M. Tulli Ciceronis Epistularum ad Familiares Liber Quartus

AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS


I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV

4.1

Scr. in Laterito aut Arcano Q. Ciceronis circ. Non. Apr. a. 705 (49).
M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO.

C. Trebativs, familiaris meus, ad me scripsit te ex se quaesisse, quibus in locis essem, molesteque te ferre, quod me propter valetudinem tuam, cum ad urbem accessissem, non vidisses, et hoc tempore velle te mecum, si propius accessissem, de officio utriusque nostrum communicare. utinam, Servi, salvis rebus (sic enim est dicendum) conloqui potuissemus inter nos! profecto aliquid opis occidenti rei publicae tulissemus. cognoram enim iam absens te haec mala multo ante providentem defensorem pacis et in consulatu tuo et post consulatum fuisse; ego autem, cum consilium tuum probarem et idem ipse sentirem, nihil proficiebam; sero enim veneram, solus eram, rudis esse videbar in causa, incideram in hominum pugnandi cupidorum insanias. . nunc, quoniam nihil iam videmur opitulari posse rei publicae, si quid est, in quo nobismet ipsis consulere possimus, non ut aliquid ex pristino statu nostro retineamus, sed ut quam honestissime lugeamus, nemo est omnium, quicum potius mihi quam tecum communicandum putem; nec enim clarissimorum virorum, quorum similes esse debemus, exempla neque doctissimorum, quos semper coluisti, praecepta te fugiunt. atque ipse antea ad te scripsissem te frustra in senatum sive potius in conventum senatorum esse venturum, ni veritus essem ne eius animum offenderem, qui a me, ut te imitarer, petebat. cui quidem ego, cum me rogaret ut adessem in senatu, eadem omnia, quae a te de pace et de Hispaniis dicta sunt, ostendi me esse dicturum.

[2] res vides quo modo se habeat, orbem terrarum .imperiis distributis ardere bello, urbem sine legibus, sine iudiciis, sine iure, sine fide relictam direptioni et incendiis. itaque mihi venire in mentem nihil potest, non modo quod sperem, sed vix iam quod audeam optare. sin autem tibi, homini prudentissimo, videtur utile esse nos conloqui, quamquam longius etiam cogitabam ab urbe discedere, cuius iam etiam nomen invitus audio, tamen propius accedam, Trebatioque mandavi ut, si quid tu eum velles ad me mittere, ne recusaret, idque ut facias velim aut, si quem tuorum fidelium voles, ad me mittas, ne aut tibi exire ex urbe necesse sit aut mihi accedere. ego tantum tibi tribuo, quantum mihi fortasse adrogo, ut exploratum habeam, quicquid nos communi sententia statuerimus, id omnis homines probaturos. vale.

 


4.2

Scr. in Cumano a. d. iv K. Mai. a. 705 (49).
M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO.

A. d. iii K. Maias cum essem in Cumano, accepi tuas litteras; quibus lectis cognovi non satis prudenter fecisse Philotimum, qui, cum abs te mandata haberet, ut scribis de omnibus rebus, ipse ad me non venisset, litteras tuas misisset, quas intellexi breviores fuisse, quod eum perlaturum putasses. sed tamen, postquam tuas litteras legi, Postumia tua me convenit et Servius noster. his placuit ut tu in Cumanum venires, quod etiam mecum ut ad te scriberem egerunt

[2] quod meum consilium exquiris, id est tale, ut capere facilius ipse possim quam alteri dare. quid enim est quod audeam suadere tibi, homini summa auctoritate summaque prudentia? si quid rectissimum sit quaerimus, perspicuum est, si quid maxime expediat, obscurum; sin ii sumus, qui profecto esse debemus, ut nihil arbitremur expedire nisi quod rectum honestumque sit, non potest esse dubium, quid faciendum nobis sit.

[3]  quod existimas meam causam coniunctam esse cum tua, certe similis in utroque nostrum, cum optime sentiremus, error fuit. nam omnia utriusque consilia ad concordiam spectaverunt; qua quom ipsi Caesari nihil esset utilius, gratiam quoque nos mire ab eo defendenda pace arbitrabamur. quantum nos fefellerit et quem in locum res deducta sit, vides. neque solum ea perspicis, quae geruntur quaeque iam gesta sunt, sed etiam qui cursus rerum, qui exitus futurus sit. ergo aut probare oportet ea, quae fiunt, aut interesse, etiam si non probes; quorum altera mihi turpis, altera etiam periculosa ratio videtur.

[4]  restat, ut discedendum putem; in quo reliqua videtur esse deliberatio, quod consilium in discessu, quae loca sequamur. omnino cum miserior res numquam accidit tum ne deliberatio quidem difficilior; nihil enim constitui potest, quod non incurrat in magnam aliquam difficultatem. tu, si videbitur, ita censeo facias, ut, si habes iam statutum, quid tibi agendum putes, in quo non sit coniunctum consilium tuum cum meo, supersedeas hoc labore itineris. sin autem est quod mecum communicare velis, ego te exspectabo; tu, quod tuo commodo fiat, quam primum velim venias, sicut intellexi et Servio et Postumiae placere. vale.


