M. Tulli Ciceronis Epistularum ad Familiares Liber Octavus

M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM


I II III IV V VI VII VIII IX X XI ( XII) XIII XIV XV XVI XVII

8.1

Scr. Romae ix K. Iun. aut paulo post a. 703 (51).
CAELIVS CICERONI S.

quod tibi discedens pollicitus sum me omnis res urbanas diligentissime tibi perscripturum, data opera paravi qui sic omnia persequeretur, ut verear ne tibi nimium arguta haec sedulitas videatur; tametsi tu scio quam sis curiosus et quam omnibus peregrinantibus gratum sit minimarum quoque rerum, quae domi gerantur, fieri certiores. tamen in hoc te deprecor ne meum hoc officium adrogantiae condemnes, quod hunc laborem alteri delegavi, non quin mihi suavissimum sit et occupato et ad litteras scribendas, ut tu nosti, pigerrimo tuae memoriae dare operam, sed ipsum volumen, quod tibi misi, facile, ut ego arbitror, me excusat. nescio quoius oti esset non modo perscribere haec sed omnino animadvertere; omnia enim sunt ibi senatus consulta, edicta, fabulae, rumores. quod exemplum si forte minus te delectarit, ne molestiam tibi cum impensa mea exhibeam, fac me certiorem.

[2]  si quid in re p. maius actum erit, quod isti operarii minus commode persequi possint, et quem ad modum actum sit et quae existimatio secuta quae que de eo spes sit diligenter tibi perscribemus. ut nunc est, nulla magno opere exspectatio est. nam et illi rumores de comitiis Transpadanorum Cumarum tenus caluerunt, Romam cum venissem, ne tenuissimam quidem auditionem de ea re accepi; praeterea Marcellus, quod adhuc nihil rettulit de successione provinciarum Galliarum et in K. Iun., ut mihi ipse dixit, eam distulit relationem, sane quam eos sermones expressit, qui de eo tum fuerant cum Romae nos essemus.

[3]  tu si Pompeium, ut volebas, offendisti, qui tibi visus sit et quam orationem habuerit tecum quamque ostenderit voluntatem (solet enim aliud sentire et loqui neque tantum valere ingenio, ut non appareat quid cupiat), fac mihi perscribas.

[4]  quod ad Caesarem, crebri et non belli de eo rumores, sed susurratores dumtaxat, veniunt. Alius equitem perdidisse, quod, opinor, certe factum est, alius septimam legionem vapulasse, ipsum apud Bellovacos circumsederi interclusum ab reliquo exercitu; neque adhuc certi quicquam est, neque haec incerta tamen vulgo iactantur, sed inter paucos quos tu nosti palam secreto narrantur at Domitius, cum manus ad os apposuit. te a. d. viiii K. Iun. subrostrani (quod illorum capiti sit!) dissiparant perisse. urbe ac foro toto maximus rumor fuit te a Q. Pompeio in itinere occisum. ego qui scirem Q. Pompeium Baulis embaeneticam facere et usque eo ut ego misererer eius esurire, non sum commotus et hoc mendacio, si qua pericula tibi impenderent, ut defungeremur optavi. Plancus quidem tuus Ravennae est et magno congiario donatus a Caesare nec beatus nec bene instructus est. tui politici libri omnibus vigent.


8.2

Scr. Romae m. lusi. a. 703 (51).
CAELIVS CICERONI S.

certe, inquam, absolutus est (me  repraesentante pronuntiatum est), et quidem omnibus ordinibus et singulis in uno quoque ordine sententiis. 'ride modo,' inquis. non me hercules; nihil umquam enim tam praeter opinionem, tam quod videretur omnibus indignum, accidit. quin ego . cum pro amicitia validissime faverem ei et me iam ad dolendum praeparassem, postquam factum est, obstipui et mihi visus sum captus esse. quid alios putas? clamoribus scilicet maximis iudices corripuerunt et ostenderunt plane esse quod ferri non posset. itaque relictus legi Liciniae maiore esse periculo videtur. accessit huc quod postridie eius absolutionem in theatrum Curionis Hortensius introiit, puto, ut suum gaudium gauderemus. hic tibi

strepitus, fremitus, clamor tonitruum et rudentum sibilus.

hoc magis animadversum est, quod intactus ab sibilo pervenerat Hortensius ad senectutem; sed tum tam bene, ut in totam vitam quoivis satis esset et paeniteret eum iam vicisse.

[2]  de re p. quod tibi scribam nihil habeo. Marcelli impetus resederunt non inertia sed, ut mihi videbantur, consilio. de comitiis consularibus incertissima est existimatio. ego incidi in competitorem nobilem et nobilem agentem; nam M. Octavius Cn. f. et C. Hirrus mecum petit. hoc ideo scripsi, quod scio te acriter propter Hirrum nuntium nostrorum comitiorum exspectaturum. tu tamen simul ac me designatum audieris, ut tibi curae sit quod ad pantheras attinet rogo. syngrapham Sittianam tibi commendo. commentarium rerum urbanarum primum dedi L. Castrinio Paeto, secundum ei qui has litteras tibi dedit.


