M. Tulli Ciceronis Epistularum ad Familiares Liber  Quintus Decimus

AD SENATVM ET CETEROS


1 2 3 45 6 7 8 9 10 11 12 13 14 1516 17 18 19 20 21

15.1

Scr. in Cilicia xiii K. Oct. a. 703 (51).
M. TVLLIVS M. F. CICERO PROCOS. S. D. COS. PR., TR. PL., SENATVI.

S. v. v. h. e. e. q. v. etsi non dubie mihi nuntiabatur Parthos transisse Euphratem cum omnibus fere suis copiis, tamen, quod arbitrabar a M. Bibulo procos. certiora de his rebus ad vos scribi posse, statuebam mihi non necesse esse publice scribere ea quae de alterius provincia nuntiarentur. postea vero quam certissimis auctoribus, legatis, nuntiis,  litteris, sum certior factus, vel quod tanta res erat vel quod nondum audieramus Bibulum in Syriam venisse vel quia administratio huius belli mihi cum Bibulo paene est communis, quae ad me delata essent scribenda ad vos putavi.

[2] Regis Antiochi Commageni legati primi mihi nuntiarunt is Parthorum magnas copias Euphratem transire coepisse. quo nuptio adlato, cum essent non nulli qui ei regi minorem fidem habendam putarent, statui exspectandum esse si quid certius adferretur. A. d. xiii K. Oct., cum exercitum in Ciliciam ducerem, in finibus Lycaoniae et Cappadociae mihi litterae redditae sunt a Tarcondimoto, qui fidelissimus socius trans Taurum amicissimusque p. R. existimatur, Pacorum Orodi regis Parthorum filium cum permagno equitatu Parthico transisse Euphratem et castra posuisse Tybae, magnumque tumultum esse in provincia Syria excitatum. eodem die ab Iamblicho, phylarcho Arabum, quem homines opinantur bene sentire amicumque esse rei p. nostrae, litterae de isdem rebus mihi redditae sunt.

[3] his rebus adlatis, etsi intellegebam socios infirme animatos esse et novarum rerum exspectatione suspensos, sperabam tamen eos, ad quos iam accesseram quique nostram mansuetudinem integritatemque perspexerant, amiciores p. R. esse factos, Ciliciam autem firmiorem fore, si aequitatis nostrae particeps facta esset. et ob eam causam et ut opprimerentur ii qui ex Cilicum gente in armis essent, et ut hostis is qui esset in Syria sciret exercitum p. R. non modo non cedere iis nuntiis adlatis sed etiam propius accedere, exercitum ad Taurum institui ducere.

[4]  sed si quid apud vos auctoritas mea ponderis habet, in iis praesertim rebus, quas vos audistis, ego paene cerno, magno opere vos et hortor et moneo ut his provinciis serius vos quidem quam decuit, sed aliquando tamen consulatis. nos quem ad modum instructos et quibus praesidiis munitos ad tanti belli opinionem miseritis non estis ignari. quod ego negotium non stultitia occaecatus sed verecundia deterritus non recusavi ; neque enim umquam ullum periculum tantum putavi quod subterfugere mallem ' quam vestrae auctoritati obtemperare.

[5]  hoc autem tempore res sese sic habet ut, nisi exercitum tantum, quantum ad maximum bellum mittere soletis, mature in has provincias miseritis, summum periculum sit ne amittendae sint omnes hae provinciae, quibus vectigalia p. R. continentur. quam ob rem autem in hoc provinciali dilectu spem habeatis aliquam causa nulla est. neque multi sunt et diffugiunt qui sunt metu oblato ; et quod genus hoc militum sit iudicavit vir fortissimus M. Bibulus in Asia, qui, cum vos ei permisissetis, dilectum habere noluerit. nam sociorum auxilia propter acerbitatem atque iniurias imperi nostri aut ita imbecilla sunt ut non multum nos iuvare possint, aut ita alienata a nobis ut neque exspectandum ab iis neque committendum iis quicquam esse videatur.

[6]  Regis Deiotari et voluntatem et copias, quantaecumque sunt, nostras esse duco ; Cappadocia est inanis, reliqui reges tyrannique neque opibus satis firmi nec voluntate sunt. mihi in hac paucitate ' militum animus certe non deerit, spero ne consilium quidem ; quid casurum sit incertum est. utinam saluti nostrae consulere possimus! dignitati certe consulemus.