4.3

Scr. Romae ante vi K. intercal. priores a. 708 (46).
M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO.

vehementer te esse sollicitum et in communibus miseriis praecipuo quodam dolore angi multi ad nos cotidie deferunt. quod quamquam minime miror et meum quodam modo agnosco, doleo tamen te sapientia praeditum prope singulari non tuis bonis delectari potius quam alienis malis laborare. me quidem, etsi nemini concedo, qui maiorem ex pernicie et peste rei publicae molestiam traxerit, tamen multa iam consolantur maximeque conscientia consiliorum meorum. multo enim ante tamquam ex aliqua specula prospexi tempestatem futuram, neque id solum mea sponte, sed multo etiam magis monente et denuntiante te. etsi enim afui magnam partem consulatus tui, tamen et absens cognoscebam, quae esset tua in hoc pestifero bello cavendo et praedicendo sententia, et ipse adfui primis temporibus tui consulatus, cum accuratissime monuisti senatum conlectis omnibus bellis civilibus, ut et illa timerent, quae meminissent, et scirent, cum superiores nullo tali exemplo antea in re publica cognito tam crudeles fuissent, quicumque postea rem publicam oppressisset armis, multo intolerabiliorem futurum. nam, quod exemplo fit, id etiam iure fieri putant, ipsi aliquid atque adeo multa addunt et adferunt de suo.

[2] qua re meminisse debes eos, qui auctoritatem et consilium tuum non sint secuti, sua stultitia occidisse, cum tua prudentia salvi esse potuissent. dices : 'quid me ista res consolatur in tantis tenebris et quasi parietinis rei publicae?' est omnino vix consolabilis dolor; tanta est omnium rerum amissio et desperatio reciperandi; sed tamen et Caesar ipse ita de te iudicat et omnes cives sic existimant, quasi lumen aliquod exstinctis ceteris elucere sanctitatem et prudentiam et dignitatem tuam. haec tibi ad levandas molestias magna esse debent. quod autem a tuis abes, id eo levius ferendum est, quod eodem tempore a multis et magnis molestiis abes; quas ad te omnis perscriberem, nisi vererer ne ea cognosceres absens, quae quia non vides, mihi videris meliore esse condicione quam nos, qui videmus.

[3] hactenus existimo nostram consolationem recte adhibitam esse, quoad certior ab homine amicissimo fieres iis de rebus, quibus levari possent molestiae tuae. reliqua sunt in te ipso neque mihi ignota nec minima solacia, ut quidem ego sentio, multo maxima; quae ego experiens cotidie sic probo, ut ea mihi salutem adferre videantur. te autem ab initio aetatis memoria teneo summe omnium doctrinarum studiosum fuisse omniaque, quae a sapientissimis ad bene vivendum tradita essent, summo studio curaque didicisse; quae quidem vel optimis rebus et usui et delectationi esse possent, his vero temporibus habemus aliud nihil, in quo adquiescamus. nihil faciam insolenter neque te tali vel scientia vel natura praeditum hortabor, ut ad eas te referas artis, quibus a primis temporibus aetatis studium tuum dedisti;

[4] tantum dicam, quod te spero approbaturum, me, postea quam illi arti, cui studueram, nihil esse loci neque in curia neque in foro viderem, omnem meam curam atque operam ad philosophiam contulisse. tuae scientiae excellenti ac singulari non multo plus quam nostrae relictum est loci. qua re non equidem te moneo, sed mihi ita persuasi, te quoque in isdem versari rebus, quae etiam si minus prodessent, animum tamen a sollicitudine abducerent.

Servius quidem tuus in omnibus ingenuis artibus in primisque in hac, in qua ego me scripsi adquiescere, ita versatur, ut excellat; a me vero sic diligitur, ut tibi, uni concedam, praeterea nemini; mihique ab eo gratia refertur, in quo ille existimat, quod facile appareat, cum me colat et observet, tibi quoque in eo se facere gratissimum.


4.4

Scr. Romae ex. m. Sept. aut in. Oct a. 708 (46).
M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO.

accipio excusationem tuam, qua usus es, cur saepius ad me litteras uno exemplo dedisses, sed accipio ex ea parte, quatenus aut neglegentia aut improbitate eorum, qui epistulas accipiant, fieri scribis ne ad nos perferantur; illam partem excusationis, qua te scribis orationis paupertate' (sic enim appellas) isdem verbis epistulas saepius mittere, nec nosco nec probo, et ego ipse, quem tu per iocum (sic enim accipio) divitias orationis ' habere dicis, me non esse verborum admodum inopem agnosco (ei)rwneu/esqai enim non necesse est), . sed tamen idem (nec hoc ei)rwneuo/menoj facile cedo tuorum scriptorum subtilitati et elegantiae.

[2]  consilium tuum, quo te usum scribis hoc Achaicum negotium non recusavisse, cum semper probavissem, tum multo magis probavi lectis tuis proximis litteris; omnes enim causae, quas commemoras, iustissimae sunt tuaque et auctoritate et prudentia dignissimae. quod aliter cecidisse rem existimas atque opinatus sis, id tibi nullo modo adsentior; sed quia tanta perturbatio et confusio est rerum ita perculsa et prostrata foedissimo bello iacent omnia ut is cuique locus, ubi ipse sit, et sibi quisque miserrimus esse videatur, propterea et tui consili paenitet te, et nos, qui domi sumus, tibi beati videmur, at contra nobis non tu quidem vacuus molestiis, sed prae nobis beatus. atque hoc ipso melior est tua quam nostra condicio, quod tu, quid doleat, scribere audes, nos ne id quidem tuto possumus, nec id victoris vitio, quo nihil moderatius, sed ipsius victoriae, quae civilibus bellis semper est insolens.