8.3

Scr. Romae circ. iv Id. Iun. a. 703 (51).
CAELIVS CICERONI S.

estne? vici et tibi saepe, quod negaras discedens curaturum tibi, litteras mitto? est, si quidem perferuntur, quas do. atque hoc eo diligentius facio quod, cum otiosus sum, piane ubi delectem otiolum meum non habeo. tu cum Romae eras, hoc mihi certum ac iucundissimum vacanti negotium erat, tecum id oti tempus consumere idque non mediocriter desidero, ut mihi non modo solus esse sed Romae te profecto solitudo videatur facta, et, qui, quae mea neglegentia est, multos saepe dies ad te, cum hic eras, non accedebam, nunc cotidie non esse te ad quem cursitem discrucior. maxime vero ut te dies noctesque quaeram competitor Hirrus curat.

quo modo illum putas auguratus tuum competitorem dolere et dissimulare me certiorem quam se candidatum? de quo ut quem optas quam primum nuntium accipias, tua medius fidius magis quam mea causa cupio; nam mea, si fio, forsitan cum locupletiore referam; sed hoc usque eo suave est ut, si acciderit, tota vita risus nobis desse non possit.  sed tanti sed me hercules non multum M. Octavius eorum odia quae Hirrum premunt, quae permulta sunt, sublevat.

[2] quod ad Philotimi liberti officium et bona Milonis attinet, dedimus operam ut et Philotimus quam honestissime Miloni absenti eiusque necessariis satis faceret et secundum eius fidem et sedulitatem existimatio tua conservaretur.

[3] illud nunc a te peto, si eris, ut spero, otiosus, aliquod ad nos, ut intellegamus nos tibi curae esse, su/ntagma conscribas. 'qui tibi istuc,' inquis, 'in mentem venit, homini non inepto?' opto aliquod ex tam multis tuis monumentis exstare quod nostrae amicitiae memoriam posteris quoque prodat. cuius modi velim, puto, quaeris. tu citius, qui omnem nosti disciplinam, quod maxime convenit excogitabis, genere tamen quod et ad nos pertineat et didaskali/an quandam, ut versetur inter manus, habeat.


8.4

Scr. Romae K. Sext. a. 703 (51).
CAELIVS CICERONI S.

invideo tibi; tam multa cotidie quae mirere istoc perferuntur, primum illud, absolutum Messalam, deinde eundem condemnatum, C. Marcellum cos. factum, M. Calidium ab repulsa postulatum a Galliis duobus, P. Dolabellam xv virum factum. hoc tibi non invideo, caruisse te pulcherrimo spectaculo et Lentuli cruris repulsi vultum non vidisse. at qua spe, quam certa opinione descenderat, quam ipso diffidente Dolabella! et hercules, nisi nostri <equites> acutius vidissent, paene concedente adversario superasset.

[2] illud te non arbitror miratum, Servaeum, designatum tr. pl., condemnatum; cuius <in> locum C. Curio petiit. sane quam incutit multis, qui eum facilitatemque eius non norunt, magnum metum; sed ut spero et volo et ut se fert ipse, bonos et senatum malet; totus, ut nunc est, hoc scaturit. huius autem voluntatis initium et causa est quod eum non mediocriter Caesar, qui solet infimorum hominum amicitiam sibi qualibet impensa adiungere, valde contempsit. qua in re mihi videtur illud perquam venuste cecidisse, quod a reliquis quoque usque eo est animadversum ut Curio, qui nihil consilio facit, ratione et insidiis usus videretur in evitandis consiliis, qui se intenderant adversarios in eius tribunatum, Laelios et Antonios et id genus valentis dico.

[3] has ego tibi litteras eo maiore misi intervallo, quod comitiorum dilationes occupatiorem me habebant et exspectare in dies exitum cogebant, ut confectis omnibus te facerem certiorem. ad K. Sext. usque exspectavi. praetoriis morae quaedam inciderunt. mea porro comitia quem eventum sint habitura nescio; opinionem quidem, quod ad Hirrum attinet, incredibilem aed. pl. comitiis nacta sunt. nam M. Coelium Vinicianum mentio illa fatua, quam deriseramus olim, et promulgatio de dictatore subito deiecit et deiectum magno clamore insecuta est. Inde Hirrum cuncti iam non faciendum flagitare. spero te celeriter et de nobis, quod sperasti, et de illo, quod vix sperare ausus es, auditurum.

[4] de re p. iam novi quicquam exspectare desieramus; sed cum senatus habitus esset ad Apollinis a. d. xi K. Sext. et referretur de stipendio Cn. Pompei, mentio facta est de legione ea, quam expensam tulit C. Caesari Pompeius, quo numero esset, quoad pateretur eam Pompeius esse in Gallia. coactus est dicere Pompeius se legionem abducturum, sed non statim sub mentionem et convicium obtrectatorum; inde interrogatus de successione C. Caesaris; de qua, hoc est de provinciis, placitum est ut quam primum ad urbem reverteretur Cn. Pompeius, ut coram eo de successione provinciarum ageretur; nam Ariminum ad exercitum Pompeius erat iturus et statim iit. puto Idibus Sext. de ea re actum iri. profecto aut transigetur aliquid aut turpiter interce.detur; nam in disputando coiecit illam vocem Cn. Pompeius, omnis oportere senatui dicto audientis esse. ego tamen sic nihil exspecto quo modo Paulum, cos. designatum, primum sententiam dicentem.

[5]  saepius te admoneo de syngrapha Sittiana (cupio enim te intellegere eam rem ad me valde pertinere); item de pantheris, ut Ciburatas accersas curesque ut mi vehantur; praeterea (nuntiatur <enim> nobis et pro certo iam habetur regem Alexandrinum mortuum), quid mihi suadeas, quo modo regnum illud se habeat, quis procuret, diligenter mihi perscribas. K. Sext.


