omnium rerum uti possim. ad propositum revertar; festinationi meae brevitatique litterarum ignosces. reliqua ex Furnio cognosces.


9.7

Scr. in Formiano iii Id. Mart. a. 705(49).
CICERO ATTICO SAL.

scripseram ad te epistulam quam darem iiii Idus. sed eo die is cui dare volueram non est profectus. venit autem eo ipso die ille 'celeripes' quem Salvius dixerat. attulit uberrimas tuas litteras; quae mihi quiddam quasi animulae instillarunt; recreatum enim me non queo dicere. sed plane to\ sun'exon effecisti. ego enim non iam id ago, mihi crede, ut prosperos exitus consequar. sic enim video, nec duobus his vivis nec hoc uno nos umquam rem publicam habituros. ita neque de otio nostro spero iam nec ullam acerbitatem recuso. unum illud extimescebam, ne quid turpiter facerem vel dicam iam ne fecissem.

[2] sic ergo habeto, salutaris te mihi litteras misisse neque solum has longiores quibus nihil potest esse explicatius, nihil perfectius, sed etiam illas breviores in quibus hoc mihi iucundissimum fuit, consilium factumque nostrum a Sexto probari, pergratumque mihi tu . . . fecisti; a quo et diligi me et quid rectum sit intellegi scio. longior vero tua epistula non me solum sed meos omnis aegritudine levavit. itaque utar tuo consilio et ero in Formiano, ne aut ad urbem a)pa/nthsij mea animadvertatur aut, si nec hic nec illic eum videro, devitatum se a me putet.

[3] quod autem suades ut ab eo petam ut mihi concedat ut idem tribuam Pompeio quod ipsi tribuerim, id me iam pridem agere intelleges ex litteris Balbi et Oppi quarum exempla tibi misi. misi etiam Caesaris ad eos sana mente scriptas quo modo in tanta insania. sin mihi Caesar hoc non concedat, video tibi placere illud, me poli/teuma de pace suscipere; in quo non extimesco periculum (cum enim tot impendeant, cur non honestissimo depecisci velim?) sed vereor ne Pompeio quid oneris imponam, mh/ moi gorgei/hn kefalh\n deinoi=o pelw/rou intorqueat. mirandum enim in modum Gnaeus noster Sullani regni similitudinem concupivit. ei)dw/j soi le/gw . nihil ille umquam minus obscure tulit. 'Cum hocne igitur' inquies 'esse vis?' beneficium sequor, mihi crede, non causam, ut in Milone, ut in . . . sed hactenus. 'causa igitur non bona est?'

[4] immo optima, sed agetur, memento, foedissime. primum consilium est suffocare urbem et Italiam fame, deinde agros vastare, urere, pecuniis locupletum non abstinere. sed cum eadem metuam ab hac parte, si illim beneficium non sit, rectius putem quidvis domi perpeti. sed ita meruisse illum de me puto ut a)xaristi/aj crimen subire non audeam, quamquam a te eius quoque rei iusta defensio est explicata.

[5] de triumpho tibi adsentior quem quidem totum facile et libenter abiecero. egregie probo fore ut, dum vagamur, plo/oj w(rai=oj obrepat. 'si modo' inquis 'satis ille erit firmus.' est firmior etiam quam putabamus. de isto licet bene speres. promitto tibi, si valebit, tegulam illum in Italia nullam relicturum. 'Tene igitur socio?' contra me hercule meum iudicium et contra omnium antiquorum auctoritatem, nec tam ut illa adiuvem quam ut haec ne videam cupio discedere. noli enim putare tolerabilis horum insanias nec unius modi fore. etsi quid te horum fugit, legibus, iudiciis, senatu sublato libidines, audacias, sumptus, egestates tot egentissimorum hominum nec privatas posse res nec rem publicam sustinere? abeamus igitur inde qualibet navigatione; etsi id quidem ut tibi videbitur, sed certe abeamus. sciemus enim, id quod exspectas, quid Brundisi actum sit.

[6] bonis viris quod ais probari quae adhuc fecerimus scirique ab iis <nos> non profectos valde gaudeo, si est nunc ullus gaudendi locus. de Lentulo investigabo diligentius. id mandavi Philotimo, homini forti ac nimium optimati.

[7]  extremum est ut tibi argumentum ad scribendum fortasse iam desit. nec enim alia de re nunc ulla scribi potest, et de hac quid iam amplius inveniri potest? sed quoniam et ingenium suppeditat (dico me hercule ut sentio) et amor quo et meum ingenium incitatur, perge, ut facis, et scribe quantum potes. in Epirum quod me non invitas, comitem non molestum, subirascor. sed vale. nam ut tibi ambulandum, ungendum, sic mihi dormiendum. etenim litterae tuae mihi somnum attulerunt


9.7b

Scr. Romae vi aut v Id. Mart a. 705 (49).
BALBVS ET OPPIVS S. D. M. CICERONI.

nedum hominum humilium, ut nos sumus, sed etiam amplissimorum virorum consilia ex eventu, non ex voluntate a plerisque probari solent. tamen freti tua humanitate quod verissimum nobis videbitur de eo quod ad nos scripsisti tibi consilium dabimus. quod si non fuerit prudens, at certe ab optima fide et optimo animo proficiscetur.

nos si id quod nostro iudicio Caesarem facere oportere existimamus, ut, simul Romam venerit, agat de reconciliatione gratiae suae et Pompei, id eum facturum ex ipso cognovissemus, te hortari <non desineremus> ut velles iis rebus interesse, quo facilius et maiore cum dignitate per te qui utrique es coniunctus res tota confieret, aut si ex contrario putaremus Caesarem id non facturum et etiam velle cum Pompeio bellum gerere sciremus, numquam tibi suaderemus contra hominem optime de te meritum arma ferres, sicuti te semper oravimus ne contra Caesarem pugnares.

[2]  sed cum etiam nunc quid facturus Caesar sit magis opinari quam scire <possimus>, non possumus nisi hoc, non videri eam tuam esse dignitatem neque fidem omnibus cognitam ut contra alterutrum, cum utrique sis maxime necessarius, arma feras, et hoc non dubitamus quin Caesar pro sua humanitate maxime sit probaturus. nos tamen, si tibi videbitur, ad Caesarem scribemus ut nos certiores faciat quid de hac re acturus sit. a quo si erit nobis rescriptum, statim quae sentiemus ad te scribemus et tibi fidem faciemus nos ea suadere quae nobis videntur tuae dignitati, non Caesaris actioni esse utilissima, et hoc Caesarem pro indulgentia in suos probaturum putamus.