15.2

Scr. in castris ad Cybistra vel xi vel x K. Oct a. 703 (51).
M. TVLLIVS M. F. CICERO PROCOS. S. D. COS. PR., TR.

PL., SENATVI S. v. v. b. e. e. q. v. Cum pr. K. Sext. in provinciam venissem neque maturius propter itinerum et navigationum difficultatem venire potuissem, maxime convenire officio meo reique p. conducere putavi parare ea quae ad exercitum quaeque ad rem militarem pertinerent. quae cum essent a me cura magis et diligentia quam facultate et copia constituta, nuntiique et litterae de bello a Parthis in provinciam Syriam inlato cotidie fere adferrentur, iter mihi faciendum per Lycaoniam et per Isauros et per Cappadociam arbitratus sum. erat enim magna suspicio Parthos, si ex Syria egredi atque inrumpere in meam provinciam conarentur, iter eos per Cappadociam, quod ea maxime pateret, esse facturos.

  [2] itaque cum exercitu per Cappadociae partem eam quae cum Cilicia continens est iter feci castraque ad Cybistra, quod oppidum est ad montem Taurum, locavi, ut Artuasdes, rex Armenius, quocumque animo esset, sciret non procul a suis finibus exercitum p. R. esse, et Deiotarum fidelissimum regem atque amicissimum rei p. nostrae, maxime coniunctum haberem, cuius et consilio et opibus adiuvari posset res p.

[3] quo cum in loco castra haberem equitatumque in Ciliciam misissem, ut et meus adventus iis civitatibus, quae in ea parte essent, nuntiatus firmiores animos omnium faceret et ego mature quid ageretur in Syria scire possem, tempus eius tridui, quod in iis castris morabar, in magno officio et necessario mihi ponendum putavi.

[4] Cum enim vestra auctoritas intercessisset ut ego regem Ariobarzanem Eusebem et Philorhomaeum tuerer eiusque regis salutem et incolumitatem regnumque defenderem, regi regnoque praesidio essem, adiunxissetisque saltitem eius regis populo senatuique magnae curae esse, quod nullo umquam de rege decretum esset a nostro ordine, existimavi me iudicium vestrum ad regem deferre debere eique praesidium meum et fidem et diligentiam polliceri, ut, quoniam salus ipsius, incolumitas regni mihi commendata esset a vobis, diceret si quid vellet.

[5] quae cum essem in consilio meo cum rege locutus, initio ille orationis suae vobis maximas, ut debuit, deinde etiam mihi gratias egit, quod ei permagnum et perhonorificum videbatur senatui p. q. R. tantae curae esse salutem suam meque tantam diligentiam adhibere ut et mea fides et commendationis vestrae auctoritas perspici posset. atque ille primo, quod mihi maximae laetitiae fuit, ita mecum locutus est, ut nullas insidias neque vitae suae neque regno diceret se aut intellegere fieri aut etiam suspicari. Cum ego ei gratulatus essem idque me gaudere dixissem et tamen adulescentem essem cohortatus ut recordaretur casum illum interitus paterni et vigilanter se tueretur atque admonitu senatus consuleret saluti suae, tum a me discessit in oppidum Cybistra.

[6] postero autem die cum Ariarathe, fratre suo, et cum paternis amicis maioribus natu ad me in castra venit perturbatusque et flens, cum idem et frater faceret et amici, meam fidem, vestram commendationem implorare coepit. Cum admirarer quid accidisset novi dixit ad se indicia manifestarum insidiarum esse delata, quae essent ante adventum meum occultata, quod ii, qui ea patefacere possent, propter metum reticuissent. eo autem tempore spe mei praesidi compluris ea quae scirent audacter ad se detulisse ; in iis amantissimum sui, summa pietate praeditum fratrem dicere (ea quae is me quoque audiente dicebat) se sollicitatum esse ut regnare vellet ; id vivo fratre suo accipere non potuisse ; se tamen ante illud tempus eam rem numquam in medium propter periculi metum protulisse. quae cum esset locutus, monui regem ut omnem diligentiam ad se conservandum adhiberet, amicosque [in] patris eius atque avi iudicio probatos hortatus sum regis sui vitam docti casu acerbissimo patris eius omni cura custodiaque defenderent.