8.5

Scr. Romae ante Id. Sext. a. 703 (51).
CAELIVS CICERONI S.

qua tu cura sis, quod ad pacem provinciae tuae finitimarumque regionum attinet, nescio; ego quidem vehementer animi pendeo. nam si hoc modo rem moderari possemus, ut pro viribus copiarum tuarum belli quoque exsisteret magnitudo et quantum gloriae triumphoque opus esset adsequeremur, periculosam et gravem illam dimicationem evitaremus, nihil tam esset optandum; nunc si Parthus movet aliquid, scio non mediocrem fore contentionem; tuus porro exercitus vix unum saltum tueri potest. hanc autem nemo ducit rationem, sed omnia desiderantur ab eo, tamquam nihil denegatum sit ei quo minus quam paratissimus esset, qui publico negotio praepositus est.

  [2] accedit huc quod successionem futuram propter Galliarum controversiam non video. tametsi hac de re puto te constitutum quid facturus esses habere, tamen, quo maturius constitueres, cum hunc eventum providebam, visum est ut te facerem certiorem. Nosti enim haec tralaticia: de Galliis constituetur; erit qui intercedat; deinde alius exsistet qui, nisi libere liceat de omnibus provinciis decernere senatui, reliquas impediat. sic multum ac diu ludetur, atque ita diu ut plus biennium in his tricis moretur.

[3]  si quid novi de re p. quod tibi scriberem haberem, usus essem mea consuetudine, ut diligenter et quid actum esset et quid ex eo futurum sperarem per.scriberem. sane tamquam in quodam incili iam omnia adhaeserunt. Marcellus idem illud de provinciis urget neque adhuc frequentiam senatus efficere potuit. hoc si praeterito anno Curio tribunus erit, eadem actio de provinciis introibit. quam facile nunc sit omnia impedire et quam hoc Caesari, qui sua causa rem p. non curent,  superet, non te fallit.


8.6

Scr. Romae ante ex. m. Febr. a. 704 (50).
CAELIVS CICERONI S.

non dubito quin perlatum ad te sit Appium a Dolabella reum factum sane quam non ea qua existimaveram invidia; neque enim stulte Appius, qui, simul atque Dolabella accessit ad tribunal, introierat in urbem triumphique postulationem abiecerat; quo facto rettudit sermones paratiorque visus est quam speraverat accusator. is nunc in te maximam spem habet. scio tibi eum non esse odio; quam velis eum obligare in tua manu est. Cum quo si simultas tibi non fuisset, liberius tibi de tota re esset; nunc si ad illam summam veritatem legitimum ius exegeris, cavendum tibi erit ne parum simpliciter et candide posuisse inimicitias videaris. in hanc partem porro tutum tibi erit si quid volueris gratificari; nemo enim necessitudine et amicitia te deterritum ab officio dicet. illud mihi occurrit, quod inter postulationem et nominis delationem uxor a Dolabella discessit.

[2] quid mihi discedens mandaris memini; quid ego tibi scripserim te non arbitror oblitum. non est iam tempus plura narrandi; unum illud monere te possum, si res tibi non displicebit, tamen hoc tempore nihil de tua voluntate ostendas et exspectes quem ad modum exeat ex hac causa. denique invidiosum tibi sit, si emanarit porro significatio ulla intercessit, clarius, quam deceat aut expediat, fiat. neque ille tacere eam rem poterit, quae suae spei tam opportuna acciderit quaeque in negotio conficiendo tanto inlustrior erit, cum praesertim is sit qui, si perniciosum sciret esse loqui de hac re, vix tamen se contineret.

[3] Pompeius dicitur valde pro Appio laborare, ut etiam putent alterum utrum de filiis ad te missurum. hic nos omnes absolvimus, et hercules consaepta omnia foeda et inhonesta sunt. consules autem habemus summa diligentia; adhuc s. c. nisi de feriis Latinis nullum facere potuerunt. Curioni nostro tribunatus conglaciat.

[4] sed dici non potest quo modo hic omnia iaceant. Nisi ego cum tabernariis et aquariis pugnarem, veternus civitatem occupasset. si Parthi vos nihil calficiunt, nos [nihil] frigore frigescimus. tamen, quoquo modo potuit, sine Parthis Bibulus in Amano nescio quid cohorticularum amisit. hoc sic nuntiatum est.

[5]  quod tibi supra scripsi Curionem valde frigere, iam calet; nam ferventissime concerpitur. levissime enim, quia de intercalando non obtinuerat, transfugit ad populum et pro Caesare loqui coepit legemque viariam non dissimilem agrariae Rulli et alumentariam, quae iubet aedilis metiri, iactavit. hoc nondum fecerat, cum priorem partem epistulae scripsi. amabo te, si quid, quod opus fuerit Appio, facies, ponito me in gratia. de Dolabella integrum tibi reserves suadeo. et huic rei de qua loquor et dignitati tuae aequitatisque opinioni hoc ita facere expedit. turpe tibi erit pantheras Graecas me non habere.


8.7

Scr. Romae ex. m. Apr. aut in. Mai. a. 704 (50).
CAELIVS CICERONI S.

quam cito tu istinc decedere cupias nescio; ego quidem eo magis, quo adhuc felicius res gessisti, dum istic eris, de belli Parthici periculo cruciabor, ne hunc risum meum metus aliqui perturbet. breviores has litteras properanti publicanorum tabellario subito dedi; tuo liberto pluribus verbis scriptas pridie dederam.

[2]  res autem novae nullae sane acciderunt, nisi haec vis tibi scribi, quae certe vis : Cornificius adulescens Orestillae filiam sibi despondit; Paula Valeria, soror Triari, divortium sine causa, quo die vir e provincia venturus erat, fecit nuptura est D. Bruto.  nondum rettuleras. multa in hoc genere incredibilia te absente acciderunt. Servius Ocella nemini persuasisset se moechum esse, nisi triduo bis deprensus esset. quaeres, ubi. Ubi hercules ego minime vellem. relinquo tibi quod ab aliis quaeras; neque enim displicet mihi imperatorem singulos percontari cum qua sit aliqui deprensus.