9.8

Scr. in Formiano prid. Id. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

cenantibus ii Idus nobis ac noctu quidem Statius a te epistulam brevem attulit. de L. Torquato quod quaeris, non modo Lucius sed etiam Aulus profectus est, . . . alter multos. de Reatinorum corona quod scribis, moleste fero in agro Sabino sementem fieri proscriptionis. senatores multos esse Romae nos quoque audieramus. ecquid potes dicere cur exierint?

[2] in his locis opinio est coniectura magis quam nuntio aut litteris Caesarem Formiis a. d. xi Kal. Aprilis fore. hic ego vellem habere Homeri illam Minervam simulatam Mentori cui dicerem, Me/ntor, pw=j t' a)/r' i)/w, pw=j t' a)\r prosptu/comai au)to/n; nullam rem umquam difficiliorem cogitavi, sed cogito tamen nec ero, ut in malis, imparatus. sed cura ut valeas. puto enim diem tuum heri fuisse.


9.9

Scr. in Formiano xvi K Apr. a. 705(49).
CICERO ATTICO SAL.

tris epistulas tuas accepi postridie Idus. erant autem iiii, iii, pridie Idus datae. igitur antiquissimae cuique primum respondebo. adsentio tibi, ut in Formiano potissimum commorer, etiam de supero mari,  plaboque , ut antea ad te scripsi, ecquonam modo possim voluntate eius nullam rei publicae partem attingere. quod laudas quia oblivisci me scripsi ante facta et delicta nostri amici, ego vero ita facio. quin ea ipsa, quae a te commemorantur, secus ab eo in me ipsum facta esse non memini. tanto plus apud me valere benefici gratiam quam iniuriae dolorem volo. faciamus igitur, ut censes, conligamusque nos. Sofisteu/w enim simul ut rus decurro atque in decursu qe/seij meas commentari non desino. sed sunt quaedam earum perdifficiles ad iudicandum. de optimatibus sit sane ita ut vis; sed nosti illud 'Dionu/sioj e)n Kori/nqw? .'

Titini filius apud Caesarem est. quod autem quasi vereri videris ne mihi tua consilia displiceant, me vero nihil delectat aliud nisi consilium et litterae tuae. qua re fac, ut ostendis, ne destiteris ad me quicquid tibi in mentem venerit scribere. mihi nihil potest esse gratius. venio ad alteram nunc epistulam. recte non credis de numero militum; ipso dimidio plus scripsit Clodia. falsum etiam de corruptis navibus. quod consulem laudas, ego quoque animum laudo sed consilium reprehendo; dispersu enim illorum actio de pace sublata est quam quidem ego meditabar. itaque postea Demetri librum de concordia tibi remisi et Philotimo dedi. nec vero dubito quin exitiosum bellum impendeat cuius initium ducetur a fame. et me tamen doleo non interesse huic bello!

in quo tanta vis sceleris futura est ut, cum parentis non alere nefarium sit, nostri principes antiquissimam et sanctissimam parentem, patriam, fame necandam putent. atque hoc non opinione timeo sed interfui sermonibus. omnis haec classis Alexandrea, Colchis, Tyro, Sidone, arado, Cypro, Pamphylia, Lycia, Rhodo, Chio, Byzantio, Lesbo, Zmyrna, Mileto, Coo ad intercludendos commeatus Italiae et ad occupandas frumentarias provincias comparatur. at quam veniet iratus! et iis quidem maxime qui eum maxime salvum volebant, quasi relictus ab iis quos reliquit. itaque mihi dubitanti quid me facere par sit, permagnum pondus adfert benevolentia erga illum;

qua dempta perire melius esset in patria quam patriam servando evertere. de septemtrione plane ita est. metuo ne vexetur Epirus; sed quem tu locum Graeciae non direptum iri putas? praedicat enim palam et militibus ostendit se largitione ipsa superiorem quam hunc fore. illud me praeclare admones, cum illum videro, ne nimis indigenter et ut cum gravitate potius loquar. plane sic faciendum. Arpinum, cum eum convenero, cogito, ne forte aut absim cum veniet aut cursem huc illuc via deterrima. Bibulum, ut scribis, audio venisse et redisse pridie Idus.

[3] Philotimum, ut ais in epistula tertia, exspectabas. at ille Idibus a me profectus est. eo serius ad tuam illam epistulam quoi ego statim rescripseram redditae sunt meae litterae. de Domitio, ut scribis, ita opinor esse ut et in Cosano sit et consilium eius ignoretur. iste omnium turpissimus et sordidissimus qui consularia comitia a praetore ait haberi posse est ille idem qui semper in re publica fuit. itaque nimirum hoc illud est quod Caesar scribit in ea epistula cuius exemplum ad te misi, se velle uti 'consilio' meo (age, esto; hoc commune est), 'gratia' (ineptum id quidem sed, puto, hoc simulat ad quasdam senatorum sententias), 'dignitate' (fortasse sententia consulari). illud extremum est, 'ope omnium rerum.'

id ego suspicari coepi tum ex tuis litteris aut hoc ipsum esse aut non multo secus. nam permagni eius interest rem ad interregnum non venire. id adsequitur, si per praetorem consules creantur. nos autem in libris habemus non modo consules a praetore sed ne praetores quidem creari ius esse idque factum esse numquam; consules eo non esse ius quod maius imperium a minore rogari non sit ius, praetores autem quod ita rogentur ut conlegae consulibus sint quorum est maius imperium. aberit non longe quin hoc a me decerni velit neque sit contentus Galba, Scaevola, Cassio, Antonio, to/te moi xa/noi eu)rei=a xqw/n!

[4] sed quanta tempestas impendeat vides. qui transierint senatores scribam ad te cum certum habebo. de re frumentaria recte intellegis quae nullo modo administrari sine vectigalibus potest; nec sine causa et eos qui circum illum sunt omnia postulantis et bellum nefarium times. Trebatium nostrum, etsi, ut scribis, nihil bene sperat, tamen videre sane velim. quem fac horteris ut properet; opportune enim ad me ante adventum Caesaris venerit. de Lanuvino, statim ut audivi Phameam mortuum, optavi, si modo esset futura res publica, ut id aliquis emeret meorum neque tamen de te qui maxime meus es cogitavi. sciebam enim te 'quoto anno' et 'quantum in solo' solere quaerere neque solum Romae sed etiam Deli tuum dia/gramma videram.

verum tamen ego illud, quamquam est bellum, minoris aestimo quam aestimabatur Marcellino consule, cum ego istos hortulos propter domum antiquam quam tum habebam iucundiores mihi fore putabam et minore impensa quam si Tusculanum refecissem. volui HS Q. Egi per  predum ille daret tanti quom  haberet venale. noluit. sed nunc omnia ista iacere puto propter nummorum caritatem. mihi quidem erit aptissimum vel nobis potius si tu emeris; sed eius dementias cave contemnas. valde est venustum. quamquam mihi ista omnia iam addicta vastitati videntur.

respondi epistulis tribus sed exspecto alias; nam me adhuc tuae litterae sustentarunt. D. Liberalibus.