[7] cum rex a me equitatum cohortisque de exercitu meo postularet, etsi intellegebam vestro senatus consulto non modo posse me id facere sed etiam debere, tamen, cum res p. postularet propter cotidianos ex Syria nuntios ut quam primum, exercitum ad Ciliciae finis adducerem, cumque mihi rex patefactis iam insidiis non egere exercitu p. R. sed posse se suis opibus defendere videretur, illum cohortatus sum ut in sua vita conservanda primum regnare disceret; a quibus perspexisset sibi insidias paratas, in eos uteretur iure regio ; poena adficeret eos quos necesse esset, reliquos metu liberaret; praesidio exercitus mei ad eorum qui in culpa essent timorem potius quam ad contentionem uteretur ; fore autem ut omnes, quoniam senatus consultum nossent, intellegerent me regi, si opus esset, ex auctoritate vestra praesidio futurum.

[8]  ita confirmato illo ex eo loco castra movi ; iter in Ciliciam facere institui, cum hac opinione e Cappadocia discederem, ut consilio vestro, casu incredibili ac paene divino regem, quem vos honorificentissime appellassetis nullo postulante quemque meae fidei commendassetis et cuius salutem magnae vobis curae esse decressetis, meus adventus praesentibus insidiis liberarit. quod ad vos a me scribi non alienum putavi, ut intellegeretis ex iis, quae paene acciderunt, vos multo ante ne ea acciderent providisse, eoque vos studiosius feci certiores, quod in rege Ariobarzane ea mihi signa videor virtutis, ingeni, fidei benevolentiaeque erga vos perspexisse, ut non sine causa tantam curam in eius vos salutem diligentiamque videamini contulisse.


15.3

Scr. hi castris ad Iconium iii K. Sept. ant paulo post a. 703 (51).
M. CICERO S. D. M. CATONI

cum ad me legati missi ab Antiocho Commageno venissent in castra ad Iconium a. d. iii AS Sept. iique mihi nuntiassent regis Parthorum filium, quocum esset nupta regis Armeniorum soror, a d Euphratem cum maximis Parthorum copiis multarumque praeterea gentium magna manu venisse Euphratemque iam transire coepisse dicique Armenium regem in Cappadociam impetum esse facturum, putavi pro nostra necessitudine me hoc ad te scribere oportere.

[2]  publice propter duas causas nihil scripsi, quod et ipsum Commagenum legati dicebant ad senatum statim nuntios litterasque misisse et existimabam M. Bibulum procos., qui circiter Idus Sext. ab Epheso in Syriam navibus profectus erat, quod secundos ventos habuisset, iam in provinciam suam pervenisse ; cuius litteris omnia certiora perlatum iri ad senatum putabam. mihi, ut in eius modi re tantoque bello, maximae curae est ut, quae copiis et opibus tenere vix possumus, ea mansuetudine et continentia nostra, sociorum fidelitate teneamus. tu velim, ut consuesti, nos absentis diligas et defendas.


15.4

Scr. Tarsi vel ex. a. 703 (51) vel in. 704 (50).
M. CICERO IMP. S. D. M. CATONI

summa tua auctoritas fecit meumque perpetuum de tua singulari virtute iudicium ut magni mea interesse putarem et res eas quas gessissem tibi notas esse et non ignorari a te qua aequitate et continentia tuerer socios provinciamque administrarem. Iis enim a te cognitis arbitrabar facilius me tibi quae vellem probaturum.

[2] cum in provinciam pr. K. Sext. venissem et propter anni tempus ad exercitum mihi confestim esse eundum viderem, biduum Laudiceae fui, deinde Apameae quadriduum, triduum Synnadis, totidem dies Philomeli. quibus in oppidis cum magni conventus fuissent, multas civitates acerbissimis tributis et gravissimis usuris et falso aere alieno liberavi. cumque ante adventum meum seditione quadam exercitus esset dissipatus, quinque cohortes sine legato, sine tribuno militum, denique etiam sine centurione ullo apud Philo melium consedissent, reliquus exercitus esset in Lycaonia, M. Anneio legato imperavi ut eas quinque cohortis ad reliquum exercitum duceret coactoque in unum locum a exercitu castra in Lycaonia apud Iconium faceret.