[3]  uno te vicimus, quod de Marcelli, conlegae tui, salute paulo ante quam tu cognovimus, etiam me hercule quod, quem ad modum ea res ageretur, vidimus. nam sic fac existimes, post has miserias, id est postquam armis disceptari coeptum sit de iure publico, nihil esse actum aliud cum dignitate. nam et ipse Caesar accusata 'acerbitate' Maricelli (sic enim appellabat) laudataque honorificentissime et aequitate tua et prudentia repente praeter spem dixit se senatui roganti de Marcello ne ominis quidem causa negaturum. fecerat autem hoc senatus, ut, cum a L. Pisone mentio esset facta de M. Marcello et C. Marcellus se ad Caesaris pedes abiecisset, cunctus consurgeret et ad Caesarem supplex accederet. noli quaerere; ita mihi pulcher hic dies visus est, ut speciem aliquam viderer videre quasi reviviscentis rei publicae.

[4]  itaque, cum omnes ante me rogati gratias Caesari egissent praeter Volcacium (is enim, si eo loco esset, negavit se facturum fuisse), ego rogatus mutavi meum consilium. nam statueram non me hercule inertia, sed desiderio pristinae dignitatis in perpetuum tacere. fregit hoc meum consilium et Caesaris magnitudo animi et senatus officium; itaque pluribus verbis egi Caesari gratias, meque metuo ne etiam in ceteris rebus honesto otio privarim, quod erat unum solacium in malis. sed tamen, quoniam effugi eius offensionem, qui fortasse arbitraretur me hanc rem publicam non putare, si perpetuo tacerem, modice hoc faciam aut etiam intra modum, ut et illius voluntati et meis studiis serviam. nam, etsi a prima aetate me omnis ars et doctrina liberalis et maxime philosophia delectavit, tamen hoc studium cotidie ingravescit, credo, et aetatis maturitate ad prudentiam et iis temporum vitiis, ut nulla res alia levare animum molestiis possit.

[5]  A quo studio te abduci negotiis intellego ex tuis litteris, sed tamen aliquid iam noctes te adiuvabunt. Servius tuus vel potius noster summa me observantia colit; cuius ego cum omni probitate summaque virtute tum studiis doctrinaque delector. is mecum saepe de tua mansione aut decessione communicat. adhuc in hac sum sententia, nihil ut faciamus nisi quod maxime Caesar velle videatur. res sunt eius modi, ut, si Romae sis, nihil praeter tuos delectare possit. de reliquis nihil melius ipso est Caesare, cetera sunt eius modi, ut, si alterum utrum necesse sit, audire ea malis quam videre. hoc nostrum consilium nobis minime iucundum est, qui te videre cupimus, sed consulimus tibi. vale.


4.5

Scr. Athenis circ. medio m. Mart. a. 709 (45).
SERVIVS CICERONI S.

postea quam mihi renuntiatum est de obitu Tulliae, filiae tuae, sane quam pro eo ac debui, graviter molesteque tuli communemque eam calamitatem existimavi; qui, si istic adfuissem, neque tibi defuissem coramque meum dolorem tibi declarassem. etsi genus hoc consolationis miserum atque acerbum est, propterea quia, per quos ea confieri debet, propinquos ac familiaris, ii ipsi pari molestia adficiuntur neque sine lacrimis multis id conari possunt, uti magis ipsi videantur aliorum consolatione indigere quam aliis posse suum officium praestare, tamen, quae in praesentia in mentem mihi venerunt, decrevi brevi ad te perscribere, non quo ea te fugere existimem, sed quod forsitan dolore impeditus minus ea perspicias.

[2] quid est quod tanto opere te commoveat tuus dolor intestinus? cogita, quem ad modum adhuc fortuna nobis cum egerit; ea nobis erepta esse, quae hominibus non minus quam liberi cara esse debent, patriam, honestatem, dignitatem honores omnis. hoc 'uno incommodo addito quid ad dolorem adiungi potuit? aut qui non in illis rebus exercitatus animus callere iam debet atque omnia minoris existimare? an illius vicem, cedo, doles?

[3] quotiens in eam cogitationem necesse est et tu veneris et nos saepe incidimus, hisce temporibus non pessime cum iis esse actum, quibus sine dolore licitum est mortem cum vita commutare! quid autem fuit quod illam hoc tempore ad vivendum magno opere invitare posset? quae res, quae spes, quod animi solacium? ut cum aliquo adulescente primario coniuncta aetatem gereret? licitum est tibi, credo, pro tua dignitate ex hac iuventute generum deligere, cuius fidei liberos tuos te tuto committere putares. an ut ea liberos ex sese pareret, quos cum florentis videret laetaretur, qui rem a parente traditam per se tenere possent, honores ordinatim petituri essent in re publica, in amicorum negotiis libertate sua usuri? quid horum fuit quod non priusquam datum est ademptum sit? at vero malum est liberos amittere. malum; nisi hoc peius sit, haec sufferre et perpeti.

[4] quae res mihi non mediocrem consolationem attulit, volo tibi commemorare, si forte eadem res tibi dolorem minuere possit. ex Asia rediens cum ab Aegina Megaram versus navigarem coepi regiones circumcirca prospicere. post me erat Aegina, ante me Megara, dextra Piraeus, sinistra Corinthus, quae oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculos iacent. coepi egomet mecum sic cogitare: 'hem! nos homunculi indignamur, si quis nostrum interiit aut occisus est, quorum vita brevior esse debet, cum uno loco tot oppidum cadavera proiecta iacent? visne' tu te, Servi, cohibere et meminisse hominem te esse natum?' crede mihi cogitatione ea non mediocriter sum confirmatus. hoc idem, si tibi videtur, fac ante oculos tibi proponas. modo uno tempore tot viri clarissimi interierunt, de imperio populi Romani tanta deminutio facta est, omnes provinciae conquassatae sunt in unius mulierculae animula si iactura facta est, tanto opere commoveris? quae si hoc tempore non diei suum obisset, paucis post annis tamen ei moriendum fuit, quoniam homo nata fuerat.