9.9a

Scr. in itinere circ. Non. Mart. a.705 (49)
CAESAR OPPIO CORNELIO SAL.

gaudeo me hercule vos significare litteris quam valde probetis ea quae apud Corfinium sunt gesta. consilio vestro utar libenter et hoc libentius quod mea sponte facere constitueram ut quam lenissimum me praeberem et Pompeium darem operam ut reconciliarem. temptemus hoc modo si possimus omnium voluntates reciperare et diuturna victoria uti, quoniam reliqui crudelitate odium effugere non potuerunt neque victoriam diutius tenere praeter unum L. Sullam quem imitaturus non sum. haec nova sit ratio vincendi ut misericordia et liberalitate nos muniamus. id quem ad modum fieri possit non nulla mi in mentem veniunt et multa reperiri possunt. de his rebus rogo vos ut cogitationem suscipiatis.

N. Magium Pompei praefectum deprehendi.

[2]  scilicet meo instituto usus sum et eum statim missum feci. iam duo praefecti fabrum Pompei in meam potestatem venerunt et a me missi sunt. si volent grati esse, debebunt Pompeium hortari ut malit mihi esse amicus quam iis qui et illi et mihi semper fuerunt inimicissimi, quorum artificiis effectum est ut res publica in hunc statum perveniret.


9.9b

Scr. Romae v aut iv Id. Mart a. 705 (49).
BALBVS CICERONI IMP. SAL.

S. V. B. <E.> postea quam litteras communis cum Oppio ad te dedi, ab Caesare epistulam accepi cuius exemplum tibi misi; ex qua perspicere poteris quam cupiat concordiam <suam> et Pompei reconciliare et quam remotus sit ab omni crudelitate; quod eum sentire, ut debeo, valde gaudeo. de te et tua fide et pietate idem me hercule, mi Cicero, sentio quod tu, non posse tuam famam et officium sustinere ut contra eum arma feras a quo tantum beneficium te accepisse praedices.

[2] Caesarem hoc idem probaturum exploratum pro singulari eius humanitate habeo eique cumulatissime satis facturum te certo scio cum nullam partem belli contra eum suscipias neque socius eius adversariis fueris. atque hoc non solum in te, tali et tanto viro, satis habebit, sed etiam mihi ipse sua concessit voluntate ne in iis castris essem quae contra Lentulum aut Pompeium futura essent quorum beneficia maxima haberem, sibique satis esse dixit si togatus urbana officia sibi praestitissem quae etiam illis, si vellem, praestare possem. itaque nunc Romae omnia negotia Lentuli procuro sustineo meumque officium, fidem, pietatem iis praesto. sed me hercule rursus iam abiectam compositionis spem non desperatissimam esse puto, quoniam Caesar est ea mente quam optare debemus.

hac re mihi placet, si tibi videtur, te ad eum scribere et ab eo praesidium petere, ut petiisti a Pompeio me quidem adprobante temporibus Milonianis. praestabo, si Caesarem bene novi, eum prius tuae dignitatis quam suae utilitatis rationem habiturum.

[3]  haec quam prudenter tibi scribam nescio, sed illud certe scio, me ab singulari amore ac benevolentia quaecumque scribo tibi scribere, quod te (ita incolumi Caesare moriar!) tanti facio ut paucos aeque ac te caros habeam. de hac re cum aliquid constitueris, velim mihi scribas. nam non mediocriter laboro <ut> utrique, ut vis, tuam benevolentiam praestare possis quam me hercule te praestaturum confido. fac valeas.


9.9c

Scr. in itinere circ. Non. Mart. a. 705 (49)
CAESAR OPPIO CORNELIO SAL.

gaudeo me hercule vos significare litteris quam valde probetis ea quae apud Corfinium sunt gesta. consilio vestro utar libenter et hoc libentius quod mea sponte facere constitueram ut quam lenissimum me praeberem et Pompeium darem operam ut reconciliarem. temptemus hoc modo si possimus omnium voluntates reciperare et diuturna victoria uti, quoniam reliqui crudelitate odium effugere non potuerunt neque victoriam diutius tenere praeter unum L. Sullam quem imitaturus non sum. haec nova sit ratio vincendi ut misericordia et liberalitate nos muniamus. id quem ad modum fieri possit non nulla mi in mentem veniunt et multa reperiri possunt. de his rebus rogo vos ut cogitationem suscipiatis. N. Magium Pompei praefectum deprehendi.

[2]  scilicet meo instituto usus sum et eum statim missum feci. iam duo praefecti fabrum Pompei in meam potestatem venerunt et a me missi sunt. si volent grati esse, debebunt Pompeium hortari ut malit mihi esse amicus quam iis qui et illi et mihi semper fuerunt inimicissimi, quorum artificiis effectum est ut res publica in hunc statum perveniret.


9.10

Scr. in Formiano xv K Apr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

nihil habebam quod scriberem. neque enim novi quicquam audieram et ad tuas omnis rescripseram pridie. sed cum me aegritudo non solum somno privaret verum ne vigilare quidem sine summo dolore pateretur, tecum ut quasi loquerer, in quo uno acquiesco, hoc nescio quid nullo argumento proposito scribere institui.

[2] amens mihi fuisse videor a principio et me una haec res torquet quod non omnibus in rebus labentem vel potius ruentem Pompeium tamquam unus manipularis secutus sim. vidi hominem xiiii <K.> Febr. plenum formidinis. illo ipso die sensi quid ageret. numquam mihi postea placuit nec umquam aliud in alio peccare destitit. nihil interim ad me scribere, nihil nisi fugam cogitare. quid quaeris? sicut e)n toi\j e)rwtikoi\j alienant immundae, insulsae, indecorae, sic me illius fugae neglegentiaeque deformitas avertit ab amore. nihil enim dignum faciebat qua re eius fugae comitem me adiungerem. nunc emergit amor, nunc desiderium ferre non possum, nunc mihi nihil libri, nihil litterae, nihil doctrina prodest. ita dies et noctes tamquam avis illa mare prospecto evolare cupio. do, do poenas temeritatis meae. etsi quae fuit illa temeritas? quid feci non consideratissime? si enim nihil praeter fugam quaereretur, fugissem libentissime, sed genus belli crudelissimi et maximi quod nondum vident homines quale futurum sit perhorrui. quae minae municipiis, quae nominatim viris bonis, quae denique omnibus qui remansissent! quam crebro illud 'Sulla potuit, ego non potero?'

