M. Tulli Ciceronis Epistularum ad Familiares Liber Tertius

AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM


I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII

3.1

Scr. Romae vel ex. a. 701 (53) vel in. 702 (52).
CICERO APPIO IMP. S. D.

si ipsa res p. tibi narrare posset, quo modo sese haberet, non facilius ex ea cognoscere posses quam ex liberto tuo Phania; ita est homo non modo prudens, verum etiam, quod iuvet; curiosus. quapropter ille tibi omnia explanabit; id enim mihi et ad brevitatem est aptius et ad reliquas res providentius. de mea autem benevolentia erga te etsi potes ex eodem Phania cognoscere, tamen videntur etiam aliquae meae partes; sic enim tibi persuade, carissimum te mihi esse cum propter multas suavitates ingeni, offici, humanitatis tuae, tum quod ex tuis litteris et ex multorum sermonibus intellego omnia, quae a me profecta sunt in te, tibi accidisse gratissima. quod cum ita sit, perficiam profecto, ut longi temporis usuram, qua caruimus intermissa nostra consuetudine, et gratia et crebritate et magnitudine officiorum meorum sarciam, idque me, quoniam tu ita vis, puto non invita Minerva esse facturum; quam quidem ego, si forte de tuis sumpsero, non solum Polia/da , sed etiam )Appia/da nominabo

. [2]  Cilix, libertus tuus, antea mihi minus fuit notus; sed, ut mihi reddidit a te litteras plenas et amoris et offici, mirifice ipse suo sermone subsecutus est humanitatem litterarum tuarum. iucunda mihi eius oratio fuit, cum de animo tuo, de sermonibus, quos de me haberes cotidie, mihi narraret; quid quaeris? biduo factus est mihi familiaris, ita tamen, ut Phaniam valde sim desideraturus. quem cum Romam remittes, quod, ut putabamus, celeriter eras facturus, omnibus ei de rebus, quas agi, quas curari a me voles, mandata des velim.

[3]  L. Valerium iureconsultum valde tibi commendo, sed ita etiam, si non est iure consultus; melius enim ei cavere volo quam ipse aliis solet. valde hominem diligo; est ex meis domesticis atque intimis familiaribus. omnino tibi agit gratias, sed idem scribit meas litteras maximum apud te pondus habituras. id eum ne fallat, etiam atque etiam rogo. vale.


3.2

Scr. Romae circ. m. Mart. a. 703 (51).
M. CICERO PROCOS. S. D. APPIO PVLCHRO IMP.

Cum et contra voluntatem meam et praeter opinionem accidisset, ut mihi cum imperio in provinciam proficisci necesse esset, in multis et variis molestiis cogitationibusque meis haec una consolatio occurrebat, quod neque tibi amicior, quam ego sum, quisquam posset succedere neque ego ab ullo provinciam accipere, qui mallet eam quam maxime mihi aptam explicatamque tradere. quod si tu quoque eandem de mea voluntate erga te spem habes, ea te profecto numquam fallet. A te maximo opere pro nostra summa coniunctione tuaque singulari humanitate etiam atque etiam quaeso et peto ut, quibuscumque rebus poteris (poteris autem plurimis), prospicias et consulas rationibus meis.

[2]  vides ex senatus consulto provinciam esse habendam. si eam, quod eius facere potueris, quam expeditissimam mihi tradideris, facilior erit mihi quasi decursus mei temporis. quid in eo genere efficere possis, tui consili est; ego te, quod tibi veniet in mentem mea interesse, valde rogo. pluribus verbis ad te scriberem, si aut tua humanitas longiorem orationem exspectaret aut id fieri nostra amicitia pateretur aut res verba desideraret ac non pro se ipsa loqueretur. hoc velim tibi persuadeas, si rationibus meis provisum a te esse intellexero, magnam te ex eo et perpetuam voluptatem esse capturum. vale.


3.3

Scr. Brundisi ex. mense Maio a. 703 (51).
CICERO S. D. APPIO PVLCHRO

A. d. xi K. Iun. Brundisium cum venissem, Q. Fabius Vergilianus, legatus tuus, mihi praesto fuit eaque me ex tuis mandatis monuit, quae non mihi, ad quem pertinebant, sed universo senatui venerant in mentem, praesidio firmiore opus esse ad istam provinciam; censebant enim omnes fere, ut in Italia supplementum meis et Bibuli legionibus scriberetur. id cum Sulpicius consul passurum se negaret, multa nos quidem questi sumus, sed tantus consensus senatus fuit ut mature proficisceremur, parendum ut fuerit, itaque fecimus. nunc, quod a te petii litteris iis, quas Romae tabellariis tuis dedi, velim tibi curae sit ut, quae successori coniunctissimo et amicissimo commodare potest is, qui provinciam tradit, ut ea pro nostra consociatissima voluntate cura ac diligentia tua complectare, ut omnes intellegant nec me benevolentiori cuiquam succedere nec te amiciori potuisse provinciam tradere.

[2]  ex iis litteris, quarum ad me exemplum misisti, quas in senatu recitari voluisti, sic intellexeram, permultos a te milites esse dimissos; sed mihi Fabius idem demonstravit te id cogitasse facere, sed, cum ipse a te discederet, integrum militum numerum fuisse. id si ita est, pergratum mihi feceris, si istas exiguas copias, quas habuisti, quam minime imminueris. qua de re senatus consulta quae facta sunt, ad te missa esse arbitror. equidem pro eo, quanti te facio, quicquid feceris, approbabo, sed te quoque confido ea facturum, quae mihi intelleges maxime esse accommodata. ego C. Pomptinum, legatum meum, Brundisi exspectabam eumque ante K. Iun. Brundisium venturum arbitrabar. qui cum venerit, quae primum navigandi nobis facultas data erit, utemur.