8.8

Scr. Romae in. m. Oct a. 703 (51).
CAELIVS CICERONI S.

etsi de re p. quae tibi scribam habeo, tamen nihil quod magis gavisurum te putem habeo quam hoc: scito C. Sempronium Rufum, mel ac delicias tuas, calumniam maximo plausu tulisse. qua quaeris in causa. M. Tuccium, accusatorem silum, post ludos Romanos reum lege Plotia de vi fecit hoc consilio, quod videbat, si extraordinarius reus nemo accessisset, sibi hoc anno causam esse dicendam. Dubium porro illi non erat quid futurum esset. nemini hoc deferre munusculum maluit quam suo accusatori; itaque sine ullo subscriptore descendit et Tuccium reum fecit. at ego, simul atque audivi, invocatus ad subsellia rei occurro; surgo neque verbum de re facio; totum Sempronium usque eo perago ut Vestorium quoque interponam et illam fabulam narrem, quem ad modum tibi pro beneficio dederit,  si quod iniuriis suis esset, ut Vestorius teneret.

[2] haec quoque magna nunc contentio forum tenet: M. Servilius postquam, ut coeperat, omnibus in rebus turbarat nec quod non venderet quicquam reliquerat maximaeque nobis traditus erat invidiae, neque Laterensis praetor postulante Pausania nobis patronis QVO EA PECVNIA PERVENISSET recipere voluit, Q. Pilius, necessarius Attici nostri, <de> repetundis eum postulavit. Magna ilico fama surrexit et de damnatione ferventer loqui est coeptum. quo vento proicitur Appius minor, ut †inpicet depecuniam ex bonis patris pervenisse ad Servilium praevaricationisque causa diceret depositum HS LXXXI. admiraris amentiam immo, si actionem stultissimasque de se, nefarias de patre confessiones audisses.

[3] mittit in consilium eosdem illos qui litis aestimarant iudices. Cum aequo numero sententiae fuissent, Laterensis leges ignorans pronuntiavit quid singuli ordines iudicassent, et ad extremum, ut solent, 'NON REDIGAM. Postquam discessit et pro absoluto Servilius haberi coeptus legisque unum et centesimum caput legit, in quo ita erat: QVOD EORVM IVDICVM MAIOR PARS IVDICARIT, ID IVS RATVMQVE ESTO, in tabulas absolutum non rettulit, ordinum iudicia perscripsit; postulante rusus Appio cum L. Lollio transegit et se relaturum dixit. sic nunc neque absolutus neque damnatus Servilius de repetundis saucius Pilio tradetur. nam de divinatione Appius, cum calumniam iurasset, contendere ausus non est Pilioque cessit et ipse de pecuniis repetundis a Serviliis est postulatus et praeterea de vi reus a quodam suo emissario, S. Tettio, factus. recte hoc par habet.

[4] quod ad rem publicam pertinet, omnino multis diebus exspectatione Galliarum actum nihil est; aliquando tamen saepe re dilata et graviter acta et plane perspecta Cn. Pompei voluntate in eam partem ut eum decedere post K. Martias placeret, senatus consultum, quod tibi misi, factum est auctoritatesque perscriptae.

[5] senatus consultum, auctoritates. Pr. K. Octobris in aede Apollinis scrib. adfuerunt L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab. Metellus Pius Scipio, L. Villius L. f. pom. annalis, C. Septimius T. f. qui., C. Lucilius C. f. Pup. Hirrus, C. Scribonius C. f. Pop. Curio, L. Ateius L. f. an. Capito, M. Eppius M. f. ter. quod M. Marcellus cos. v.f. de provinciis consularibus, d. e. r. l. c., uti L. Paulus, C. Marcellus coss., cum magistratum inissent, ex K. Mart., quae in suo magistratu futurae essent, de consularibus provinciis ad senatum referrent, neve quid prius ex K. Mart. ad senatum referrent neve quid coniunctim [de ea re referretur a consiliis], utique eius rei causa per dies comitialis senatum haberent senatusque cons. facerent et, cum de ea re ad senatum referretur, a consiliis, qui eorum in CCC iudicibus essent, s.f. s. adducere liceret; si quid de ea re ad populum pl. ve lato opus esset, uti Ser. Sulpicius, AL Marcellus coss., praetores tr. q. pl., quibus eorum videretur, ad populum pl. ve ferrent; quod si ii non tulissent, uti quicumque deinceps essent ad populum pl. ve ferrent C.

[6] Pr. K. Octobris in aede Apollinis scrib. adfuerunt L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab. Metellus Pius Scipio, L. Villius L. f. pom. annalis, C. Septimius T. f. qui., <C. Lucilius C. f. Pup. Hirrus,> C. Scribonius C. f. Pop. Curio, L. Ateius L .f. an. Capito, M. Eppius M.f. ter. quod M. Marcellus cos. v. f. de provinciis, d. e. r. l. c., senatum existimare neminem eorum, qui potestatem habent intercedendi, impediendi, moram adferre oportere quo minus de r. p. p. R. q. p. ad senatum referri senatique consultum fieri possit; qui impedierit, prohibuerit, eum senatum existimare contra rem publicam fecisse. si quis huic s. c. intercesserit, senatui placere auctoritatem perscribi et de ea re ad senatum p. q. t. referri. huic s. c. intercessit C. Caelius, L. Vinicius, P. Cornelius, C. Vibius Pansa, tr. pl.