[3] mihi autem haeserunt illa. male Tarquinius qui Porsenam, qui Octavium Mamilium contra patriam, impie Coriolanus <qui> auxilium petiit a Volscis, recte Themistocles qui mori maluit, nefarius Hippias Pisistrati filius qui in Marathonia pugna cecidit arma contra patriam ferens; at Sulla, at Marius, at Cinna recte, immo iure fortasse; sed quid eorum victoria crudelius, quid funestius? huius belli genus fugi et eo magis quod crudeliora etiam cogitari et parari videbam. me quem non nulli conservatorem istius urbis, quem parentem esse dixerunt Getarum et Armeniorum et Colchorum copias ad eam adducere? me meis civibus famem, vastitatem inferre Italiae? hunc primum mortalem esse, deinde etiam multis modis posse exstingui cogitabam, urbem autem et populum nostrum servandum ad immortalitatem, quantum in nobis esset, putabam, et tamen spes quaedam me sustentabat fore ut aliquid conveniret potius quam aut hic tantum sceleris aut ille tantum flagiti admitteret.

alia res nunc tota est, alia mens mea. sol, ut est in tua quadam epistula, excidisse mihi e mundo videtur. ut aegroto, dum anima est, spes esse dicitur, sic ego, quoad Pompeius in Italia fuit, sperare non destiti. haec, haec me fefellerunt et, ut verum loquar, aetas iam a diuturnis laboribus devexa ad otium domesticarum me rerum delectatione mollivit. nunc si vel periculose experiundum erit, experiar certe ut hinc avolem. ante oportuit fortasse; sed ea quae scripsisti me tardarunt et auctoritas maxime tua.

[4] nam cum ad hunc locum venissem, evolvi volumen epistularum tuarum quod ego <sub> signo habeo servoque diligentissime. erat igitur in ea quam x K. Febr. dederas, hoc modo, 'sed videamus et Gnaeus quid agat et illius rationes quorsum fluant. quod si iste Italiam relinquet, faciet omnino male et, ut ego existimo, a)logi/stwj , sed tum demum consilia nostra commutanda erunt.' hoc scribis post diem quartum quam ab urbe discessimus. deinde viii K. Febr., 'tantum modo Gnaeus noster ne, ut urbem a)logi/stwj reliquit, sic Italiam relinquat.' eodem die das alteras litteras quibus mihi consulenti planissime respondes. est enim sic, 'sed venio ad consultationem tuam. si Gnaeus Italia cedit, in urbem redeundum puto; quae enim finis peregrinationis? ' hoc mihi plane haesit, et nunc ita video infinitum bellum iunctum miserrima fuga quam tu peregrinationem u(pokori/zh? .

[5] sequitur xrhsmo\j vi K Februarias, 'ego si Pompeius manet in Italia nec res ad pactionem venit, longius bellum puto fore; sin Italiam relinquit, ad posterum bellum a)/spondon strui existimo.' huius igitur belli ego particeps et socius et adiutor esse cogor quod et a)/spondon est <et> cum civibus? deinde vii Idus Febr., cum iam plura audires de Pompei consilio, concludis epistulam quandam hoc modo, 'ego quidem tibi non sim auctor, si Pompeius Italiam relinquit, te quoque profugere. summo enim periculo facies nec rei publicae proderis; quoi quidem posterius poteris prodesse, si manseris.' quem filo/patrin ac politiko\n hominis prudentis et amici tali admonitu non moveret auctoritas?

[6] deinceps iii Idus Febr. iterum mihi respondes consulenti sic, 'quod quaeris a me fugamne defendam an moram utiliorem putem, ego vero in praesentia subitum discessum et praecipitem profectionem cum tibi tum ipsi Gnaeo inutilem et periculosam puto et satius esse existimo vos dispertitos et in speculis esse; sed medius fidius turpe nobis puto esse de fuga cogitare.' hoc turpe Gnaeus noster biennio ante cogitavit. ita sullaturit animus eius et proscripturit iam diu. Inde, ut opinor, cum tu ad me quaedam genikw/teron scripsisses et ego mihi a te [quaedam] significari putassem ut Italia cederem, detestaris hoc diligenter xi K. Mart., 'ego vero nulla epistula significavi, si Gnaeus Italia cederet, ut tu una cederes, aut si significavi, non dico fui inconstans sed demens.' in eadem epistula alio loco, 'nihil relinquitur nisi fuga, cui te socium neutiquam puto esse oportere nec umquam putavi.'

[7] totam autem hanc deliberationem evolvis accuratius in litteris viii Kal. Mart. datis, t si M'. Lepidus et L. Volcacius remanent, manendum puto, ita ut, si salvus sit Pompeius et constiterit alicubi, hanc ne/kuian relinquas et te in certamine vinci cum illo facilius patiaris quam cum hoc in ea quae perspicitur futura colluvie regnare.' multa disputas huic sententiae convenientia. inde ad extremum, 'quid si' inquis 'Lepidus et Volcacius discedunt? plane a)porw= . quod evenerit igitur et quod egeris id sterkte/on putabo.' si tum dubitaras, nunc certe non dubitas istis manentibus.

[8] deinde in ipsa fuga v Kal. Martias, 'interea non dubito quin in Formiano mansurus sis. Commodissime enim to\ me/llon ibi karadokh/sein .' atque K. Mart., cum ille quintum iam diem Brundisi esset, 'tum poterimus deliberare non scilicet integra re sed certe minus infracta quam si una proieceris te.' deinde iiii Non. Martias, u(po\ th\n lh=yin cum breviter scriberes, tamen ponis hoc, 'cras scribam plura et ad omnia; hoc tamen dicam, non paenitere me consili de tua mansione, et quamquam magna sollicitudine, tamen quia minus mali puto esse quam in illa profectione, maneo in sententia et gaudeo te mansisse.'

[9] cum vero iam angerer et timerem ne quid a me dedecoris esset admissum, iii Nonas Mart., 'tamen te non esse una cum Pompeio non fero moleste. postea, si opus fuerit, non erit difficile, et illi, quoquo tempore fiet, erit a)sme/niston ; sed hoc ita dico si hic qua ratione initium fecit eadem cetera aget, sincere, temperate, prudenter, valde videro et consideratius utilitati nostrae consuluero.' vii Idus Martias scribis Peducaeo quoque nostro probari quod quierim, cuius auctoritas multum apud me valet. his ego tuis scriptis me consolor ut nihil a me adhuc delictum putem. tu modo auctoritatem tuam defendito; adversus me nihil opus est sed consciis egeo aliis. ego si nihil peccavi, reliqua tuebor. ad ea tute hortare et me omnino tua cogitatione adiuva. hic nihildum de reditu Caesaris audiebatur. ego his litteris hoc tamen profeci, perlegi omnis tuas et in eo acquievi.