3.4

Scr. Brundisi prid. Non. aut ipsis Non. Iun. a. 703 (51).
CICERO S. D. AP. PVLCHRO

pridie Nonas Iunias, cum essem Brundisi, litteras tuas accepi, quibus erat scriptum te L. Clodio mandasse, quae illum mecum loqui velles. Eum sane exspectabam, ut ea, quae a te adferret, quam primum cognoscerem. meum studium erga te et officium tametsi multis iam rebus spero tibi esse cognitum, tamen in iis maxime declarabo, quibus plurimum significare potuero tuam mihi existimationem et dignitatem carissimam esse. mihi et Q. Fabius Vergilianus et C. Flaccus L. f. et diligentissime M. Octavius Cn. f. demonstravit me a te plurimi fieri; quod egomet multis argumentis iam antea iudicaram maximeque illo libro augurali, quem ad me amantissime scriptum suavissimum misisti. mea in te omnia summa necessitudinis officia constabunt. [2]  nam cum te ipsum, ex quo tempore tu me diligere coepisti, cotidie pluris feci, tum accesserunt etiam coniunctiones necessariorum tuorum (duo enim duarum aetatum plurimi facio, Cn. Pompeium, filiae tuae socerum, et M. Brutum, generum tuum), conlegique coniunctio praesertim tam honorifice a te approbata non mediocre vinculum mihi quidem attulisse videtur ad voluntates nostras copulandas. sed et, si Clodium convenero, ex illius sermone ad te scribam plura et ipse operam dabo te ut quam primum videam. quod scribis tibi manendi causam eam fuisse, ut me convenires, id mihi, ne mentiar, est gratum.


3.5
 

Scr. Trallibus a. d. vi K. Sext. a. 703 (51).
CICERO S. D. APPIO PVLCHRO


Trallis veni a. d. vi K. Sext. ibi mihi praesto fuit L. Lucilius cum litteris mandatisque tuis; quo quidem hominem neminem potuisti nec mihi amiciorem nec, ut arbitror, ad ea cognoscenda, quae scire volebam, aptiorem prudentioremve mittere. ego autem et tuas litteras legi libenter et audivi Lucilium diligenter. nunc, quoniam et tu ita sentis (scribis enim, quae de nostris officiis ego ad te scripserim, etsi tibi iucunda fuerint, tamen, quoniam ex alto repetita sint, non necessaria te putasse), et re vera con-firmata amicitia et perspecta fide commemoratio officiorum supervacanea est, eam partem orationis praetermittam, tibi tamen agam, ut debeo, gratias; animadverti enim et didici ex tuis litteris te omnibus in rebus habuisse rationem, ut mihi consuleres restitueresque et parares quodam modo omnia, quo mea ratio facilior et solutior esse posset.

[2] hoc tuum officium cum mihi gratissimum esse dicam, sequitur illud, ut te existimare velim mihi magnae curae fore atque esse iam, primum ut ipse tu tuique omnes, deinde ut etiam reliqui scire possint me tibi esse amicissimum. quod quibus adhuc non satis est perspectum, ii mihi nolle magis nos hoc animo esse quam non intellegere videntur; sed profecto intellegent, neque enim obscuris personis nec parvis in causis res agetur. sed haec fieri melius quam dici aut scribi volo.

[3] quod itinerum meorum ratio te non nullam in dubitationem videtur adducere, visurusne me sis in provincia, ea res sic se habet: Brundisi cum loquerer cum Phania, liberto tuo, veni in eum sermonem, ut dicerem me libenter ad eam partem provinciae primum esse venturum, quo te maxime velle arbitrarer. tunc mihi ille dixit, quod classe tu velles decedere, per fore accommodatum tibi si ad illam maritimam partem provinciae navibus accessissem. dixi me esse facturum itaque fecissem, nisi mi L. Clodius noster Corcyrae dixisset minime id esse faciendum; te Laudiceae fore ad meum adventum. erat id mihi multo brevius multoque commodius, cum praesertim te ita malle arbitrarer. tua ratio postea est commutata.

[4] nunc quid fieri possit, tu facillime statues; ego tibi meum consilium exponam: Pr. K. Sextilis puto me Laudiceae fore. perpaucos dies, dum pecunia accipitur, quae mihi ex publica permutatione debetur, commorabor. deinde iter faciam ad exercitum, ut circiter id. Sext. putem me ad Iconium fore. sed, si quid nunc me fallit in scribendo (procul enim aberam ab. re ipsa et a locis), simul ac progredi coepero, quam celerrime potero et quam creberrimis litteris faciam ut tibi nota sit omnis ratio dierum atque itinerum meorum. oneris tibi imponere nec audeo quicquam nec debeo; sed, quod commodo tuo fieri possit, utriusque nostrum magni interest ut te videam ante quam decedas. quam facultatem si quis casus eripuerit, mea tamen in te omnia officia constabunt non secus ac si te vidissem; tibi de nostris rebus nihil sum ante mandaturus per litteras quam desperaro coram me tecum agere posse.

[5]  quod te a Scaevola petisse dicis, ut, dum tu abesses, ante adventum meum provinciae praeesset, eum ego Ephesi vidi fuitque mecum familiariter triduum illud, quod ego Ephesi commoratus sum, nec ex eo quicquam audivi, quod sibi a te mandatum diceret. ac sane vellem potuisset obsequi voluntati tuae; non enim arbitror noluisse.


3.6

Scr. in castris prid. K. Sept. a. 703 (51).
M. CICERO S. D. APPIO PVLCHRO

Cum meum factum cum tuo comparo, etsi non magis mihi faveo in nostra amicitia tuenda quam tibi, tamen multo magis meo facto delector quam tuo. ego enim Brundisi quaesivi ex Phania, cuius mihi videbar et fidelitatem erga te perspexisse et nosse locum, quem apud te is teneret, quam in partem provinciae maxime putaret te velle ut in succedendo primum venirem. Cum ille mihi respondisset nihil me tibi gratius facere posse quam si ad Sidam navigassem, etsi minus dignitatis habebat ille adventus et ad multas res mihi minus erat aptus, tamen ita me dixi esse facturum.

[2] idem ego cum L. Clodium Corcyrae convenissem, hominem ita tibi coniunctum, ut mihi, cum illo cum loquerer, tecum loqui viderer, dixi ei me ita facturum esse, ut in eam partem, quam Phania rogasset, primum venirem. tunc ille, mihi cum gratias egisset, magno opere a me petivit ut Laudiceam protinus irem; te in prima provincia velle esse, ut quam primum decederes; quin, nisi ego successor essem, quem tu cuperes videre, te antea, quam tibi successum esset, decessurum fuisse; quod quidem erat consentaneum cum iis litteris, quas ego Romae acceperam, ex quibus perspexisse mihi videbar, quam festinares decedere. respondi Clodio me ita esse facturum ac multo quidem libentius quam si illud esset faciendum, quod promiseram Phaniae. itaque et consilium mutavi et ad te statim mea manu scriptas litteras misi; quas quidem ex tuis litteris intellexi satis mature ad te esse perlatas.