[7] item senatui placere de militibus, qui in exercitu C. Caesaris sunt, qui eorum stipendia emerita aut causas, quibus de causis missi fieri debeant, habeant, ad hunc ordinem referri, ut eorum ratio habeatur causaeque cognoscantur. si quis huic s. c. intercessisset, senatui placere auctoritatem perscribi et de ea re p. q. t. adhunc ordinem referri. huic s. c. intercessit C. Caelius, C. Pansa, tr. pl.

[8] itemque senatui placere in Ciliciam provinciam, in VIII reliquas provincias, quas praetorii pro praetore obtinerent, eos, qui praetores fuerunt neque in provincia cum imperio fuerunt, quos eorum ex s. c. cum imperio in provincias pro praetore mitti oporteret, eos sortito in provincias mitti placere; si ex eo numero, quos <ex> s. c. in provincias ire oporteret, ad numerum non essent qui in eas provincias proficiscerentur, tum, uti quodque conlegium primum praetorum fuisset neque in provincias profecti essent, ita sorte in provincias proficiscerentur; si ii ad numerum non essent, tum deinceps proximi cuiusque conlegii qui praetores fuissent neque in provincias profecti essent, in sortem coicerentur, quoad is numerus effectus esset, quem ad numerum in provincias mitti oporteret si quis huic s. c. intercessisset, auctoritas perscriberetur. huic s. c. intercessit C. Caelius, C. Pansa, tr. pl.

[9] illa praeterea Cn. Pompei sunt animadversa, quae maxime confidentiam attulerunt hominibus, ut diceret se ante K. Martias non posse sine iniuria de provinciis Caesaris statuere, post K. Martias se non dubitaturum. Cum interrogaretur, si qui tum intercederent, dixit hoc nihil interesse utrum C. Caesar senatui dicto audiens futurus non esset an pararet qui senatum decernere non pateretur. 'quid, si,' inquit alius, 'et consul esse et exercitum habere volet?' at ille quam clementer: 'quid, si filius meus fustem mihi impingere volet?' his vocibus, ut existimarent homines Pompeio cum Caesare esse negotium, effecit. itaque iam, ut video, alteram utram ad condicionem descendere vult Caesar, ut aut maneat neque hoc anno sua ratio habeatur aut, si designari poterit, decedat. [10] Curio se contra eum totum parat. quid adsequi possit nescio ; illud video, bene sentientem, etsi nihil effecerit, cadere non posse. me tractat liberaliter Curio et mihi suo munere negotium imposuit ; nam si mihi non dedisset eas, quae ad ludos ei advectae erant Africanae, potuit supersederi ; nunc quoniam dari necesse est, velim tibi curae sit, quod a te semper petii, ut aliquid istinc bestiarum habeamus ; Sittianamque syngrapham tibi commendo. libertum Philonem istoc misi et Diogenem Graecum, quibus mandata et litteras ad te dedi. Eos tibi et rem, de qua misi, velim curae habeas ; nam quam vehementer ad me pertineat, in iis quas tibi illi reddent litteris perscripsi.


8.9 

Scr. Romae iv Non. Sept. a. 703 (51).
CAELIVS CICERONI S.

'sic tu,' inquis, ' Hirrum tractasti?' immo, si scias quam facile, quam ne contentionis quidem minimae fuerit, pudeat te ausum illum umquam esse incedere tamquam tuum competitorem. post repulsam vero risus facit ; civem bonum ludit et contra Caesarem sententias dicit, exspectationem corripit,  Curionem prorsus Curionem non mediocriter obiurgatus ac repulsa se mutavit. praeterea, qui numquam in foro apparuerit, non multum in iudiciis versatus sit, agit causas liberalis, sed raro post meridiem.

[2] de provinciis quod tibi scripseram Idibus Sext. actum iri, interpellat iudicium Marcelli, consulis designati. in Kal. res reiecta est ; ne frequentiam quidem efficere potuerant. has litteras a. d. iiii Non. Septembris dedi, cum ad eam diem ne profligatum quidem quicquam erat. ut video, causa haec integra in proximum annum transferetur et, quantum divino, relinquendus tibi erit qui provinciam obtineat ; nam non expeditur successio, quoniam Galliae, quae habent intercessorem, in eandem condicionem quam ceterae provinciae vocantur. hoc mihi non est dubium ; quo tibi magis scripsi ut ad hunc eventum te parares.

[3] fere litteris omnibus tibi de pantheris scripsi. turpe tibi erit Patiscum Curioni decem pantheras misisse, te non multis partibus pluris ; quas ipsas Curio mihi et alias Africanas decem donavit, ne putes illum tantum praedia rustica dare scire. tu si modo memoria tenueris et Ciburatas arcessieris itemque in Pamphyliam litteras miseris (nam ibi pluris capi aiunt), quod voles efficies. hoc vehementius laboro nunc, quod seorsus a conlega puto mihi omnia paranda. amabo te, impera tibi hoc. curare soles libenter, ut ego maiorem partem nihil curare. in hoc negotio nulla tua nisi loquendi cura est, hoc est imperandi et mandandi ; nam simul atque erunt captae, qui alant eas et deportent habes eos, quos ad Sittianam syngrapham misi. puto etiam, si ullam spem mihi litteris ostenderis, me isto missurum alios.

[4] M. Feridium, eq. R., amici mei filium, bonum et strenuum adulescentem, qui ad suum negotium istoc venit, tibi commendo et te rogo ut eum in tuorum numero habeas. agros, quos fructuarios habent civitates, vult tuo beneficio, quod tibi facile et honestum factu est, immunis esse. gratos et bonos viros tibi obligaris.