9.11

Scr. in Formiano xiii K. Apr. a. 705(49).
CICERO ATTICO SAL.

Lentulum nostrum scis Puteolis esse? quod cum e viatore quodam esset auditum qui se diceret eum in Appia, cum is paulum lecticam aperuisset, cognosse, etsi vix veri simile <est>, misi tamen Puteolos pueros qui pervestigarent et ad eum litteras. inventus est vix in hortis suis <se> occultans litterasque mihi remisit mirifice gratias agens Caesari; de suo autem consilio C. Caesio mandata ad me dedisse. Eum ego hodie exspectabam, id est xiii K. Aprilis.

[2] venit etiam ad me Matius Quinquatribus, homo me hercule, ut mihi visus est, temperatus et prudens; existimatus quidem est semper auctor oti. quam ille hoc non probare mihi quidem visus est, quam illam ne/kuian , ut tu appellas, timere! huic ego in multo sermone epistulam ad me Caesaris ostendi, eam cuius exemplum ad te antea misi, rogavique ut interpretaretur quid esset quod ille scriberet 'consilio meo se uti velle, gratia, dignitate, ope rerum omnium.' respondit se non dubitare quin et opem et gratiam meam ille ad pacificationem quaereret. Vtinam aliquod in hac miseria rei publicae politiko\n opus efficere et navare mihi liceat! Matius quidem et illum in ea sententia esse confidebat et se auctorem fore pollicebatur. pridie autem apud me Crassipes fuerat qui se pridie Non. Martias Brundisio profectum atque ibi Pompeium reliquisse dicebat, quod etiam qui viii Idus illinc profecti erant nuntiabant; illa vero omnes in quibus etiam Crassipes qui <pro> prudentia potuit attendere, sermones minacis, inimicos optimatium, municipiorum hostis, meras proscriptiones, meros Sullas; quae Lucceium loqui, quae totam Graeciam, quae vero Theophanem!

[4] et tamen omnis spes salutis in illis est et ego excubo animo nec partem ullam capio quietis et, ut has pestis effugiam, cum dissimillimis nostri esse cupio! quid enim tu illic Scipionem, quid Faustum, quid Libonem praetermissurum sceleris putas quorum creditores convenire dicuntur? quid eos autem, cum vicerint, in civis effecturos? quam vero mikroyuxi/an Gnaei nostri esse? nuntiant Aegyptum et Arabiam eu)dai/mona et Mesopotami/an cogitare, iam Hispaniam abiecisse. monstra narrant; quae falsa esse possunt sed certe et haec perdita sunt et illa non salutaria. tuas litteras iam desidero. post fugam nostram numquam iam tantum earum intervallum fuit. misi ad te exemplum litterarum mearum ad Caesarem quibus me aliquid profecturum puto.


9.11a

Scr. in Formiano xv K. Apr. a. 705 (49).
CICERO IMP. S. D. CAESARI IMP.

Vt legi tuas litteras quas a Furnio nostro acceperam quibus mecum agebas ut ad urbem essem, te velle uti 'consilio et dignitate mea' minus sum admiratus; de 'gratia' et de 'ope', quid significares mecum ipse quaerebam, spe tamen deducebar ad eam cogitationem ut te pro tua admirabili ac singulari sapientia de otio, de pace, de concordia civium agi velle arbitrarer, et ad eam rationem existimabam satis aptam esse et naturam et personam meam.

[2] quod si ita est et si qua de Pompeio nostro tuendo et tibi ac rei publicae reconciliando cura te attingit, magis idoneum quam ego sum ad eam causam profecto reperies neminem qui et illi semper et senatui cum primum potui pacis auctor fui nec sumptis armis belli ullam partem attigi iudicavique eo bello te violari contra cuius honorem populi Romani beneficio concessum inimici atque invidi niterentur. sed ut eo tempore non modo ipse fautor dignitatis tuae fui verum etiam ceteris auctor ad te adiuvandum, sic me nunc Pompei dignitas vehementer movet. aliquot enim sunt anni cum vos duo delegi quos praecipue colerem et quibus essem, sicut sum, amicissimus.

[3]  quam ob rem a te peto vel potius omnibus te precibus oro et obtestor ut in tuis maximis curis aliquid impertias temporis huic quoque cogitationi ut tuo beneficio bonus vir, gratus, pius denique esse in maximi benefici memoria possim. quae si tantum ad me ipsum pertinerent, sperarem me a te tamen impetraturum, sed, ut arbitror, et ad tuam fidem et ad rem publicam pertinet me et pacis et utriusque vestrum . . . et ad civium concordiam per te quam accommodatissimum conservari. ego cum antea tibi de Lentulo gratias egissem, cum ei saluti qui mihi fuerat fuisses, tamen lectis eius litteris quas ad me gratissimo animo de tua liberalitate beneficioque misit,  eandem me salutem a te accepisse  quam ille. in quem si me intellegis esse gratum, cura, obsecro, ut etiam in Pompeium esse possim.


9.12

Scr. in Formiano xiii K. Apr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

legeram tuas litteras xiii K., cum mihi epistula adfertur a Lepta circumvallatum esse Pompeium, ratibus etiam exitus portus teneri. non medius fidius prae lacrimis possum reliqua nec cogitare nec scribere. misi ad te exemplum. miseros nos! cur non omnes fatum illius una exsecuti sumus? ecce autem a Matio et Trebatio eadem, quibus Menturnis obvii Caesaris tabellarii. torqueor infelix, ut iam illum Mucianum exitum exoptem. at quam honesta, at quam expedita tua consilia, quam evigilata tuis cogitationibus, qua itineris, qua navigationis, qua congressus sermonisque cum Caesare! omnia cum honesta tum cauta. in Epirum vero invitatio quam suavis, quam liberalis, quam fraterna!

[2] de Dionysio sum admiratus qui apud me honoratior fuit quam apud Scipionem Panaetius; a quo impurissime haec nostra fortuna despecta est. odi hominem et odero; utinam ulcisci possem! sed illum ulciscentur mores sui.

[3] tu, quaeso, nunc vel maxime quid agendum nobis sit cogita. populi Romani exercitus Cn. Pompeium circumsedet, fossa et vallo saeptum tenet, fuga prohibet; nos vivimus, et stat urbs ista, praetores ius dicunt, aediles ludos parant, viri boni usuras perscribunt, ego ipse sedeo! coner illuc ire ut insanus, implorare fidem municipiorum? boni non sequentur, leves inridebunt, rerum novarum cupidi, victores praesertim et armati , vim et manus adferent.