[5] etiam tu ab hisce rebus animum ac cogitationem tuam avoca atque ea potius reminiscere, quae digna tua persona sunt, illam, quam diu ei opus fuerit, vixisse, una cum re publica fuisse, te, patrem suum, praetorem, consulem, augurem vidisse, adulescentibus primariis nuptam fuisse, omnibus bonis prope perfunctam esse, cum res publica occideret vita excessisse. quid est quod tu aut illa cum fortuna hoc nomine queri possitis? denique noli te oblivisci Ciceronem esse et eum, qui aliis consueris praecipere et dare consilium, neque imitare malos medicos, qui in alienis morbis profitentur tenere se medicinae scientiam, ipsi se curare non possunt, sed potius, quae aliis tute praecipere soles, ea tute tibi subiace atque apud animum propone.

[6]  nullus dolor est, quem non longinquitas temporis minuat ac molliat. hoc te exspectare tempus tibi turpe est ac non ei rei sapientia tua te occurrere. quod si qui etiam inferis sensus est, qui illius in te amor fuit pietasque in omnis suos, hoc certe illa te facere non vult. da hoc illi mortuae, da ceteris amicis ac familiaribus, qui tuo dolore maerent, da patriae, ut, si qua in re opus sit, opera et consilio tuo uti possit. denique, quoniam in eam fortunam devenimus, ut etiam huic rei nobis serviendum sit, noli committere ut quisquam te putet non tam filiam quam rei publicae tempora et aliorum victoriam lugere. plura me ad te de hac re scribere pudet, ne videar prudentiae tuae diffidere. qua re, si hoc unum proposuero, finem faciam scribendi: vidimus aliquotiens secundam pulcherrime te ferre fortunam magnamque ex ea re te laudem apisci; fac aliquando intellegamus adversam quoque te aeque ferre posse neque id maius, quam debeat, tibi onus videri, ne ex omnibus virtutibus haec una tibi videatur deesse. quod ad me attinet, cum te tranquilliorem animo esse cognoro, de iis rebus, quae hic geruntur, quemadmodumque se provincia habeat, certiorem faciam. vale.


4.6

Scr. in Attici Ficuleano medio m. Apr. a. 709 (45).
M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO.

ego vero, Servi, vellem, ut scribis, in meo gravissimo casu adfuisses; quantum enim praesens me adiuvare potueris et consolando et prope aeque dolendo, facile ex eo intellego, quod litteris lectis aliquantum adquievi. nam et ea scripsisti, quae levare luctum possent, et in me consolando non mediocrem ipse animi dolorem adhibuisti. Servius tamen tuus omnibus officiis, quae illi tempori tribui potuerunt, declaravit et quanti ipse me faceret et quam suum talem erga me animum tibi gratum putaret fore. cuius officia iucundiora scilicet saepe mihi fuerunt, numquam tamen gratiora. me autem non oratio tua solum et societas paene aegritudinis, sed etiam auctoritas consolatur; turpe enim esse existimo me non ita ferre casum meum, ut tu tali sapientia praeditus ferendum putas. sed opprimor interdum et vix resisto dolori, quod ea me solacia deficiunt, quae ceteris, quorum mihi exempla propono, simili in fortuna non defuerunt. nam et Q. Maximus, qui filium consularem clarum virum et magnis rebus gestis, amisit, et L. Paullus, qui duo septem diebus, et vester Galus et M. Cato, qui summo ingenio, summa virtute filium perdidit, iis temporibus fuerunt, ut eorum luctum ipsorum dignitas consolaretur ea, quam ex re publica consequebantur;

[2] mihi autem amissis ornamentis iis, quae ipse commemoras, quaeque eram maximis laboribus adeptus, unum manebat illud solacium, quod ereptum est. non amicorum negotiis, non rei publicae procuratione impediebantur cogitationes meae, nihil in foro agere libebat, aspicere curiam non poteram, existimabam, id quod erat, omnis me et industriae meae fructus et fortunae perdidisse. sed, cum cogitarem haec mihi tecum et cum quibusdam esse communia, et cum frangerem iam ipse me cogeremque illa ferre toleranter, ,habebam quo confugerem, ubi conquiescerem, cuius in sermone et suavitate omnis curas doloresque deponerem. nunc autem hoc tam gravi vulnere etiam illa, quae consanuisse videbantur, recrudescunt non enim, ut tum me a re publica maestum domus excipiebat, quae levaret, sic nunc domo maerens ad rem publicam confugere possum, ut in eius bonis adquiescam. itaque et domo absum et foro, quod nec eum dolorem quem de re publica capio, domus iam consolari potest nec domesticum res publica.

[3]  quo magis te exspecto teque videre quam primum cupio; maius mihi solacium adferre ratio nulla potest quam coniunctio consuetudinis sermonumque nostrorum; quamquam sperabam tuum adventum (sic enim audiebam) appropinquare. ego autem cum multis de causis te exopto quam primum videre, tum etiam ut ante commentemur inter nos, qua ratione nobis traducendum sit hoc tempus, quod est totum ad unius voluntatem accommodandum et prudentis et liberalis et, ut perspexisse videor, nec a me alieni et tibi amicissimi. quod cum ita sit, magnae tamen est deliberationis, quae ratio sit ineunda nobis non agendi aliquid, sed illius concessu et beneficio quiescendi. vale.


4.7

Scr. Romae post Id. Sext. a. 708 (46).
M. CICERO S. D. M. MARCELLO.

etsi eo te adhuc consilio usum intellego, ut id reprehendere non audeam, .non quin ab eo ipse dissentiam, sed quod ea te sapientia esse iudicem, ut meum consilium non anteponam tuo, tamen et amicitiae nostrae vetustas et tua summa erga me benevolentia, quae mihi iam a pueritia tua cognita est, me hortata est ut ea scriberem ad te, quae et saluti tuae conducere arbitrarer et non aliena esse ducerem a dignitate.