[3] quod cum ab illo diligenter esset factum, ego in castra a. d. vii K. Sept. veni, cum interea superioribus diebus ex. s. c. et evocatorum firmam manum et equitatum sane idoneum et populorum liberorum regumque sociorum auxilia voluntaria comparavissem. interim cum exercitu lustrato iter in Ciliciam facere coepissem iii K. Sept. legati a rege Commageno ad me missi pertumultuose neque tamen non vere Parthos in Syriam transisse nuntiaverunt ;

[4] quo audito vehementer sum commotus cum de Syria tum de mea provincia, de reliqua denique Asia. itaque exercitum mihi ducendum per Cappadociae regionem eam quae Ciliciam attingeret'is putavi. nam si me in Ciliciam demisissem, Ciliciam quidem ipsam propter montis Amani naturam facile tenuissem (duo sunt enim aditus in Ciliciam ex Syria, quorum uterque parvis praesidiis propter angustias intercludi potest, nec est quicquam Cilicia contra Syriam munitius), sed me Cappadocia movebat, quae patet a Syria regesque habet finitimos, qui etiam si sunt clam amici nobis, tamen aperte Parthis inimici esse non audent. itaque in Cappadocia extrema non longe a Tauro apud oppidum Cybistra castra feci, ut et Ciliciam tuerer et Cappadociam tenens nova finitimorum consilia impedirem.

[5] interea in hoc tanto motu tantaque exspectatione maximi belli rex Deiotarus, cui non sine causa plurimum semper et meo et tuo et senatus iudicio tributum est, vir cum benevolentia et fide erga populum R. singulari tum praestanti magnitudine et animi et consili, legatos ad me misit se cum omnibus suis copiis in mea castra esse venturum. cuius ego studio officioque commotus egi ei per litteras gratias idque ut maturaret hortatus sum.

[6]  cum autem ad Cybistra propter rationem belli quinque dies essem moratus, regem Ariobarzanem, cuius salutem a senatu te auctore commendatam habebam, praesentibus insidiis nec opinantem liberavi neque solum ei saluti fui sed etiam curavi ut cum auctoritate regnaret. Metram et eum quem tu mihi diligenter commendaras, Athenaeum, importunitate Athenaidis exsilio multatos in maxima apud regem auctoritate gratiaque constitui, cumque magnum bellum in Cappadocia concitaretur, si sacerdos armis se, quod facturus putabatur, defenderet, adulescens et equitatu et peditatu et pecunia paratus  et toto iis, qui novari aliquid volebant, perfeci ut e regno ille discederet rexque sine tumultu ac sine armis omni auctoritate aulae communita regnum cum dignitate obtineret.

[7] interea cognovi multorum litteris atque nuntiis Hagnas Parthorum copias et Arabum ad oppidum Antiocheam accessisse magnumque eorum equitatum, qui in Ciliciam transisset, ab equitum meorum turmis et a cohorte praetoria, quae erat Epiphaneae praesidi causa, occidione occisum. qua re cum viderem a Cappadocia Parthorum copias aversas non longe a finibus esse Ciliciae, quam potui maximis itineribus ad Amanum exercitum duxi. quo ut veni, hostem ab Antiochea recessisse, Bibulum Antiocheae esse cognovi. Deiotarum confestim iam ad me venientem cum magno et firmo equitatu et peditatu et cum omnibus suis copiis certiorem feci non videri esse causam cur abesset a regno meque ad eum, si quid novi forte accidisset, statim litteras nuntiosque missurum esse.

[8] cumque eo animo venissem ut utrique provinciae, si ita tempus ferret, subvenirem, tum id, quod iam ante statueram vehementer interesse utriusque provinciae, pacare Amanum et perpetuum hostem ex eo monte tollere, agere perrexi. Cumque me discedere ab eo monte simulassem et alias partis Ciliciae petere abessemque ab Amano iter unius diei et castra apud Epiphaneam fecissem, a. d. iiii Id. Oct., cum advesperasceret, expedito exercitu ita noctu iter feci, ut a. d. iii Id. Oct., cum lucisceret, in Amanum ascenderem distributisque cohortibus et auxiliis, cum aliis Quintus frater legatus mecum simul, aliis C. Pomptinus legatus, reliquis M. Anneius et L. Tullius legati praeessent, plerosque nec opinantis oppressimus, qui occisi captique sunt interclusi fuga,

[9] eranam autem, quae fuit non vici instar sed urbis, quod erat Amani caput, itemque Sepyram et Commorim, acriter et diu repugnantibus Pomptino illam partem Amani tenente, ex antelucano tempore usque ad horam diei x magna multitudine hostium occisa cepimus castellaque vi capta complura (9) incendimus. his rebus ita gestis castra in radicibus Amani habuimus apud aras Alexandri quadriduum et in reliquus Amani delendis agrisque vastandis, quae pars eius montis meae provinciae est, id tempus omne consumpsimus.