[4]  quid censes igitur? ecquidnam est tui consili  ad  finis huius miserrimae vitae? nunc doleo, nunc torqueor, cum quoidam aut sapiens videor quod una non ierim aut felix fuisse. mihi contra. numquam enim illius victoriae socius esse volui, calamitatis mallem fuisse. quid ego nunc tuas litteras, quid tuam prudentiam aut benevolentiam implorem? actum est; nulla re iam possum iuvari qui ne quod optem quidem iam habeo nisi ut aliqua inimici misericordia liberemur.


9.13

Scr. in Formiano ix K Apr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

Ou)k e)/st' e)/tumoj lo/goj , ut opinor, ille de ratibus. quid enim esset quod Dolabella iis litteris quas iii Idus Martias a Brundisio dedit hanc quasi eu)hmeri/an Caesaris scriberet, Pompeium in fuga esse eumque primo vento navigaturum? quod valde discrepat ab iis epistulis quarum exempla antea ad te misi. hic quidem mera scelera loquuntur; sed non erat nec recentior auctor nec huius quidem rei melior Dolabella.

[21] tuas xi K. accepi litteras quibus omnia consilia differs in id tempus cum scierimus quid actum sit. et certe ita est, nec interim potest quicquam non modo statui sed ne cogitari quidem. quamquam hae me litterae Dolabellae iubent ad pristinas cogitationes reverti. fuit enim pridie Quinquatrus egregia tempestas; qua ego illum usum puto.

[3] Sunagwgh\ consiliorum tuorum non est a me conlecta ad querelam sed magis ad consolationem meam. nec enim me tam haec mala angebant quam suspicio culpae ac temeritatis meae. eam nullam puto esse, quoniam cum consiliis tuis mea facta et consilia consentiunt. quod mea praedicatione factum esse scribis magis quam illius merito ut tantum ei debere viderer, est ita. ego illa extuli semper et eo quidem magis ne quid ille superiorum meminisse me putaret. quae si maxime meminissem, tamen illius temporis similitudinem iam sequi deberem. nihil me adiuvit cum posset; sed postea fuit amicus, etiam valde, nec quam ob causam plane scio. ergo ego quoque illi. quin etiam illud par in utroque nostrum, quod ab eisdem inlecti sumus. sed utinam tantum ego ei prodesse potuissem quantum mihi ille potuit! mihi tamen quod fecit gratissimum. nec ego nunc eum iuvare qua re possim scio nec, si possem, cum tam pestiferum bellum pararet, adiuvandum putarem.

[4] tantum offendere animum eius hic manens nolo nec me hercule ista videre quae tu potes iam animo providere, nec interesse istis malis possem. sed eo tardior ad discedendum fui quod difficile est de discessu voluntario sine ulla spe reditus cogitare. nam ego hunc ita paratum video peditatu, equitatu, classibus, auxiliis Gallorum quos Matius e)la/pizen , ut puto, sed certe dicebat . . . peditum, equitum se polliceri sumptu suo annos decem. sed sit hoc la/pisma ; magnas habet certe copias et habebit non Italiae vectigal sed civium bona. adde confidentiam hominis, adde imbecillitatem bonorum virorum qui quidem, quod illum sibi merito iratum putant, oderunt, ut tu scribis  ludum cc vellem scribis, quisnam hic significasset. sed et iste, quia  plus ostenderat quam fecit et vulgo illum qui amarunt non amant; municipia vero et rustici Romani illum metuunt, hunc adhuc diligunt. qua re ita paratus est ut, etiam si vincere non possit, quo modo tamen vinci ipse possit non videam. ego autem non tam gohtei/an huius timeo quam peiqana/gkhn . 'Ai( ga\r twn tura/nnwn deh/seij ' inquit Pla/twn 'oi)=sq' o(/ti memigme/nai a)na/gkaij .'

illa a)li/mena video tibi non probari. quae ne mihi quidem placebant; sed habebam in illis et occultationem et u(phresi/an fidelem. quae si mihi Brundisi suppeterent, mallem; sed ibi occultatio nulla est. verum, ut scribis, cum sciemus.

[6] viris bonis me non nimis excuso. quas enim eos cenas et facere et obire scripsit ad me Sextus, quam lautas, quam tempestivas! sed sint quamvis boni, non sunt meliores quam nos. moverent me, si essent fortiores. de Lanuvino Phameae erravi; Troianum somniaveram. id ego volui Q. sed pluris est. istuc tamen cuperem emere, si ullam spem fruendi viderem.

[7] nos quae monstra cotidie legamus intelleges ex illo libello qui in epistulam coniectus est. Lentulus noster Puteolis est , a)dhmonwn is, ut Caesius narrat, quid agat. Diatroph\n Corfiniensem reformidat. Pompeio nunc putat satis factum, beneficio Caesaris movetur, sed tamen movetur magis prospectare.

[8]  Tene haec posse ferre? omnia misera sed hoc nihil miserius. Pompeius N. Magium de pace misit et tamen oppugnatur. quod ego non credebam, sed habeo a Balbo litteras quarum ad te exemplum misi. lege, quaeso, et illud infimum caput ipsius Balbi optimi, cui Gnaeus noster locum ubi hortos aedificaret dedit, quem cui nostrum non saepe praetulit? itaque miser torquetur. sed ne bis eadem legas, ad ipsam te epistulam reicio. spem autem pacis habeo nullam. Dolabella suis litteris iii Idus Mart datis merum bellum loquitur. maneamus ergo in illa eadem sententia misera et desperata, quando hoc miserius esse nihil potest.


9.13a

Scr. Romae circ. x K. Apr. 705 (49).
BALBVS CICERONI IMP. SAL. DIC.

Caesar nobis litteras perbrevis misit; quarum exemplum subscripsi. brevitate epistulae scire poteris eum valde esse distentum qui tanta de re tam breviter scripserit. si quid praeterea novi fuerit, statim tibi scribam. CAESAR OPPIO CORNELIO SAL.

a. d. vii Idus Martias Brundisium veni, ad murum castra posui. Pompeius est Brundisi. misit ad me N. Magium de pace. quae visa sunt respondi. hoc vos statim scire volui. quom in spem venero de compositione aliquid me conficere, statim vos certiores faciam.

[2]  quo modo me nunc putas, mi Cicero, torqueri, postquam rursus in spem pacis veni, ne qua res eorum compositionem impediat? namque quod absens facere possum opto. quod si una essem, aliquid fortasse proficere posse mi viderer. nunc exspectatione crucior.