[5]  nolo te putare Favonium a columnariis praeteritum ; optimus quisque eum non fecit.  Pompeius tuus aperte Caesarem et provinciam tenere cum exercitu et consul ; ipse tamen hanc sententiam dixit, nullum hoc tempore senatus consultum faciendum, Scipio hanc, ut K. Martiis de provinciis Galliis neu quid coniunctim referretur. contristavit haec sententia Balbum Cornelium, et scio eum questum esse cum Scipione. Calidius in defensione sua fuit disertissimus, in accusatione satis frigidus.


8.10

Scr. Romae xiiii K. Dec. a. 703 (51).
CAELIVS CICERONI S.

sane quam litteris C. Cassi et Deiotari sumus commoti ; nam Cassius cis Euphraten copias Parthorum esse scripsit, Deiotarus profectas per Commagenen in provinciam nostram. ego quidem praecipuum metum, quod ad te attinebat, habui, qui scirem quam paratus ab exercitu esses, ne quod hic tumultus dignitati tuae periculum adferret ; nam de vita, si paratior ab exercitu esses, timuissem ; nunc haec exiguitas copiarum recessum, non dimicationem mihi tuam praesagiebat. hoc quo modo acciperent homines, quam probabilis necessitas futura esset, vereor etiam nunc neque prius desinam formidare, quam tetigisse te Italiam audiero.

  [2] sed de Parthorum transitu nuntii varios sermones excitarunt ; alius enim Pompeium mittendum, alius ab urbe Pompeium non removendum, alius Caesarem cum suo exercitu, alius consules, nemo tamen ex senatus consulto privatos. consules autem, quia verentur ne illud senatus consultum fiat ut paludati exeant, et contumeliose praeter eos ad alium res transferatur, omnino senatum haberi nolunt, usque eo ut parum diligentes in re publica videantur ; sed honeste, sive neglegentia sive inertia est sive ille quem proposui metus, latet sub hac temperantiae existimatione nolle provinciam.

A te litterae non venerunt et, nisi Deiotari subsecutae essent, in eam opinionem Cassius veniebat, quae diripuisset ipse ut viderentur ab hoste vastata, finxisse bellum et Arabas in provinciam immisisse eosque Parthos esse senatui renuntiasse. qua re tibi suadeo, quicumque est istic status rerum, diligenter et caute perscribas, ne aut velificatus aliquoi dicaris aut aliquid quod referret scire reticuisse.

[3]  nunc exitus est anni ; nam ego has litteras a. d. xiiii K. Decembris scripsi. plane nihil video ante K. Ianuarias agi posse. Nosti Marcellum, quam tardus et parum efficax sit, itemque Servius quam cunctator. cuius modi putas hos esse aut quam id quod nolint conficere posse, qui quae cupiunt tamen ita frigide agunt ut nolle existimentur? novis magistratibus autem, si Parthicum bellum erit, haec causa primos menses occupabit ; sin  aut sit aut non erit istic bellum aut tantum erit ut vos aut successores parvis additis copiis sustinere possint, Curionem video se dupliciter iactaturum, primum ut aliquid Caesari adimat, inde ut aliquid Pompeio tribuat, quodvis quamlibet tenue munusculum. Paulus porro non humane de provincia loquitur. huius cupiditati occursurus est Furnius noster ; pluris suspicari non possum.

[4]  haec novi ; alia quae possunt accidere non cerno. multa tempus adferre et praeparata mutare scio ; sed intra finis hos quaecumque acciderint vertentur. illud addo ad actiones C. Curionis, de agro Campano ; de quo negant Caesarem laborare, sed Pompeium valde nolle, ne vacuus advenienti Caesari pateat. quod ad tuum decessum attinet, illud tibi non possum polliceri, me curaturum ut tibi succedatur ; illud certe praestabo ne amplius prorogetur. tui consili est, si tempus, si senatus coget, si honeste a nobis recusari non poterit, velisne perseverare ; mei offici est meminisse qua obtestatione discedens mihi ne paterer fieri mandaris.


8.11

Scr. Romae ex. m. Apr. aut in. Mai. a. 704 (50).
CAELIVS CICERONI S.

non diu sed acriter nos tuae supplicationes torserunt ; incideramus enim in difficilem nodum. nam Curio tui cupidissimus, quoi omnibus rationibus comitiales dies eripiebantur, negabat se ullo modo pati posse decerni supplicationes, ne quod furore Pauli adeptus esset boni sua culpa videretur amisisse et praevaricator causae publicae existimaretur. itaque ad pactionem descendimus, et confirmarunt consules se his supplicationibus in hunc annum non usuros. plane quod utrasque consulibus gratias agas est, Paulo magis certe ; nam Marcellus sic respondit ei, spem in istis supplicationibus non habere, Paulus, se omnino in hunc annum non edicturum.

[2] renuntiatum nobis erat Hirrum diutius dicturum. prendimus eum ; non modo non fecit sed, cum de hostiis ageretur et posset rem impedire si ut resciit, excanduit et me causam inimicitiarum quaerere clamitavit, ut, si mihi in pecunia minus satis fecisset, per hanc speciem simultatis eum consectarer. postea non destitit accersere Polam Servium accusatorem, mire cum Domitio consilia.

  [3] quibus cum parum procederet ut ulla lege mihi ponerent accusatorem, compellari ea lege me voluerunt qua dicere non poterant ; insolentissimi homines summis Circensibus ludis meis postulandum me lege Scantinia curarunt. vix hoc erat Pola elocutus, cum ego Appium censorem eadem lege postulavi. quod melius caderet nihil vidi ; nam sic est a populo et non infimo quoque approbatum, ut maiorem Appio dolorem fama quam postulatio attulerit. praeterea coepi sacellum, in domo quod est, ab eo petere.