[3]  hoc ego meo facto valde delector; nihil enim potuit fieri amantius. considera nunc vicissim tuum. non modo ibi non fuisti, ubi me quam primum videre posses, sed eo discessisti, quo ego te ne persequi quidem possem triginta diebus, qui tibi ad decedendum lege, ut opinor, Cornelia constituti essent, ut tuum factum, qui quo animo inter nos simus ignorent, alieni hominis, ut levissime dicam, et fugientis congressum, meum vero coniunctissimi et amicissimi esse videatur.

[4]  ac mihi tamen, ante quam in provinciam veni, redditae sunt a te litterae, quibus etsi te Tarsum proficisci demonstrabas, tamen mihi non dubiam spem mei conveniendi adferebas, cum interea, credo equidem, malevoli homines (late enim patet hoc vitium et est in multis), sed tamen probabilem materiem nacti sermonis ignari meae constantiae conabantur alienare a te voluntatem meam; qui te forum Tarsi agere, statuere multa, decernere, iudicare dicerent, cum posses iam suspicari tibi esse successum, quae ne ab iis quidem fieri solerent, qui brevi tempore sibi succedi putarent.

[5] Horum ego sermone non movebar, quin etiam, credas mi velim, si quid tu ageres, levari me putabam molestia et ex annua provincia, quae mihi longa videretur, prope iam undecim mensuum provinciam factam esse gaudebam, si absenti mihi unius mensis labor detractus esset; illud, vere dicam, me movet, in tanta militum paucitate abesse tris cohortis, quae sint plenissimae, nec me scire ubi sint; molestissime autem fero, quod te ubi visurus sim nescio; coque ad te tardius scripsi, quod cotidie te ipsum exspectabam, cum interea ne litteras quidem ullas accepi, quae me docerent, quid ageres aut ubi te visurus essem. itaque virum fortem mihique in primis probatum, D. Antonium, praefectum evocatorum, misi ad te, cui, si tibi videretur, cohortis traderes, ut, dum tempus anni esset idoneum, aliquid negoti gerere possem; in quo, tuo consilio ut me sperarem esse usurum, et amicitia nostra et litterae tuae fecerant, quod ne nunc quidem despero. sed plane, quando aut ubi te visurus sim, nisi ad me scripseris, ne suspicari quidem possum.

[6]  ego, ut me tibi amicissimum esse et aequi et iniqui intellegant, curabo; de tuo in me animo iniquis secus existimandi videris non nihil loci dedisse. id si correxeris, mihi valde gratum erit. et ut habere rationem possis, quo loco me salva lege Cornelia convenias, ego in provinciam veni pridie K. Sextilis, iter in Ciliciam facio per Cappadociam, castra movi ab Iconio pridie K. Septembris. nunc tu et ex diebus et ex ratione itineris, si putabis me esse conveniendum, constitues, quo loco id commodissime fieri possit et quo die.


3.7
 

Scr. Laudiceae circiter Id. Febr. a. 704 (50).
CICERO S. D. APPIO PVLCHRO

pluribus verbis ad te scribam, cum plus oti nactus ero; haec scripsi subito, cum Bruti pueri Laudiceae me convenissent et se Romam properare dixissent. itaque nullas iis praeterquam ad te et ad Brutum dedi litteras

[2] legati Appiani mihi volumen a te plenum querelae iniquissimae reddiderunt, quod corum aedificationem litteris meis impedissem. eadem autem epistula petebas ut cos quam primum, ne in hiemem inciderent, ad facultatem aedificandi liberarem, et simul peracute querebare, quod eos tributa exigere vetarem prius quam ego re cognita permisissem; genus enim quoddam fuisse impediendi, cum ego cognoscere non <possem>, nisi cum ad hiemem me ex [3] Cilicia recepissem. ad omnia accipe et cognosce aequitatem expostulationis tuae. primum, cum ad me aditum esset ab iis, qui dicerent a se intolerabilia tributa exigi, quid habuit iniquitatis me scribere, ne facerent, ante quam ego rem causamque cognossem? non poteram, credo, ante hiemem; sic enim scribis. quasi vero ad cognoscendum ego ad illos, non illi ad me venire debuerint. 'tam longe?' inquis. quid? cum dabas iis litteras, per quas mecum agebas, ne eos impedirem, quo minus ante hiemem aedificarent, non eos ad me venturos arbitrabare? tametsi id quidem fecerunt ridicule; quas enim litteras adferebant, ut opus aestate facere possent, eas mihi post brumam reddiderunt. sed scito et multo pluris esse, qui de tributis recusent, quam qui exigi velint, et me tamen, quod te velle existimem, esse facturum. de Appianis hactenus.

[4] A Pausania, Lentuli liberto, accenso meo, audivi, cum diceret te secum esse questum, quod tibi obviam non prodissem. scilicet contempsi te, nec potest fieri me quicquam superbius! Cum puer tuus ad me secunda fere vigilia venisset isque te ante lucem Iconium mihi venturum nuntiasset, incertumque, utra via, cum essent duae, altera Varronem, tuum familiarissimum, altera Q. Leptam, praefectum fabrum meum, tibi obviam misi. mandavi utrique eorum, ut tante ad me excurrerent, ut tibi obviam prodire possem. currens Lepta venit mihique nuntiavit te iam castra praetergressum esse. confestim Iconium veni. cetera iam tibi nota sunt. an ego tibi obviam non prodirem, primum Ap. Claudio, deinde imperatori, deinde more maiorum, deinde, quod caput est, amico, cum in isto genere multo etiam ambitiosius facere soleam, quam honos meus et dignitas postulat? sed haec hactenus.

[5] illud idem Pausania dicebat te dixisse: 'quidni? Appius Lentulo, Lentulus Ampio processit obviam, Cicero Appio noluit ?' quaeso, etiamne tu has ineptias, homo mea sententia summa prudentia, multa etiam doctrina, plurimo rerum usu, addo urbanitatem, quae est virtus, ut Stoici rectissime putant? ullam Appietatem aut Lentulitatem valere apud me plus quam ornamenta virtutis existimas? Cum ea consecutus nondum eram, quae sunt hominum opinionibus amplissima, tamen ista vestra nomina numquam sum admiratus; viros eos, qui ea vobis reliquissent, magnos arbitrabar. postea vero quam ita et cepi et gessi maxima imperia, ut mihi nihil neque ad honorem neque ad gloriam adquirendum putarem, superiorem quidem numquam, sed parem vobis me speravi esse factum. nec mehercule aliter vidi existimare vel Cn. Pompeium, quem omnibus, qui umquam fuerunt, vel P. Lentulum, quem mihi ipsi antepono; tu si aliter existimas, nihil errabis, si paulo diligentius, ut, quid sit eu)ge/neia , quid sit nobilitas, intellegas, Athenodorus, Sandonis filius, quid de his rebus dicat, attenderis.