9.14

Scr. in Formiano viii K. Apr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

miseram ad te viiii K. exemplum epistulae Balbi ad me et Caesaris ad eum. ecce tibi eodem die Capua litteras accepi ab Q. Pedio Caesarem ad se pridie Idus Martias hoc exemplo: Pompeius se oppido tenet. nos ad portas castra habemus. conamur opus magnum et multorum dierum propter altitudinem maris. sed tamen nihil est quod potius faciamus. ab utroque portus cornu moles iacimus, ut aut illum quam primum traicere quod habet Brundisi copiarum cogamus aut exitu prohibeamus.

[2] ubi est illa pax de qua Balbus scripserat torqueri se? ecquid acerbius, ecquid crudelius? atque eum loqui quidam au)qentikwj narrabat Cn. Carbonis, M. Bruti se poenas persequi omniumque eorum in quos Sulla crudelis hoc socio fuisset; nihil Curionem se duce facere quod non hic Sulla duce fecisset;  ad ambitionem , quibus exsili poena superioribus legibus non fuisset, ab illo patriae proditores de exsilio reductos esse; queri de Milone per vim expulso; neminem tamen se violaturum nisi qui arma contra. haec Baebius quidam a Curione iii id. profectus, homo non infans sed  quis ulli  non dicat. plane nescio quid agam. illim equidem Gnaeum profectum puto. quicquid est biduo sciemus. a te nihil ne Anteros quidem litterarum; nec mirum. quid enim est quod scribamus? ego tamen nullum diem praetermitto.

[3]  scripta epistula litterae mihi ante lucem a Lepta Capua redditae sunt Idib. Mart. Pompeium a Brundisio conscendisse, at Caesarem a. d. vii Kal. Aprilis Capuae fore.


9.15.1

Scr. in Formiano viii K Apr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

cum dedissem ad te litteras ut scires Caesarem Capuae vii Kal. fore, adlatae mihi Capua sunt  et hoc mihi et  in Albano apud Curionem v K. fore. Eum cum videro, Arpinum pergam. si mihi veniam quam peto dederit, utar illius condicione; si minus, impetrabo aliquid a me ipso. ille, ut ad me scripsit, legiones singulas posuit Brundisi, Tarenti, Siponti. claudere mihi videtur maritimos exitus et tamen ipse Graeciam spectare potius quam Hispanias.

[2] sed haec longius absunt. me nunc et congressus huius stimulat (is vero adest) et primas eius actiones horreo. volet enim, credo, S. C. facere, volet augurum decretum (rapiemur aut absentes vexabimur), vel ut consules roget praetor vel dictatorem dicat; quorum neutrum ius est. etsi, si Sulla potuit efficere ab interrege ut dictator diceretur [et magister equitum], cur hic non possit? nihil expedio nisi ut aut ab hoc tamquam Q. Mucius aut ab illo tamquam L. Scipio.

[3] cum tu haec leges, ego illum fortasse convenero. 'Te/tlaqi ' 'Ku/nteron ' ne illud quidem nostrum proprium. erat enim spes propinqui reditus, erat hominum querela. nunc exire cupimus, qua spe reditus mihi quidem numquam in mentem venit. non modo autem nulla querela est municipalium hominum ac rusticorum sed contra metuunt ut crudelem, iratum. nec tamen mihi quicquam est miserius quam remansisse nec optatius quam evolare non tam ad belli quam ad fugae societatem.  sed tu omnia qui  consilia differebas in id tempus cum sciremus quae Brundisi acta essent. scimus nempe; haeremus nihilo minus. vix enim spero mihi hunc veniam daturum, etsi multa adfero iusta ad impetrandum. sed tibi omnem illius meumque sermonem omnibus verbis expressum statim mittam.

[4] tu nunc omni amore enitere ut nos cura tua et prudentia iuves. ita subito accurrit ut ne T. Rebilum quidem, ut constitueram, possim videre; omnia nobis imparatis agenda. sed tamen 'a)/lla me\n au)to/j ,' ut ait ille, 'a)/lla de\ kai\ dai/mwn u(poqh/setai .' quicquid egero continuo scies. mandata Caesaris ad consules et ad Pompeium quae rogas, nulla habeo  et descripta attulit illa e via misi ad te ante; e quibus mandata intellegi posse. Philippus Neapoli est, Lentulus Puteolis. de Domitio, ut facis, sciscitare ubi sit, quid cogitet.

[5] quod scribis asperius me quam mei patiantur mores de Dionysio scripsisse, vide quam sim antiquorum hominum. te medius fidius hanc rem gravius putavi laturum esse quam me. nam praeter quam quod te moveri arbitror oportere iniuria quae mihi a quoquam facta sit, praeterea te ipsum quodam modo hic violavit cum in me tam improbus fuit. sed tu id quanti aestimes tuum iudicium est; nec tamen in hoc tibi quicquam oneris impono. ego autem illum male sanum semper putavi, nunc etiam impurum et sceleratum puto nec tamen mihi inimiciorem quam sibi. Philargyro bene curasti. causam certe habuisti et veram et bonam, relictum esse me potius quam reliquisse.

[6] cum dedissem iam litteras a. d. viii Kal., pueri quos cum Matio et Trebatio miseram epistulam mihi attulerunt hoc exemplo: MATIVS ET TREBATIVS CICERONI IMP. SAL. cum Capua exissemus, in itinere audivimus Pompeium Brundisio a. d. xvi K. Aprilis cum omnibus copiis quas habuerit profectum esse; Caesarem postero die in oppidum introisse , contionatum esse, inde Romam contendisse, velle ante K. esse ad urbem et pauculos dies ibi commorari, deinde in Hispanias proficisci. nobis non alienum visum est , quoniam de adventu Caesaris pro certo habebamus, pueros tuos ad te remittere, ut id tu quam primum scires. mandata tua nobis curae sunt eaque ut tempus postularit agemus. Trebatius sedulo facit ut antecedat. epistula conscripta nuntiatum est nobis Caesarem a. d. viii K. Aprilis Beneventi mansurum, a. d. vii Capuae, a. d. vi Sinuessae. hoc pro certo putamus.


9.16

Scr. in Formiano vii K. Apr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

cum quod scriberem ad te nihil haberem, tamen ne quem diem intermitterem has dedi litteras. a. d. vi K. Caesarem Sinuessae mansurum nuntiabant. ab eo mihi litterae redditae sunt a. d. vii K. quibus iam 'opes' meas, non ut superioribus litteris 'opem' exspectat. cum eius clementiam Corfiniensem illam per litteras conlaudavissem rescripsit hoc exemplo: CAESAR IMP. CICERONI IMP. SAL. DIC.