[2] ego eum te esse, qui horum malorum initia multo ante videris, consulatum magnificentissime atque optime gesseris, praeclare memini; sed idem etiam illa vidi, neque te consilium civilis belli ita gerendi nec copias Cn. Pompei nec genus exercitus probare semperque summe diffidere; qua in sententia me quoque fuisse memoria tenere te arbitror. itaque neque tu multum interfuisti rebus gerendis et ego id semper egi, ne interessem ; non enim iis rebus pugna bamus, quibus valere poteramus, consilio, auctoritate, causa, quae erant in nobis superiora, sed lacertis et viribus, quibus pares non eramus. victi sumus igitur aut, si vinci dignitas non potest, fracti certe et abiecti. in quo tuum consilium nemo potest non maxime laudare, quod cum spe vincendi simul abiecisti certandi etiam cupiditatem ostendistique sapientem et bonum civem initia belli civilis invitum suscipere, extrema libenter non persequi.

[3] qui non idem consilium quod tu secuti sunt, eos video in duo genera esse distractos ; aut enim renovare bellum conati sunt, ii qui se in Africam contulerunt, aut quem ad modum nos victori sese crediderunt. medium quoddam tuum consilium fuit qui hoc fortasse humilis animi duceres, illud pertinacis. fateor a plerisque vel dicam ab omnibus sapiens tuum consilium, a multis etiam magni ac fortis animi iudicatum ; sed habet ista ratio, ut mihi quidem videtur, quendam modum, praesertim cum nihil tibi deesse arbitrer ad tuas fortunas omnis obtinendas praeter voluntatem. sic enim intellexi, nihil aliud esse quod dubitationem adferret ei, penes quem est potestas, nisi quod vereretur ne tu illud beneficium omnino non putares. de quo quid sentiam nihil attinet dicere, cum appareat, ipse quid fecerim.

[4] sed tamen, si iam ita constituisses, ut abesse perpetuo malles quam ea, quae nolles, videre, tamen id cogitare deberes, ubicumque esses, te fore in eius ipsius, quem fugeres, potestate. qui si facile passurus esset te carentem patria et fortunis tuis quiete et libere vivere, cogitandum tibi tamen esset Romaene et domi tuae, cuicuimodi res esset, an Mitylenis aut Rhodi malles vivere. sed cum ita late pateat eius potestas, quem veremur, ut terrarum orbem complexa sit, nonne mavis sine periculo tuae domi esse quam cum periculo alienae? equidem, etiam si oppetenda mors esset, domi atque in patria mallem quam in externis atque alienis locis. hoc idem omnes, qui te diligunt, sentiunt ; quorum est magna pro tuis maximis clarissimisque virtutibus multitudo.

[5] habemus etiam rationem rei familiaris tuae, quam dissipari nolumus. nam, etsi nullam potest accipere iniuriam, quae futura perpetua sit, propterea quod neque is, qui tenet rem publicam, patietur neque ipsa res publica, tamen impetum praedonum in tuas fortunas fieri nolo ; ii autem qui essent, auderem scribere, nisi te intellegere confiderem.

[6]  hic te unius sollicitudines, unius etiam multae et assiduae lacrimae, C. Marcelli, fratris optimi, deprecantur. nos cura et dolore proximi sumus, precibus tardiores, quod ius adeundi, cum ipsi deprecatione eguerimus, non habemus ; gratia tantum possumus quantum victi ; sed tamen consilio, studio Marcello non desumus. A tuis reliquis non adhibemur ; ad omnia parati sumus.


4.8

Scr. Romae in m. Sext. a. 708 (46).
CICERO S. D. M. MARCELLO

neque monere te audeo, praestanti prudentia virum, nec confirmare, maximi animi hominem unumque fortissimum, consolari vero nullo modo. nam, si ea, quae acciderunt, ita fers, ut audio, gratulari magis virtuti debeo quam consolari dolorem tuum; sin te tanta mala rei publicae frangunt, non ita abundo ingenio, ut te consoler, cum ipse me non possim. reliquum est igitur, ut tibi me in omni re eum praebeam praestemque et ad omnia, quae tui velint, ita sim praesto, ut me non solum omnia debere  tua causa, sed causa quoque, etiam quae non possim, putem.

[2]  illud tamen vel tu me monuisse vel censuisse puta vel propter benevolentiam tacere non potuisse, ut, quod ego facio, tu quoque animum inducas, si sit aliqua res publica, in ea te esse oportere iudicio hominum reque principem, necessitate cedentem tempori; sin autem nulla sit, hunc tamen aptissimum esse etiam ad exsulandum locum. si enim libertatem sequimur, qui locus hoc dominatu vacat? sin qualemcumque locum, quae est domestica sede iucundior? sed, mihi crede, etiam is, qui omnia tenet, favet ingeniis, nobilitatem vero et dignitates hominum, quantum ei res et ipsius causa concedit, amplectitur. sed plura quam statueram. redeo ergo ad unum illud, me tuum esse; fore cum tuis, si modo erunt tui, si minus, me certe in omnibus rebus satis nostrae coniunctioni amorique facturum. vale.