[6] sed ut ad rem redeam, me tibi non amicum modo, verum etiam amicissimum existimes velim. profecto omnibus officiis meis efficiam, ut ita esse vere possis iudicare. tu autem si id agis, ut minus mea causa, dum ego absim, debere videaris, quam ego tua laborarim, libero te ista cura;

pa/r' e)/moige kai\ a)/lloi
oi(/ ke/ me timh/sousi, ma/lista de\ mhti/eta Zeu/j.
si autem natura es filai/tioj , illud non perficies, quo minus tua causa velim; hoc adsequere, ut, quam in partem tu accipias, minus laborem. haec ad te scripsi liberius fretus conscientia offici mei benevolentiaeque, quam a me certo iudicio susceptam, quoad tu voles, conservabo.


3.8

Scr. in castris in agro Mopsuhestiae a. d. viii Id. Oct a. 703 (51).
CICERO S. D. APPIO PVLCHRO

etsi, quantum ex tuis litteris intellegere potui, videbam te hanc epistulam, cum ad urbem esses, esse lecturum refrigerato iam levissimo sermone hominum provincialium, tamen cum tu tam multis verbis ad me de improborum oratione scripsisses, faciendum mihi putavi ut tuis litteris brevi responderem.

[2] sed prima duo capita epistulae tuae tacita mihi quodam modo relinquenda sunt; nihil enim habent, quod definitum sit aut certum, nisi me vultu et taciturnitate significasse tibi non esse amicum, idque, pro tribunali cum aliquid ageretur, et non nullis in conviviis intellegi potuisse. hoc totum nihil esse possum intellegere; sed, cum sit nihil, ne quid dicatur quidem intellego; illud quidem scio, meos multos et inlustris et ex superiore et ex aequo loco sermones habitos cum tua summa laude et cum magna [sollicitudine] significatione nostrae familiaritatis ad te vere potuisse deferri. nam quod ad legatos attinet, quid a me fieri potuit aut elegantius aut iustius quam ut sumptus egentissimarum civitatum minuerem sine ulla imminutione dignitatis tuae, praesertim ipsis civitatibus postulantibus? nam mihi totum genus legationum tuo nomine proficiscentium notum non erat. Apameae cum essem, multarum civitatum principes ad me detulerunt sumptus decerni legatis nimis magnos, cum solvendo civitates non essent. hic ego multa simul cogitavi.

[3] primum te, hominem non solum sapientem, verum etiam, ut nunc loquimur, urbanum, non arbitrabar genere isto legationum delectari, idque me arbitror Synnadis pro tribunali multis verbis disputavisse, primum Ap. Claudium senatui populoque Romano non Midaeensium testimonio (in ea enim civitate mentio facta est), sed sua sponte esse laudatum; deinde me ista vidisse accidere multis, ut eorum causa legationes Romam venirent, sed iis legationibus non meminisse ullum tempus laudandi aut locum dari; studia mihi corum placere, quod in te bene merito grati essent; consilium totum videri minime necessarium; si autem vellent declarare in eo officium suum, laudaturum me, si qui suo sumptu functus esset officio, concessurum, si legitimo, non permissurum, si infinito. quid enim reprehendi potest ? nisi quod addis visum esse quibusdam edictum meum quasi consulto ad istas legationes impediendas esse accommodatum. iam non tantum mihi videntur iniuriam facere ii qui haec disputant, quam si cuius aures ad hanc disputationem patent.

[4] Romae composui edictum; nihil addidi, nisi quod publicani me rogarunt, cum Samum ad me venissent, ut de tuo edicto totidem verbis transferrem in meum. diligentissime scriptum caput est, quod pertinet ad minuendos sumptus civitatum. quo in capite sunt quaedam nova salutaria civitatibus, quibus ego magno opere delector; hoc vero, ex quo suspicio nata est me exquisisse aliquid in quo te offenderem, tralaticium est. neque enim eram tam desipiens, ut privatae rei causa legari putarem, qui et tibi non privato et pro re non privata sua, sed publica, non in privato, sed in publico orbis terrae consilio, id est in senatu, ut gratias agerent, mittebantur; neque, cum edixi ne quis iniussu meo proficisceretur, exclusi eos, qui me in castra et qui trans Taurum persequi non possent. nam id est maxime in tuis litteris inridendum. quid enim erat, quod me persequerentur in castra Taurumve transirent, cum ego Laudicea usque ad Iconium iter ita fecerim, ut me omnium illarum dioecesium, quae eis Taurum sunt, omniumque carum civitatum magistratus legationesque convenirent?

[5] nisi forte postea coeperunt legare quam ego Taurum transgressus sum; quod certe non ita est. Cum enim Laudiceae, cum Apameae, cum Synnadis, cum Philomeli, cum Iconi essem, quibus in oppidis omnibus commoratus sum, omnes iam istius generis legationes crant constitutae. atque hoc tamen te scire volo, me de isto sumptu legationum aut minuendo aut remittendo decrevisse nil nisi quod principes civitatum a me postulassent, ne in venditionem tributorum et illam acerbissimam exactionem, quam tu non ignoras, capitum atque ostiorum inducerentur sumptus minime necessarii. ego autem, cum hoc suscepissem non solum iustitia, sed etiam misericordia adductus, ut levarem miseriis perditas civitates et perditas maxime per magistratus suos, non potui in illo sumptu non necessario neglegens esse. tu, si istius modi sermones ad te delati de me sunt, non debuisti credere; si autem hoc genere delectaris, ut, quae tibi in mentem veniant, aliis attribuas, genus sermonis inducis in amicitiam minime liberale. ego, si in provincia de tua fama detrahere umquam cogitassem, non tuum libertum Brundisi neque ad praefectum fabrum Corcyrae, quem in locum me venire velles, rettulissem. qua re potes doctissimis hominibus auctoribus, quorum sunt de amicitia gerenda praeclarissime scripti libri, genus hoc totum orationis tollere: 'disputabant, ego contra disserebam; dicebant, ego negabam.'