[2] recte auguraris de me (bene enim tibi cognitus sum) nihil a me abesse longius crudelitate. atque ego cum ex ipsa re magnam capio voluptatem tum meum factum probari abs te triumpho gaudio. neque illud me movet quod ii qui a me dimissi sunt discessisse dicuntur ut mihi rursus bellum inferrent. nihil enim malo quam et me mei similem esse et illos sui.

[3] tu velim mihi ad urbem praesto sis ut tuis consiliis atque opibus, ut consuevi, in omnibus rebus utar. Dolabella tuo nihil scito mihi esse iucundius. hanc adeo habebo gratiam illi; neque enim aliter facere poterit. tanta eius humanitas, is sensus, ea in me est benevolentia.


9.17

Scr. in Formiano vi K. Apr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

Trebatium vi Kal., quo die has litteras dedi, exspectabam. ex eius nuntio Matique litteris meditabor quo modo cum illo loquar. O tempus miserum! nec dubito quin a me contendat ad urbem veniam. senatum enim Kalendis velle se frequentem adesse etiam Formiis proscribi iussit. ergo ei negandum est? sed quid praeripio? statim ad te perscribam omnia. ex illius sermone statuam. Arpinumne mihi eundum sit an quo alio. volo Ciceroni meo togam puram dare, istic puto.

[2] tu, quaeso, cogita quid deinde. nam me hebetem molestiae reddiderunt. A Curio velim scire ecquid ad te scriptum sit de Tirone. ad me enim ipse Tiro ita scripsit ut verear quid agat. qui autem veniunt inde, kindunw/dh nuntiant. sane in magnis curis etiam haec me sollicitant. in hac enim fortuna perutilis eius et opera et fidelitas esset.


9.18

Scr. Arpini v K Apr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

utrumque ex tuo consilio; nam et oratio fuit ea nostra ut bene potius ille de nobis existimaret quam gratias ageret, et in eo mansimus, ne ad urbem. illa fefellerunt facilem quod putaramus; nihil vidi minus. damnari se nostro iudicio, tardiores fore reliquos, si nos non venerimus, dicere. ego dissimilem illorum esse causam. Cum multa, 'veni igitur et age de pace.' 'meone ' inquam 'arbitratu?' 'an tibi' inquit 'ego praescribam?' 'sic' inquam 'agam, senatui non placere in Hispanias iri nec exercitus in Graeciam transportari, multaque , inquam 'de Gnaeo deplorabo.' tum ille, 'ego vero ista dici nolo.' 'ita putabam , inquam; 'sed ego eo nolo adesse quod aut sic mihi dicendum est multaque quae nullo modo possem silere si adessem aut non veniendum.' summa fuit, ut ille quasi exitum quaerens, 'ut deliberarem.' non fuit negandum. ita discessimus. credo igitur hunc me non amare. at ego me amavi, quod mihi iam pridem usu non venit.

[2] reliqua, o di! qui comitatus, quae, ut tu soles dicere, ne/kuia ! in qua erat h(/rwj Celer. O rem perditam! O copias desperatas! quid quod Servi filius, quod Titini in iis castris fuerunt quibus Pompeius circumsederetur! sex legiones; multum vigilat, audet. nullum video finem mali. nunc certe promenda tibi sunt consilia. hoc fuerat extremum.

[3] illa tamen kataklei\j illius est odiosa quam paene praeterii, si sibi consiliis nostris uti non liceret, usurum quorum posset ad omniaque esse descensurum. 'vidisti igitur virum, ut scripseras? ingemuisti?' certe. 'cedo reliqua.' quid? continuo ipse in Pedi Norbanum, ego Arpinum; inde--exspecto equidem lalageusan illam tuam. 'tu malim' inquies 'actum ne agas.' etiam illum ipsum quem sequimur multa fefellerunt

[4] sed ego tuas litteras exspecto. nihil est enim iam ut antea 'videamus hoc quorsum evadat.' extremum fuit de congressu nostro; quo quidem non dubito quin istum offenderim. eo maturius agendum est. amabo te, epistulam et politikh/n ! valde tuas litteras nunc exspecto.


9.19

Scr. Arpini. prid. K. Apr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

ego meo Ciceroni, quoniam Roma caremus, Arpini potissimum togam puram dedi, idque municipibus nostris fuit gratum. etsi omnis et illos et qua iter feci maestos adflictosque vidi. tam tristis et tam atrox est a)naqew/rhsij huius ingentis mali. dilectus habentur, in hiberna deducuntur. ea quae etiam cum a bonis viris, cum iusto in bello, cum modeste fiunt, tamen ipsa per se molesta sunt, quam censes acerba nunc esse, cum a perditis in civili nefario bello petulantissime fiant! cave autem putes quemquam hominem in Italia turpem esse qui hinc absit. vidi ipse Formiis universos neque me hercule umquam homines putavi, et noram omnis sed numquam uno loco videram.

[2] pergamus igitur quo placet et nostra omnia relinquamus, proficiscamur ad eum cui gratior noster adventus erit quam si una fuissemus. tum enim eramus in maxima spe, nunc ego quidem in nulla; nec praeter me quisquam Italia cessit nisi qui hunc inimicum sibi putaret. nec me hercule hoc facio rei publicae causa quam funditus deletam puto, sed ne quis me putet ingratum in eum qui me levavit iis incommodis quibus idem adfecerat, et simul quod ea quae fiunt aut quae certe futura sunt videre non possum. etiam equidem senatus consulta facta quaedam iam puto, utinam in Volcaci sententiam! sed quid refert? est enim una sententia omnium. sed erit immitissimus Servius, qui filium misit ad effligendum Cn. Pompeium aut certe capiendum cum Pontio Titiniano. etsi hic quidem timoris causa, ille vero? sed stomachari desinamus et aliquando sentiamus nihil nobis nisi, id quod minime vellem, spiritum reliquum esse.

[3] nos, quoniam superum mare obsidetur, infero navigabimus et , si Puteolis erit difficile, Crotonem petemus aut Thurios et boni cives amantes patriae mare infestum habebimus. Aliam rationem huius belli gerendi nullam video. in Aegyptum nos abdemus. exercitu pares esse non possumus; pacis fides nulla est.

[4]  sed haec satis deplorata sunt. tu velim litteras Cephalioni des de omnibus rebus actis, denique etiam de sermonibus hominum, nisi plane obmutuerunt. ego tuis consiliis usus sum maximeque quod et gravitatem in congressu nostro tenui quam debui et ut ad urbem non accederem perseveravi. quod superest scribe, quaeso, quam accuratissime (iam enim extrema sunt) quid placeat, quid censeas; etsi iam nulla dubitatio est. tamen si quid vel potius quicquid veniet in mentem scribas velim.


Web arrangement by vittorio.todisco@tin.it