[10] confectis his rebus ad oppidum Eleutherocilicum Pindenissum exercitum adduxi. quod cum esset altissimo et munitissimo loco ab iisque incoleretur qui ne regibus quidem umquam paruissent, cum et fugitivos reciperent et Parthorum adventum acerrime exspectarent, ad existimationem imperi pertinere arbitratus sum comprimere eorum audaciam, quo facilius etiam ceterorum animi, qui alieni essent ab imperio nostro, frangerentur. vallo et fossa circumdedi, sex castellis castrisque maximis saepsi, aggere, vinus, turribus oppugnavi ususque tormentis multis, multis sagittarus magno labore meo sine ulla molestia sumptuve sociorum septimo quinquagesimo die rem confeci, ut omnibus partibus urbis disturbatis aut incensis compulsi in potestatem meam pervenirent. his erant finitimi pari scelere et audacia Tebarani. ab iis Pindenisso capto obsides accepi ; exercitum in hiberna dimisi ; Quintum fratrem negotio praeposui ut in vicis aut captis aut male pacatis exercitus conlocaretur.

[11] nunc velim sic tibi persuadeas, si de iis rebus ad senatum, relatum sit me existimaturum summam mihi laudem tributam, si tu honorem meum sententia tua comprobaris, idque, etsi talibus de rebus gravissimos homines et rogare solere et rogari scio, tamen admonendum potius te a me quam rogandum puto. tu es enim is qui me tuis sententiis saepissime ornasti, qui oratione, qui praedicatione, qui summis laudibus in senatu, in contionibus ad caelum extulisti ; cuius ego semper tanta esse verborum pondera putavi, ut uno verbo tuo cum mea laude coniuncto omnia adsequi me arbitrarer ; te denique memini, cum cuidam clarissimo atque optimo viro supplicationem non decerneres, dicere te decreturum, si referretur ob eas res quas is consul in urbe gessisset ; tu idem mihi supplicationem decrevisti togato non ut multis re p. bene gesta sed ut nemini re p. conservata.

[12]  mitto quod invidiam, quod pericula, quod omnis meas tempestates et subieris et multo etiam magis, si per me licuisset, subire paratissimus fueris, quod denique inimicum meum tuum inimicum putaris, cuius etiam interitum, cum facile intellegerem mihi quantum tribueres, Milonis causa in senatu defendenda approbaris. a me autem haec sunt profecta, quae non ego in benefici loco pono sed in veri testimoni atque iudici, ut praestantissimas tuas virtutes non tacitus admirarer (quis enim [te] id non facit?), sed in omnibus orationibus, sententiis dicendis, causis agendis omnibus scriptis Graecis, Latinis, omni denique varietate litterarum mearum te non modo iis quos vidissemus sed iis de quibus audissemus omnibus anteferrem.

[13] quaeres fortasse quid sit quod ego hoc nescio quid gratulationis et honoris a senatu tanti aestimem. agam iam tecum familiariter, ut est et studiis et officiis nostris mutuis et summa amicitia dignum et necessitudine etiam paterna. si quisquam fuit umquam remotus et natura et magis etiam, ut mihi quidem sentire videor, ratione atque doctrina ab inani laude et sermonibus vulgi, ego profecto is sum. testis est consulatus meus, in quo sicut in reliqua vita fateor ea me studiose secutum ex quibus vera gloria is nasci posset, ipsam quidem gloriam per se numquam putavi expetendam. itaque et provinciam ornatam et spem non dubiam triumphi neglexi, sacerdotium denique, cum, quem ad modum te existimare arbitror, non difficillime consequi possem, non appetivi ; idem post iniuriam acceptam, quam tu rei p. calamitatem semper appellas, meam non modo non calamitatem sed etiam gloriam, studui quam ornatissima senatus populique R de me iudicia intercedere. itaque et augur postea fieri volui, quod antea neglexeram, et eum honorem, qui a senatu tribui rebus bellicis solet, neglectum a me olim nunc mihi expetendum puto.