[4]  conturbat me mora servi huius qui tibi litteras attulit ; nam acceptis prioribus litteris amplius dies quadraginta mansit. quid tibi scribam nescio. scis Domitio comitiorum diem timori esse. te exspecto valde et quam primum videre cupio. A te peto ut meas iniurias proinde doleas, ut me existimas et dolere et ulcisci tuas solere.


8.12 (numerazione soppressa)


8.13

Scr. Romae ex. m. Mai. aut in. Iun. a. 704 (50).
CAELIVS CICERONI S.

gratulor tibi adfinitate viri medius fidius optimi ; nam hoc ego de illo existimo. cetera porro, quibus adhuc ille sibi parum utilis fuit, et aetate iam sunt decussa, et consuetudine atque auctoritate tua, pudore Tulliae, si qua restabunt, confido celeriter sublatum in ; non est enim pugnax in vitiis neque hebes ad id quod melius sit intellegendum. deinde, quod maximum est, ego illum valde amo.

[2]  voles, Cicero, Curionem nostrum lautum intercessionis de provinciis exitum habuisse ; nam cum de intercessione referretur, quae relatio fiebat ex senatus consulto, primaque M. Marcelli sententia pronuntiata esset, qui agendum cum tribunis pl. censebat, frequens senatus in alia omnia iit. stomacho est scilicet Pompeius Magnus nunc ita languenti, ut vix id quod sibi placeat reperiat. transierant illuc, rationem eius habendam qui neque exercitum neque provincias traderet. quem ad modum hoc Pompeius laturus sit, cum cognoscam ; quidnam rei publicae futurum sit, si  aut non curet, vos senes divites videritis. Q. Hortensius, cum has litteras scripsi, animam agebat.


8.14

Scr. Romae circ. viii K. Oct a. 704 (50).
CAELIVS CICERONI S.

tanti non fuit Arsacen capere et Seleuceam expugnare, ut earum rerum quae hic gestae sunt spectaculo careres ; numquam tibi oculi doluissent, si in repulsa Domiti vultum vidisses. Magna illa comitia fuerunt, et plane studia ex partium sensu apparuerunt ; perpauci necessitudinem secuti officium praestiterunt. itaque mihi est Domitius inimicissimus ut ne familiarem quidem suum quemquam tam oderit quam me, atque eo magis quod per iniuriam sibi putat ereptum auguratum, quoius ego auctor fuerim. nunc furit tam gavisos homines suum dolorem  unumque move studiosiorem Antoni ; nam Cn. Saturninum adulescentem ipse Cn. Domitius reum fecit sane quam superiore a vita invidiosum ; quod iudicium nunc in exspectatione est, etiam in bona spe post Sex. Peducaei absolutionem.

[2]  de summa re publica saepe tibi scripsi me <in> annum pacem non videre et, quo propius ea contentio quam fieri necesse est accedit, eo clarius id periculum apparet. propositum hoc est, de quo qui rerum potiuntur sunt dimicaturi, quod Cn. Pompeius constituit non pati C. Caesarem consulem aliter fieri nisi exercitum et provincias tradiderit, Caesari autem persuasum est se salvum esse non posse si ab exercitu recesserit ; fert illam tamen condicionem, ut ambo exercitus tradant. sic illi amores et invidiosa coniunctio non ad occultam recidit obtrectationem, sed ad bellum se erupit ; neque mearum rerum quid consili capiam reperio ; quod non dubito quin te quoque haec deliberatio sit perturbatura. nam mihi cum hominibus his et gratia et  necessitudinem cum causam illam unde homines odi.

[3]  illud te non arbitror fugere quin homines in dissensione domestica debeant, quam diu civiliter sine armis certetur, honestiorem sequi partem, ubi ad bellum et castra ventum sit, firmiorem et id melius statuere quod tutius sit. in hac discordia video Cn. Pompeium senatum quique res iudicant secum habiturum, ad Caesarem omnis qui cum timore aut mala spe vivant accessuros ; exercitum conferendum non esse. omnino satis spati est ad considerandas utriusque copias et eligendam partem.

[4]  prope oblitus sum quod maxime fuit scribendum. scis Appium censorem hic ostenta facere, de signis et tabulis, de agri modo, de acre alieno acerrime agere? persuasum est ei censuram lomentum aut nitrum esse. errare mihi videtur ; nam sordis eluere vult, venas sibi omnis et viscera aperit. curre, per deos atque homines! et quam primum haec risum veni, legis Scantiniae iudicium apud Drusum fieri, Appium de tabulis et signis agere ; crede mihi, est monerandum. Curio noster sapienter id, quod remisit de stipendio Pompei, fecisse existimatur. ad summam, quaeris quid putem futurum. si alter uter eorum ad Parthicum bellum non eat, video magnas impendere discordias, quas ferrum et vis iudicabit ; uterque et animo et copiis est paratus. si sine summo periculo fieri posset, magnum et iucundum tibi Fortuna spectaculum parabat.


8.15

Scr. circ. vii Id. Mart. a. 705 (49).
CAELIV5 CICERONI S.

Ecquando tu hominem ineptiorem quam tuum Cn. Pompeium vidisti, qui tantas turbas, qui tam nugax esset, commorit? ecquem autem Caesare nostro acriorem in rebus gerendis, eodem in victoria temperatiorem aut legisti aut audisti? quid est? num tibi nostri milites, qui durissimis et frigidissimis locis, taeterrima hieme bellum ambulando confecerunt, malis orbiculatis esse pasti videntur? 'quid iam?' inquis. gloriose omnia. si scias quam sollicitus sim, tum hanc meam gloriam quae ad me nihil pertinet derideas ; quae tibi exponere nisi coram non possum, idque celeriter fore spero ; nam me, cum expulisset ex Italia Pompeium, constituit ad urbem vocare, id quod iam existimo confectum, nisi si maluit Pompeius Brundisi circumsederi.