4.9

Scr. Romae post Id. Sext. a. 708 (46).
M. CICERO S. D. M. MARCELLO.

etsi perpaucis ante diebus dederam Q. Mucio litteras ad te pluribus verbis scriptas, quibus declaraveram, quo te animo censerem esse oportere et quid tibi faciendum arbitrarer, tamen, cum Theophilus, libertus tuus, proficisceretur, cuius ego fidem erga te benevolentiamque perspexeram, sine meis litteris eum ad te venire nolui. isdem igitur te rebus etiam atque etiam hortor, quibus superioribus litteris hortatus sum, ut in ea re publica, quaecumque est, quam primum velis esse. multa videbis fortasse, quae nolis, non plura tamen, quam audis cotidie. non est porro tuum uno sensu solum oculorum moveri, cum idem illud auribus percipias, quod etiam maius videri solet, minus laborare.

[2]  at tibi ipsi dicendum erit aliquid, quod non sentias, aut faciendum, quod non probes. primum tempori cedere, id est necessitati parere, semper. sapientis est habitum; deinde non habet, ut nunc quidem est, id viti res. dicere fortasse quae sentias non licet, tacere plane licet. omnia enim delata ad unum sunt; is utitur consilio ne suorum quidem, sed suo. quod non multo secus fieret, si is rem publicam teneret, quem secuti sumus. an, qui in bello, cum omnium nostrum coniunctum esset periculum, suo et certorum hominum minime prudentium consilio uteretur, eum magis communem censemus in victoria futurum fuisse, quam incertis in rebus fuisset? et, qui nec te consule tuum sapientissimum consilium secutus esset nec fratre tuo consulatum ex auctoritate tua gerente vobis auctoribus uti voluerit, nunc omnia tenentem nostras sententias desideraturum censes fuisse?

[3]  omnia sunt misera in bellis civilibus, quae maiores nostri ne semel quidem, nostra aetas saepe iam sensit, sed miserius nihil quam ipsa victoria; quae, etiam si ad meliores venit, tamen eos ipsos ferociores impotentioresque reddit, ut etiam si natura tales non sint, necessitate esse cogantur; multa enim victori eorum arbitrio, per quos vicit, etiam invito facienda sunt. an tu non videbas mecum simul, quam illa crudelis esset futura victoria? igitur tunc quoque careres patria, ne quae nolles videres? 'non,' inquies; 'ego enim ipse tenerem opes et dignitatem meam. at erat tuae virtutis in minimis tuas res ponere, de re publica vehementius laborare. deinde qui finis istius consili est? nam adhuc et factum tuum probatur, et ut in tali re etiam fortuna laudatur, factum, quod et initium belli necessario secutus sis et extrema sapienter persequi nolueris, fortuna, quod honesto otio tenueris et statum et famam dignitatis tuae. nunc vero nec locus tibi ullus dulcior esse debet patria, nec eam diligere minus debes, quod deformior est, sed misereri potius nec eam multis claris viris orbatam privare etiam aspectu tuo.

[4]  denique, si fuit magni animi non esse supplicem victori, vide ne superbi sit aspernari eiusdem liberalitatem et, si sapientis est carere patria, duri non desiderare; et, si re publica non possis frui, stultum est nolle privata. caput illud est, ut, si ista vita tibi commodior esse videatur, cogitandum tamen sit, ne tutior non sit. Magna gladiorum est licentia, sed in externis locis minor etiam ad facinus verecundia. mihi salus tua tantae cura est, ut Marcello, fratri tuo, aut par aut certe proximus sini; tuum est consulere temporibus et incolumitati et vitae et fortunis tuis


4.10

Scr. Romae in m. Nov. a. 708 (46).
CICERO MARCELLO S.

etsi nihil erat novi, quod ad te scriberem, magisque litteras tuas iam exspectare incipiebam vel te potius ipsum, tamen, cum Theophilus proficisceretur, non potui nihil ei litterarum dare. cura igitur ut quam primum venias venies enim, mihi crede, exspectatus, neque solum nobis, id est tuis, sed prorsus omnibus. venit enim mihi in mentem subvereri interdum, ne te delectet tarda decessio. quod nullum haberes sensum nisi oculorum, prorsus tibi ignoscerem, si quosdam nolles videre; sed, cum leviora non multo essent, quae audirentur, quam quae viderentur, suspicarer autem multum interesse rei familiaris tuae te quam primum venire, idque in omnis partis valeret, putavi ea de re te esse admonendum. sed quoniam, quid mihi placeret, ostendi, reliqua tu pro tua prudentia considerabis; me tamen velim, quod ad tempus te exspectemus, certiorem facias.


4.11

Scr. Mytilenis m. Oct a. 708 (46).
MARCELLVS CICERONI S.

plurimum valuisse apud me tuam semper auctoritatem cum in omni re tum in hoc maxime negotio potes existimare. cum mihi C. Marcellus, frater amantissimus mei, non solum consilium daret, sed precibus quoque me obsecraret, non prius mihi persuadere potuit, quam tuis est effectum litteris ut uterer vestro potissimum consilio. res quem ad modum sit acta, vestrae litterae mihi declarant. gratulatio tua etsi est mihi probatissima, quod ab optimo fit animo, tamen hoc mihi multo iucundius est et gratius, quod in summa paucitate amicorum, propinquorum ac necessariorum, qui vere meae saluti faverent, te cupidissimum mei singularemque mihi benevolentiam praestitisse cognovi.

[2]  reliqua sunt eius modi, quibus ego, quoniam haec erant tempora, facile et aequo animo carebam; hoc vero eius modi esse statuo, ut sine talium virorum et amicorum benevolentia neque in adversa neque in secunda fortuna quisquam vivere possit. itaque in hoc ego mihi gratulor; tu vero ut intellegas homini amicissimo te tribuisse officium, re tibi praestabo. vale.