[6] an mihi de te nihil esse dictum umquam putas? ne hoc quidem, quod, cum me Laudiceam venire voluisses, Taurum ipse transisti? quod isdem diebus meus conventus crat Apameae, Synnade, Philomeli, tuus Tarsi? non dicam plura, ne, in quo te obiurgem, id ipsum videar imitari; illud dicam ut sentio: si ista, quae alios loqui dicis, ipse sentis, tua summa culpa est; sin autem alii tecum haec loquuntur, tua tamen, quod audis, culpa non nulla est. mea ratio in tota amicitia nostra constans et gravis reperietur. quod si qui me astutiorem fingit, quid potest esse callidius quam, cum te absentem semper defenderem, cum praesertim mihi usu venturum non arbitrarer, ut ego quoque a te absens defendendus essem, nunc committere, ut tu iure optimo me absentem deserere posses?

[7] unum genus excipio sermonis, in quo persaepe aliquid dicitur, quod te putem nolle dici, si aut legatorum tuorum quoipiam aut praefectorum aut tribunorum militum male dicitur; quod tamen ipsum non mehercule adhuc accidit, me audiente ut aut gravius diceretur aut in pluris, quam mecum Corcyrae Clodius est locutus, cum in eo genere maxime quereretur te aliorum improbitate minus felicem fuisse. hos ego sermones, quod et multi sunt et tuam existimationem, ut ego sentio, non offendunt, lacessivi numquam, sed non valde repressi. si quis est qui neminem bona fide in gratiam putet redire posse, non nostram is perfidiam coarguit, sed indicat suam, simulque non de me is peius quam de te existimat; sin autem quem mea instituta in provincia non delectant et quadam dissimilitudine institutorum meorum ac tuorum laedi se putat, cum uterque nostrum recte fecerit, sed non idem uterque secutus sit, hunc ego amicum habere non curo.

[8] liberalitas tua ut hominis nobilissimi latius in provincia patuit; nostra si angustior est (etsi de tua prolixa beneficaque natura limavit aliquid posterior annus propter quandam tristitiam temporum), non debent mirari homines, cum et natura semper ad largiendum ex alieno fuerim restrictior et temporibus, quibus alii moventur, isdem ego movear, 'med esse acerbum sibi, uti sim dulcis mihi.'

[9] de rebus urbanis quod me certiorem fecisti, cum per se mihi gratum fuit, tum quod significasti tibi omnia mea mandata curae fore. in quibus unum illud te praecipue rogo ut cures, ne quid mihi ad hoc negoti aut oneris accedat aut temporis, Hortensiumque, nostrum conlegam et familiarem, roges ut, si umquam mea causa quicquam aut sensit aut fecit, de hac quoque sententia bima decedat, qua mihi nihil potest esse inimicius.

[10]  de nostris rebus quod scire vis, Tarso Nonis Octobribus ad Amanum versus profecti sumus; haec scripsi postridie eius dici, cum castra haberem in agro Mopsuhestiae si quid egero, scribam ad te neque domum umquam ad me litteras mittam, quin adiungam eas, quas tibi reddi velim. de Parthis quod quaeris, fuisse nullos puto; Arabes qui fuerunt admixto Parthico ornatu, dicuntur omnes revertisse; hostem esse in Syria negant ullum. tu velim ad me quam saepissime et de tuis rebus scribas et de meis et de omni rei publicae statu; de quo sum sollicitus eo magis, quod ex tuis litteris cognovi Pompeium nostrum in Hispaniam iturum.


3.9

Scr. Laudiceae paulo post x K. Mart. a. 704 (50).
CICERO APPIO PVLCHRO S.

vix tandem legi litteras dignas Ap. Claudio, plenas humanitatis, offici, diligentiae. aspectus videlicet urbis tibi tuam pristinam urbanitatem reddidit; nam quas ex itinere ante quam ex Asia egressus es ad me litteras misisti, unas de legatis a me prohibitis proficisci, alteras de Appianorum aedificatione impedita, legi perinvitus; itaque conscientia meae constantis erga te voluntatis rescripsi tibi subiratus. Iis vero litteris lectis, quas Philotimo, liberto meo, dedisti, cognovi intellexique in provincia multos fuisse, qui nos, quo animo inter nos sumus, esse nollent, ad urbem vero ut accesseris vel potius ut primum tuos videris, cognosse te ex iis, qua in te absentem fide, qua in omnibus officiis tuendis erga te observantia et constantia fuissem. itaque quanti illud me aestimare putas, quod est in tuis litteris scriptum, si quid inciderit, quod ad meam dignitatem pertineat, etsi vix fieri possit, tamen te parem mihi gratiam relaturum? tu vero facile facies; nihil est enim quod studio et benevolentia vel amore potius effici non possit.

[2] ego, etsi ipse ita iudicabam et fiebam crebro a meis per litteras certior, tamen maximam laetitiam cepi ex tuis litteris de spe minime dubia et plane explorata triumphi tui, neque vero ob eam causam, quo ipse facilius consequerer (nam id quidem )Epikou/reion est), sed mehercule quod tua dignitas atque amplitudo mihi est ipsa cara per se. qua re, quoniam pluris tu habes quam ceteri, quos scias in hanc provinciam proficisci, quod te adeunt fere omnes, si quid velis, gratissimum mihi feceris, si ad me, simulatque adeptus eris quod et tu confidis et ego opto, litteras miseris. 'longi subselli,' ut noster Pompeius appellat, iudicatio et mora si quem tibi item unum alterumve diem abstulerit (quid enim potest amplius?), tua tamen dignitas suum locum obtinebit; sed, si me diligis, si a me diligi vis, ad me litteras, ut quam primum laetitia adficiar, mittito.

[3] et velim, reliquum quod est promissi ac muneris tui, mihi persolvas. Cum ipsam cognitionem iuris auguri consequi cupio tum mehercule tuis incredibiliter studiis erga me muneribusque delector. quod autem a me tale quiddam desideras, sane mihi considerandum est, quonam te remunerer potissimum genere. nam profecto non est meum, qui in scribendo, ut soles admirari, tantum industriae ponam, committere ut neglegens in scribendo fuisse videar, praesertim cum id non modo neglegentis, sed etiam ingrati animi crimen futurum sit.