[2] peream, si minima causa est properandi isto mihi, quod te videre et omnia intima conferre discupio, habeo autem quam multa. Hui vereor, quod solet fieri, ne cum te videro omnia obliviscar. sed tamen quod ob scelus iter mihi necessarium retro ad Alpis versus incidit? ideo quod Intimilii in armis sunt, neque de magna causa. Bellienus, verna Demetri, qui ibi cum praesidio erat, Domitium quendam, nobilem illi, Caesaris hospitem, a contraria factione nummis acceptis comprendit et strangulavit ; civitas ad arma iit ; eo  num cohortibus mihi per nivis eundum est. 'usque quaque,' inquis, 'se Domitii male dant.' vellem quidem Venere prognatus tantum animi habuisset in vestro Domitio quantum Psecade natus in hoc habuit. Ciceroni f. s. d.


8.16

Scr. Intimili xvi K. Mai. a. 705 (49).
CAELIVS CICERONI S.

exanimatus tuis litteris, quibus te nihil nisi triste cogitare ostendisti neque id quid esset perscripsisti neque non tamen quale esset quod cogitares aperuisti, has ad te ilico litteras scripsi. per fortunas tuas, Cicero, per liberos te oro et obsecro ne quid gravius de salute et incolumitate tua consulas ; nam deos hominesque amicitiamque nostram testificor me tibi praedixisse neque temere monuisse sed, postquam Caesarem convenerim sententiamque eius qualis futura esset parta victoria cognorim, te certiorem fecisse. si existimas eandem rationem fore Caesaris in dimittendis adversariis et condicionibus ferendis, erras ; nihil nisi atrox et saevum cogitat atque etiam loquitur ; iratus senatui exiit his intercessionibus plane incitatus est ; non me hercules erit deprecationi locus.

[2] qua re, si tibi tu, si filius unicus, si domus, si spes tuae reliquae tibi carae sunt, si aliquid apud te nos, si vir optimus, gener tuus, valemus, quorum fortunam non debes velle conturbare, ut eam causam in quoius victoria salus nostra est odisse aut relinquere cogamur aut impiam cupiditatem contra salutem tuam habeamus--denique illud cogita, quod offensae fuerit in ista cunctatione te subisse ; nunc te contra victorem Caesarem facere, quem dubiis rebus laedere noluisti, et ad eos fugatos accedere, quos resistentis sequi nolueris, summae stultitiae est. vide ne, dum pudet te parum optimatem esse, parum diligenter quid optimum sit eligas.

  [3]  quod si totum tibi persuadere non possum, saltem, dum quid de Hispaniis agamus scitur, exspecta ; quas tibi nuntio adventu Caesaris fore nostras. quam isti spem habeant amissis Hispaniis nescio ; quod porro tuum consilium sit ad desperatos accedere non medius fidius reperio.

[4]  hoc quod tu non dicendo mihi significasti Caesar audierat ac, simul atque 'have' mihi dixit, statim quid de te audisset exposuit. negavi me scire, sed tamen ab eo petii ut ad te litteras mitteret, quibus maxime ad remanendum commoveri posses. me secum in Hispaniam ducit ; nam nisi ita faceret, ego, prius quam ad urbem accederem, ubicumque esses, ad te percucurrissem et hoc a te praesens contendissem atque omni vi te retinuissem.

[5]  etiam atque etiam, Cicero, cogita ne te tuosque omnis funditus evertas, ne te ciens prudensque eo demittas unde exitum vides nullum esse. quod si te aut voces optimatium commovent aut non nullorum hominum insolentiam et iactationem ferre non potes, eligas censeo aliquod oppidum vacuum a bello, dum haec decernuntur ; quae iam erunt confecta. id si feceris, et ego te sapienter fecisse iudicabo et Caesarem non offendes.


8.17

Scr. Romae vel ex. m. Ian. vel m. Febr. a. 706 (48).
CAELIVS CICERONI S.

ergo me potius in Hispania fuisse tum quam Formiis, quom tu profectus es ad Pompeium! quod utinam taut Appius Claudius in ista parte C. Curio, quoius amicitia me paulatim in hanc perditam causam imposuit ; nam mihi sentio bonam mentem iracundia et amore ablatam. tu: tu porro, cum ad te proficiscens Ariminum noctu venissem, dum mihi pacis mandata das ad Caesarem et mirificum civem agis, amici officium neglexisti neque mi consuluisti.

  [2] neque haec dico quod diffidam huic causae, sed, crede mihi, perire satius est quam hos videre. quod si timor vestrae crudelitatis non esset, eiecti iam pridem hinc essemus ; nam hic nunc praeter faeneratores paucos nec homo nec ordo quisquam est nisi Pompeianus. equidem iam to effeci ut maxime plebs et, qui antea noster fuit, populus vester esset. 'cur hoc?' inquis. immo reliqua exspectate ; vos invitos vincere coegero.  Arruntanum me Catonem ; vos dormitis nec haec adhuc mihi videmini intellegere, qua nos pateamus et qua simus imbecilli. atque hoc nullius praemi spe faciam sed, quod apud me plurimum solet valere, doloris atque indignitatis causa. quid istic facitis? proelium exspectatis, quod firmissimum  haec? vestras copias non novi ; nostri valde depugnare et facile algere et esurire consuerunt.


Web arrangement by vittorio.todisco@tin.it