4.12

Scr. Athenis pr. K. Iunias a. 709 (45).
SERVIVS CICERONI SAL. PLVR.

etsi scio non iucundissimum me nuntium vobis allaturum, tamen, quoniam casus et natura in nobis dominatur, visum est faciendum, quoquo modo res se haberet, vos certiores facere. A. d. x K. Iun. cum ab Epidauro Piraeum navi advectus essem, ibi <M.> Marcellum, conlegam nostrum, conveni eumque diem ibi consumpsi, ut cum eo essem. postero die cum ab eo digressus essem eo consilio, ut ab Athenis in Boeotiam irem reliquamque iuris dictionem ab solverem, ille, ut aiebat, supra Maleas in Italiam versus navigaturus erat.

[2]  post diem tertium eius diei cum ab Athenis proficisci in animo haberem, circiter hora decima noctis P. Postumius, familiaris eius, ad me venit et mihi nuntiavit M. Marcellum, conlegam nostrum, post cenae tempus a P. Magio Cilone, familiare eius, pugione percussum esse et duo vulnera accepisse, unum in stomacho, alterum in capite secundum aurem sperare tamen eum vivere posse; Magium se ipsum interfecisse postea; se a Marcello ad me missum esse, qui haec nuntiaret et rogaret, uti medicos ei mitterem. itaque medicos coegi et e vestigio eo sum profectus prima luce. cum non longe a Piraeo abessem, puer Acidim obviam mihi venit cum codicillis, in quibus erat scriptum paulo ante lucem Marcellum diem suum obisse.

[3]  ita vir clarissimus ab homine deterrimo acerbissima morte est adfectus, et, cui inimici propter dignitatem pepercerant, inventus est amicus, qui ei mortem offerret. ego tamen ad tabernaculum eius perrexi. inveni duos libertos et pauculos servos; reliquos aiebant profugisse metu perterritos, quod dominus eorum ante tabernaculum interfectus esset. coactus sum in eadem illa lectica, qua ipse delatus eram, meisque lecticariis in urbem eum referre ibique pro ea copia, quae Athenis erat, funus ei satis amplum faciendum curavi. ab Atheniensibus, locum sepulturae intra urbem ut darent, impetrare non potui, quod religione se impediri dicerent, neque tamen id antea cuiquam concesserant. quod proximum fuit, uti in quo vellemus gymnasio eum sepeliremus, nobis permiserunt. nos in nobilissimo orbi terrarum gymnasio Academiae locum delegimus ibique eum combussimus posteaque curavimus, ut eidem Athenienses in eodem loco monumentum ei marmoreum faciendum locarent. ita, quae nostra officia fuerunt pro collegio et pro propinquitate, et vivo et mortuo omnia ei praestitimus. vale. D. pr. K. Iun. Athenis.


4.13

Scr. Romae ui. in. Sext. a. 708 (46).
M. CICERO S. D. P. FIGVLO.

quaerenti mihi iam diu, quid ad te potissimum scriberem, non modo certa res nulla, sed ne genus quidem litterarum usitatum veniebat in mentem. unam enim partem et consuetudinem earum epistularum, quibus secundis rebus uti solebamus, tempus eripuerat, perfeceratque fortuna, ne quid tale scribere possem aut omnino cogitare. relinquebatur triste quoddam et miserum et his temporibus consentaneum genus litterarum. id quoque deficiebat me, in quo debebat esse aut promissio auxili alicuius aut consolatio doloris tui. quod pollicerer, non erat; ipse enim pari fortuna  adiectus aliorum opibus casus meos sustentabam, saepiusque mihi veniebat in mentem queri, quod ita viverem, quam gaudere, quod viverem.

[2] quamquam enim nulla me ipsum privatim pepulit insignis iniuria nec mihi quicquam tali tempore in mentem venit optare, quod non ultro mihi Caesar detulerit, tamen non nihil eis conficior curis, ut ipsum, quod maneam in vita, peccare me existimem. careo enim cum familiarissimis multis, quos aut mors eripuit nobis aut distraxit fuga, tum omnibus amicis, quorum benevolentiam nobis conciliarat per me quondam te socio defensa res publica, versorque in eorum naufragiis et bonorum direptionibus nec audio solum, quod ipsum esset miserum, sed etiam id ipsum video, quo nihil est acerbius, eorum fortunas dissipari, quibus nos olim adiutoribus illud incendium exstinximus, et, in qua urbe modo gratia, auctoritate, gloria floruimus, in ea nunc his quidem omnibus caremus; obtinemus ipsius Caesaris summam erga nos humanitatem, sed ea plus non potest quam vis et mutatio omnium rerum atque temporum.

[3] itaque orbus iis rebus omnibus quibus et natura me et voluntas et consuetudo adsuefecerat, cum ceteris, ut quidem videor, tum mihi ipse displiceo. natus enim ad agendum semper aliquid dignum viro nunc non modo agendi rationem nullam habeo, sed ne cogitandi quidem et, qui antea aut obscuris hominibus aut etiam sontibus opitulari poteram, nunc P. Nigidio, uni omnium doctissimo et sanctissimo et maxima quondam gratia et mihi certe amicissimo, ne benigne quidem polliceri possum. ergo hoc ereptum est litterarum genus.

[4] reliquum est, ut consoler et adferam rationes, quibus te a molestiis coner abducere. at ea quidem facultas vel tui vel alterius consolandi in te summa est, si umquam in ullo fuit. itaque eam partem, quae ab exquisita quadam ratione et doctrina proficiscitur, non attingam, tibi totam relinquam. quid sit forti et sapienti homine dignum, quid gravitas, quid altitudo animi, quid acta tua vita, quid studia, quid artes, quibus a pueritia floruisti, a te flagitent, tu videbis; ego, quod intellegere et sentire, quia sum Romae et quia curo attendoque, possum, id tibi adfirmo, te in istis molestiis, in quibus es hoc tempore, non diutius futurum, in iis autem, in quibus etiam nos sumus, fortasse semper fore.