[4]  verum haec videbimus. illud, quod polliceris, velim pro tua fide diligentiaque et pro nostra non instituta, sed iam inveterata amicitia cures, enitare, ut supplicatio nobis quam honorificentissime quam primumque decernatur. omnino serius misi litteras quam vellem (in quo cum difficultas navigandi fuit odiosa, tum in ipsum discessum senatus incidisse credo meas litteras), sed id feci adductus auctoritate et consilio tuo idque a me recte factum puto, quod non statim, ut appellatus imperator sim, sed aliis rebus additis aestivisque confectis litteras miserim. haec igitur tibi erunt curae, quem ad modum ostendis, meque totum et mea et meos commendatos habebis.


3.10

Scr. Laudiceae m. April a. 704 (50).
CICERO APPIO PVLCHRO S.

Cum est ad nos adlatum de temeritate eorum, qui tibi negotium facesserent, etsi graviter primo nuntio commotus sum, quod nihil tam praeter opinionem meam accidere potuit, tamen, ut me conlegi, cetera mi facillima videbantur, quod et in te ipso maximam spem et in tuis magnam habebam, multaque mihi veniebant in mentem, quam ob rem istum laborem tibi etiam honori putarem fore; illud plane moleste tuli, quod certissimum et iustissimum triumphum hoc invidorum consilio esse tibi ereptum videbam. quod tu si tanti facies, quanti ego semper iudicavi faciendum esse, facies sapienter et ages victor ex inimicorum dolore triumphum iustissimum. ego enim plane video fore nervis, opibus, sapientia tua, vehementer ut inimicos tuos paeniteat intemperantiae suae. de me tibi sic contestans omnis deos promitto atque confirmo, me pro tua dignitate (malo enim dicere quam 'pro salute') in hac provincia, cui tu praefuisti, rogando deprecatoris, laborando propinqui, auctoritate cari hominis, ut spero, apud civitates, gravitate imperatoris suscepturum officia atque partis. omnia volo a me et postules et exspectes; vincam meis officiis cogitationes tuas.

[2]  Q. Servilius perbrevis mihi a te litteras reddidit, quae mihi tamen nimis longae visae sunt; iniuriam enim mihi fieri putabam, cum rogabar. nollem accidisset tempus, in quo perspicere posses, quanti te, quanti Pompeium, quem unum ex omnibus facio, ut debeo, plurimi, quanti Brutum facerem (quamquam in consuetudine cotidiana perspexisses, sicuti perspicies); sed, quoniam accidit, si quid a me praetermissum erit, commissum facinus et admissum dedecus confitebor.

[3] Pomptinus, qui a te tractatus est praestanti ac singulari fide, cuius tui benefici sum ego testis, praestat tibi memoriam benevolentiamque, quam debet. qui cum maximis suis rebus coactus a me invitissimo decessisset, tamen, ut vidit interesse tua, conscendens iam navem Epheso Laudiceam revertit. talia te cum studia videam habiturum esse innumerabilia, piane dubitare non possum quin tibi amplitudo ista sollicitudo futura sit; si vero efficis ut censores creentur, et si ita gesseris censuram, ut et debes et potes, non tibi solum, sed tuis omnibus video in perpetuum summo te praesidio futurum. illud pugna et enitere, ne quid nobis temporis prorogetur, ut, cum hic tibi satis fecerimus, istic quoque nostram in te benevolentiam navare possimus.

[4] quae de hominum atque ordinum omnium erga te studiis scribis ad me, minime mihi miranda et maxime iucunda acciderunt, eademque ad me perscripta sunt a familiaribus meis. itaque capio magnam voluptatem, cum tibi, cuius mihi amicitia non solum ampla sed etiam iucunda est, ea tribui, quae debeantur, tum vero remanere etiam nunc in civitate nostra studia prope omnium consensu erga fortis et industrios viros, quae mihi ipsi una semper tributa merces est laborum et vigiliarum mearum.

[5] illud vero mihi permirum accidit, tantam temeritatem fuisse in eo adulescente, cuius ego salutem in duobus capitis iudiciis summa contentione defendi, ut tuis inimicitiis suscipiendis oblivisceretur prope omnium fortunarum ac rationum suarum, praesertim cum tu omnibus vel ornamentis vel praesidiis redundares, ipsi, ut levissime dicam, multa dessent. cuius sermo stultus et puerilis erat iam ante ad me a M. Caelio, familiari nostro, perscriptus; de quo item sermone multa scripta sunt abs te. ego autem citius cum eo, qui tuas inimicitias suscepisset, veterem coniunctionem diremissem quam novam conciliassem; neque enim de meo erga te studio dubitare debes, neque id est obscurum cuiquam in provincia nec Romae fuit.

[6] sed tamen significatur in tuis litteris suspicio quaedam et dubitatio tua, de qua alienum tempus est mihi tecum expostulandi, purgandi autem mei necessarium. Ubi enim ego cuiquam legationi fui impedimento, quo minus Romam ad laudem tuam mitteretur? aut in quo potui, si te palam odissem, minus quod tibi obesset facere, si clam, magis aperte inimicus esse? quod si essem ea perfidia, qua sunt ii, qui in nos haec conferunt, tamen ea stultitia certe non fuissem, ut aut in obscuro odio apertas inimicitias aut, in quo tibi nihil nocerem, summam ostenderem voluntatem nocendi. ad me adire quosdam memini, nimirum ex Epicteto, qui dicerent nimis magnos sumptus legatis decerni. quibus ego non tam imperavi quam censui sumptus legatis quam maxime ad legem Corneliam decernendos; atque in eo ipso me non perseverasse testes sunt rationes civitatum, in quibus, quantum quaeque voluit, legatis tuis datum. induxit.

[7] te autem quibus mendaciis homines levissimi onerarunt! non modo sublatos sumptus, sed etiam a procuratoribus eorum, qui iam profecti essent, repetitos et ablatos, eamque causam multis omnino non eundi fuisse. quererer tecum atque expostularem, ni, ut supra scripsi, purgare me tibi hoc tuo tempore quam accusare te mallem idque putarem esse rectius. itaque nihil de te, quod credideris, de me, quam ob rem non debueris credere, pauca dicam. nam si me virum bonum, si dignum iis studiis eaque doctrina, cui me a pueritia dedi, si satis magni animi, non minimi consili in maximis rebus perspectum habes, nihil in me non modo perfidiosum et insidiosum et fallax in amicitia, sed ne humile quidem aut ieiunum debes agnoscere.