[5] videor mihi perspicere primum ipsius animum, qui plurimum potest, propensum ad salutem tuam. non scribo hoc temere; quo minus familiaris sum, hoc sum ad investigandum curiosior. quo facilius, quibus est iratior, respondere tristius possit, hoc est adhuc tardior ad te molestia liberandum; familiares vero eius, et ii quidem, qui illi iucundissimi sunt mirabiliter de te et loquuntur et sentiunt. accedit eodem vulgi voluntas vel potius consensus omnium. etiam illa, quae minimum nunc quidem potest, sed possit necessest, res publica, quascumque viris habebit, ab iis ipsis, a quibus tenetur, de te propediem, mihi crede, impetrabit.

[6] redeo igitur ad id, ut iam tibi etiam pollicear aliquid, quod primo omiseram. nam et complectar eius familiarissimos, qui me admodum diligunt multumque mecum sunt, et in ipsius consuetudinem, quam adhuc meus pudor mihi clausit, insinuabo et certe omnis vias persequar, quibus putabo ad id, quod volumus, pervenire posse. in hoc toto genere plura faciam quam scribere audeo. cetera, quae tibi a multis prompta esse certo scio, a me sunt paratissima. nihil in re familiari ni ea est, quod ego meum malim esse quam tuum. hac de re et de hoc genere toto hoc scribo parcius, quod te id, quod ipse confido, sperare malo, te esse usurum tuis

[7]  extremum illud est, ut te orem et obsecrem, animo ut maximo sis nec ea solum memineris, quae ab aliis magnis viris accepisti, sed illa etiam, quae ipse ingenio studioque peperisti. quae si conliges, et sperabis omnia optime et quae accident, qualiacumque erunt, sapienter feres. sed haec tu melius vel optime omnium ; ego, quae pertinere ad te intellegam, studiosissime omnia diligentissimeque curabo tuorumque tristissimo meo tempore meritorum erga me memoriam conservabo.


4.14

Scr. Romae in. a. 708 (46).
M. CICERO S. D. CN. PLANCIO.

binas a te accepi litteras Corcyrae datas; quarum alteris mihi gratulabare, quod audisses me meam pristinam dignitatem obtinere, alteris dicebas te velle, quae egissem, bene et feliciter evenire. ego autem, si dignitas est bene de re publica sentire et bonis viris probare quod sentias, obtineo dignitatem meam; sin autem in eo dignitas est, si, quod sentias, aut re efficere possis aut denique libera oratione defendere, ne vestigium quidem ullum est reliquum nobis dignitatis, agiturque praeclare, si nosmet ipsos regere possumus, ut ea, quae partim iam adsunt, partim impendent, moderate feramus; quod est difficile in eius modi bello, cuius exitus ex altera parte caedem ostentet, ex altera servitutem.

[2]  quo in periculo non nihil me consolatur, cum recordor haec me tum vidisse, cum secundas etiam res nostras, non modo adversas pertimescebam videbamque, quanto periculo de iure publico disceptaretur armis quibus si ii vicissent, ad quos ego pacis spe, non belli cupiditate adductus accesseram, tamen intellegebam, et iratorum hominum et cupidorum et insolentium quam crudelis esset futura victoria, sin autem victi essent, quantus interitus esset futurus civium partim amplissimorum, partim etiam optimorum, qui me haec praedicentem atque optime consulentem saluti suae malebant nimium timidum quam satis prudentem existimari.

[3]  quod autem mihi de eo, quod egerim, gratularis, te ita velle certo scio; sed ego tam misero tempore nihil novi consili cepissem, nisi in reditu meo nihilo meliores res domesticas quam rem publicani offendissem. quibus enim pro meis immortalibus beneficiis carissima mea salus et meae fortunae esse debebant, cum propter eorum scelus nihil mihi intra meos parietes tutum, nihil insidiis vacuum viderem, novarum me necessitudinum fidelitate contra veterum perfidiam muniendum putavi. sed de nostris rebus satis vel etiam nimium multa.

[4]  de tuis velim ut eo sis animo, quo debes esse, id est ut ne quid tibi praecipue timendum putes. si enim status erit aliquis civitatis, quicumque erit, te omnium periculorum video expertem fore; nam alteros tibi iam placatos' esse intellego, alteros numquam iratos fuisse. de mea autem in ite voluntate sic velim iudices, me, quibuscumque rebus opus esse intellegam, quamquam videam, qui sini hoc tempore et quid possim, opera tamen et consilio, studio quidem certe rei, famae, saluti tuae praesto futurum. tu velim, et quid agas et quid acturum te putes, facias me quam diligentissime certiorem. vale.


4.15

Scr. Romae paulo post ep. xiv a. 708 (46).
M. CICERO S. D. CN. PLANCIO.

accepi perbrevis tuas litteras; quibus id, quod scire cupiebam, cognoscere non potui, cognovi autem id, quod mihi dubium non fuit; nam quam fortiter ferres communis miserias, non intellexi, quam me amares, facile perspexi. sed hoc scieram, illud si scissem, ad id meas litteras accommodavissem.

[2] sed, tamen etsi antea scripsi quae existimavi scribi oportere, tamen hoc tempore breviter commonendum putavi, ne quo in periculo te proprio existimares esse. in magno omnes, sed tamen in communi sumus. qua re non debes aut propriam fortunam et praecipuam postulare aut communem recusare. quapropter eo animo simus inter nos, quo semper fuimus; quod de te sperare, de me praestare possum.


Web arrangement by vittorio.todisco@tin.it