[8] sin autem me astutum et occultum libet fingere, quid est quod minus cadere in eius modi naturam possit quam aut florentissimi hominis aspernari benevolentiam aut eius existimationem oppugnare in provincia, cuius laudem domi defenderis, aut in ea re animum ostendere inimicum, in qua nihil obsis, aut id eligere ad perfidiam, quod ad indicandum odium apertissimum sit, ad nocendum levissimum? quid erat autem cur ego in te tam implacabilis essem, cum te ex fratre meo ne tunc quidem, cum tibi prope necesse esset eas agere partis, inimicum mihi fuisse cognossem? Cum vero reditum nostrum in gratiam uterque expetisset, quid in consulatu tuo frustra mecum egisti, quod me aut facere aut sentire voluisses? quid mihi mandasti, cum te Puteolos prosequerer, in quo non exspectationem tuam diligentia mea [9] vicerim? quod si id est maxime astuti, omnia ad suam utilitatem referre, quid mihi tandem erat utilius, quid commodis meis aptius quam hominis nobilissimi atque honoratissimi coniunctio, cuius opes, ingenium, liberi, adfines, propinqui mihi magno vel ornamento vel praesidio esse possent? quae tamen ego omnia in expetenda amicitia tua non astutia quadam, sed aliqua potius sapientia secutus sum. quid? illa vincula, quibus quidem libentissime astringor, quanta sunt, studiorum similitudo, suavitas consuetudinis, delectatio vitae atque victus, sermonis societas, litterae interiores! atque haec domestica; quid illa tandem popularia, reditus inlustris in gratiam, in quo ne per imprudentiam quidem errari potest sine suspicione perfidiae, amplissimi sacerdota collegium, in quo non modo amicitiam violari apud maiores nostros fas non erat, sed ne coptari quidem sacerdotem licebat, qui cuiquam ex collegio esset inimicus?

fecit aut facere potuit aut debuit quanti ego Cn. Pompeium, socerum tuae filiae? etenim si merita valent, patriam, liberos, salutem, dignitatem, memet ipsum mihi per illum restitutum puto, si consuetudinis iucunditas, quae fuit umquam amicitia consularium in nostra civitate coniunctior?. si illa amoris atque offici signa, quid mihi ille non commisit, quid non mecum communicavit, quid de se in senatu, cum ipse abesset, per quemquam agi maluit, quibus ille me rebus non ornatissimum voluit amplissime, qua denique ille facilitate, qua humanitate tulit contentionem meam pro Milone adversantem interdum actionibus suis, quo studio providit, ne quae me illius temporis invidia attingeret, cum me consilio, cum auctoritate, cum armis denique texit suis? quibus quidem temporibus haec in eo gravitas, haec animi altitudo fuit, non modo ut Phrygi alicui aut Lycaoni, quod tu in legatis fecisti, sed ne summorum quidem hominum malevolis de me sermonibus crederet. huius igitur filius cum sit gener tuus, cumque, praeter hanc coniunctionem adfinitatis quam sis Cn. Pompeio carus quamque iucundus, intellegam, quo tandem animo in te esse debeo? cum praesertim eas ad me litteras is miserit, quibus, etiam si tibi, cui sum amicissimus, hostis essem, placarer tamen totumque me ad eius viri ita de me meriti voluntatem nutumque converterem.

[11]  sed haec hactenus; pluribus enim etiam fortasse verbis, quam necesse fuit, scripta sunt. nunc ea, quae a me profecta quaeque instituta sunt cognosce. . . . atque haec agimus et agemus magis pro dignitate quam pro periculo tuo. te enim, ut spero, propediem censorem audiemus, cuius magistratus officia, quae sunt maximi animi summique consili, tibi diligentius et accuratius quam haec, quae nos de te agimus, cogitanda esse censeo.


3.11
 

Scr. in castris ad Pyramum post Id. Iun. 704 (50).
CICERO APPIO PVLCHRO VT SPERO, CENSORI S. D.


Cum essem in castris ad fluvium Pyramum, redditae mihi sunt uno tempore a te epistulae duae, quas ad me Q. Servilius Tarso miserat. earum in altera dies erat ascripta Nonarum Aprilium, in altera, quae mihi recentior videbatur, dies non erat. respondebo igitur superiori prius, in qua scribis ad me de absolutione maiestatis. de qua etsi permulto ante certior factus eram litteris, nuntiis, fama denique ipsa (nihil enim fuit clarius; non quo quisquam aliter putasset, sed nihil de insignibus ad laudem viris obscure nuntiari solet), tamen eadem illa laetiora fecerunt mihi tuae litterae, non solum quia planius loquebantur et uberius quam vulgi sermo, sed etiam quia magis videbar tibi gratulari, cum de te ex te ipso audiebam.

[2] complexus igitur sum cogitatione te absentem, epistulam vero osculatus etiam ipse mihi gratulatus sum; quae enim a cuncto populo, a senatu, a iudicibus ingenio, industriae, virtuti tribuuntur, quia mihi ipse adsentor fortasse, cum ea esse in me fingo, mihi quoque ipsi tribui puto. nec tam gloriosum exitum tui iudici exstitisse, sed tam pravam inimicorum tuorum mentem fuisse mirabar. 'de ambitu vero quid interest,' inquies, 'an de maiestate?' ad rem nihil; alterum enim non attigisti, alteram auxisti. †verum tamen est maiestas, etsi Sulla voluit, ne in quemvis impune declamari liceret; ambitus vero ita apertam vim habet, ut aut accusetur improbe aut defendatur. quid enim? facta necne facta largitio, ignorari potest? tuorum autem honorum cursus cui suspectus umquam fuit?

[3] me miserum, qui non, adfuerim! quos ego risus excitassem! sed de maiestatis iudicio duo mihi illa ex tuis litteris iucundissima fuerunt, unum, quod te ab ipsa re publica defensum scribis, quae quidem etiam in summa bonorum et fortium civium copia tueri talis viros deberet, nunc vero eo magis, quod tanta penuria est in omni vel honoris vel aetatis gradu, ut tam orba civitas talis tutores complecti debeat; alterum, quod Pompei et Bruti fidem benevolentiamque mirifice laudas. laetor virtute et officio quom tuorum necessariorum, meorum amicissimorum, tum alterius omnium saeculorum et gentium principis, alterius iam pridem iuventutis, celeriter, ut spero, civitatis. de mercennariis testibus a suis civitatibus notandis nisi iam factum aliquid est per Flaccum, fiet a me, cum per Asiam decedam.

[4] nunc ad alteram epistulam venio. quod ad me quasi formam communium temporum et totius rei publicae misisti expressam, prudentia litterarum tuarum valde mihi est grata; video enim et pericula leviora, quam timebam, et maiora praesidia, siquidem, ut scribis, omnes vires civitatis se ad Pompei ductum applicaverunt; tuumque simul promptum animum et alacrem perspexi ad defendendam rem publicam mirificamque cepi voluptatem ex hac tua diligentia, quod in summis tuis occupationibus mihi tamen rei publicae statum per te notum esse voluisti. nam auguralis libros ad commune utriusque nostrum otium serva. ego enim, a te cum tua promissa per litteras flagitabam, ad urbem te otiosissimum esse arbitrabar; nunc tamen, ut ipse polliceris, pro auguralibus libris orationes tuas confectas omnis exspectabo.

[5]  D. Tullius, cui mandata ad me dedisti, non convenerat me; nec erat iam quisquam mecum tuorum praeter omnis meos, qui sunt omnes tui. 'stomachosiores' meas litteras quas dicas esse, non intellego. Bis ad te scripsi me purgans diligenter, te leviter accusans in eo, quod de me cito credidisses. quod genus querelae mihi quidem videbatur esse amici; sin tibi displicet, non utar eo posthac. sed si, ut scribis, eae litterae non fuerunt 'disertae,' scito meas non fuisse. ut enim Aristarchus Homeri versum negat, quem non probat, sic tu (libet enim mihi iocari), quod disertum non erit, ne putaris meum. vale et in censura, si iam es censor, ut spero, de proavo multum cogitato tuo.


3.12
 

Scr. Sidae a. d. iii aut prid. Non. Sext. a. 704 (50).
CICERO APPIO PVLCHRO S.

gratulabor tibi prius; ita enim rerum ordo postulat; deinde ad me convertar. ego vero vehementer gratulor de iudicio ambitus, neque id, quod nemini dubium fuit, absolutum esse te, sed illud, quod, quo melior civis, quo vir clarior, quo fortior amicus es, quoque plura virtutis, industriae ornamenta in te sunt, eo mirandum est magis nullam ne in tabellae quidem latebra fuisse absconditam malevolentiam, quae te impugnare auderet. non horum temporum, non horum hominum atque morum negotium! nihil iam sum pridem admiratus magis.

[2] de me autem suscipe paulisper meas partis et eum te esse finge, qui sum ego. si facile inveneris, quid dicas, noli ignoscere haesitationi meae. ego vero velim mihi Tulliaeque meae, sicut tu amicissime et suavissime optas, prospere evenire ea, quae me insciente facta sunt a meis; sed ita cecidisse, ut agerentur eo tempore! spero omnino cum aliqua felicitate et opto, verum tamen plus me in hac spe tua sapientia et humanitas consolatur quam opportunitas temporis. itaque, quem ad modum expediam exitum huius institutae orationis, non reperio; neque enim tristius dicere quicquam debeo ea de re, quam tu ipse ominibus optimis prosequeris, neque non me tamen mordet aliquid. in quo unum non vereor, ne tu parum perspicias ea, quae gesta sunt, ab aliis esse gesta; quibus ego ita mandaram, ut, cum tam longe afuturus essem, ad me ne referrent; agerent, quod probassent.

[3] in hoc autem mihi illud occurrit: 'quid tu igitur, si adfuisses?' rem probassem, de tempore nihil te invito, nihil sine consilio egissem tuo. vides sudare me iam dudum laborantem, quo modo ea tuear, quae mihi tuenda sunt, et te non offendam. leva me igitur hoc onere; numquam enim mihi videor tractasse causam difficiliorem. sic habeto tamen: Nisi iam tunc omnia negotia cum summa tua dignitate diligentissime confecissem, tametsi nihil videbatur ad meum erga te pristinum studium addi posse, tamen hac mihi adfinitate nuntiata non maiore equidem studio, sed acrius, apertius, significantius dignitatem tuam defendissem.

[4]  decedenti mihi et iam imperio annuo terminato ante 4 d. III Nonas Sext., cum ad Sidam navi accederem et mecum Q. Servilius esset, litterae a meis sunt redditae. dixi statim Servilio (etenim videbatur esse commotus), ut omnia a me maiora exspectaret. quid multa? benevolentior tibi quam fui nilo sum factus, diligentior ad declarandam benevolentiam multo. nam, ut vetus nostra simultas antea stimulabat me ut caverem ne cui suspicionem ficte reconciliatae gratiae darem, sic adfinitas nova curam mihi adfert cavendi ne quid de summo meo erga te amore detractum esse videatur.


3.13
 

Scr. Rhodi circ. iv Id. Sext. a. 704 (50).
CICERO APPIO PVLCHRO S.

quasi divinarem tali in officio fore mihi aliquando ex petendum studium tuum, sic, cum de tuis rebus gestis agebatur, inserviebam honori tuo; dicam tamen vere: plus quam acceperas reddidisti. quis enim ad me non perscripsit te non solum auctoritate orationis, sententia tua, quibus ego a tali viro contentus eram, sed etiam opera, consilio, domum veniendo, conveniendis meis nullum onus offici cuiquam reliquum fecisse? haec mihi ampliora multo sunt quam illa ipsa, propter quae haec laborantur.

[2] insignia enim virtutis multi etiam sine virtute adsecuti sunt, talium virorum tanta studia adsequi sola virtus potest. itaque mihi propono fructum amicitiae nostrae ipsam amicitiam, qua nihil est uberius, praesertim in iis studiis, quibus uterque nostrum devinctus est. nam tibi me profiteor et in re publica socium, de qua idem sentimus, et in cotidiana vita coniunctum, quam his artibus studiisque colimus. vellem ita fortuna tulisset, ut, quanti ego omnis tuos facio, tanti tu meos facere posses, quod tamen ipsum nescio qua permotus animi divinatione non despero. sed hoc nihil ad te; nostrum est onus. illud velim sic habeas, quod intelleges hac re novata additum potius aliquid ad meum erga te studium, quo nihil videbatur addi posse, quam quicquam esse detractum Cum haec scribebam, censorem iam te esse sperabam. eo brevior est epistula et ut adversus magistrum morum modestior.


Web arrangement by vittorio.todisco@tin.it