[14] huic meae voluntati, in qua inest aliqua vis desideri ad sanandum vulnus iniuriae, ut faveas adiutorque sis, quod paulo ante me negaram rogaturum, vehementer te rogo, sed ita, si non ieiunum hoc nescio quid, quod ego gessi, et contemnendum videbitur sed tale atque tantum, ut multi nequaquam paribus rebus honores summos a senatu consecuti sint. equidem etiam illud mihi animum advertisse videor (scis enim quam attente te audire soleam), te non tam res gestas quam mores instituta atque vitam imperatorum spectare solere in habendis aut non habendis honoribus. quod si in mea causa considerabis, reperies me exercitu imbecillo contra metum maximi belli firmissimum praesidium habuisse aequitatem et continentiam. his ego subsidiis ea sum consecutus, quae nullis legionibus consequi potuissem, ut ex alienissimis sociis amicissimos, ex infidelissimis firmissimos redderem animosque novarum rerum exspectatione suspensos ad veteris imperi benevolentiam traducerem.

[15] sed nimis haec multa de me, praesertim ad te, a quo uno omnium sociorum querelae audiuntur. cognosces ex iis, qui meis institutis se recreatos putant ; cumque omnes uno is prope consensu de me apud te ea quae mihi optatissima sunt praedicabunt, tum duae maxime clientelae tuae, Cyprus insula et Cappadociae regnum, tecum de me loquentur, puto etiam regem Deiotarum, qui uni tibi est maxime necessarius. quae si etiam maiora sunt et in omnibus saeculis pauciores viri reperti sunt qui suas cupiditates quam qui hostium copias vincerent, est profecto tuum, cum ad res bellicas haec quae rariora et difficiliora sunt genera virtutis adiunxeris, ipsas etiam illas res gestas iustiores esse et maiores putare.

[16]  extremum illud est, ut quasi diffidens rogationi meae philosophiam ad te adlegem, qua nec mihi carior ulla umquam res in vita fuit nec hominum generi maius a deis munus ullum est datum. haec igitur, quae mihi tecum communis est, societas studiorum atque artium nostrarum, quibus a pueritia dediti ac devincti soli prope modum nos philosophiam veram illam et antiquam, quae quibusdam oti esse ac desidiae videtur, in forum atque in rem p. atque in ipsam aciem paene deduximus, tecum agit de mea laude ; cui negari a Catone fas esse non puto. quam ob rem tibi sic persuadeas velim, si mihi tua sententia tributus honos ex meis litteris fuerit, me sic existimaturum, cum auctoritate tua tum benevolentia erga me mihi quod maxime cupierim contigisse.


15.5

Scr. Romae vel ex. m. Apr. vel in. Mai. a. 704 (50).
M. CATO S. D. M. CICERONI IMP.

quod et res p. me et nostra amicitia hortatur, libenter facio ut tuam virtutem, innocentiam, diligentiam cognitam in maximis rebus domi togati, armati foris pari industria administrare gaudeam. itaque, quod pro meo iudicio facere potui, ut innocentia consilioque tuo defensam provinciam, servatum Ariobarzanis cum ipso rege regnum, sociorum revocatam ad studium imperi nostri voluntatem sententia mea et decreto laudarem, feci.

[2] supplicationem decretam, si tu, qua in re nihil fortuito sed summa tua ratione et continentia rei p. provisum est, dis immortalibus gratulari nos quam tibi referre acceptum mavis, gaudeo ; quod si triumphi praerogativam putas supplicationem et idcirco casum potius quam te laudari mavis, neque supplicationem sequitur semper triumphus, et triumpho multo clarius est senatum iudicare potius mansuetudine et innocentia imperatoris provinciam quam vi militum aut benignitate deorum retentam atque conservatam esse ; quod ego mea sententia censebam.

[3]  atque haec ego idcirco ad te contra consuetudinem meam pluribus scripsi ut, quod maxime volo, existimes me laborare ut tibi persuadeam me et voluisse de tua maiestate quod amplissimum sim arbitratus et quod tu maluisti factum esse gaudere. vale et nos dilige et instituto itinere severitatem diligentiamque sociis et rei p. praesta.


15.6

Scr. Tarsi paulo aitte in K. Sext a. 704 (50).
M. CICERO S. D. M. CATONI

'laetus sum laudari me,' inquit Hector, opinor, apud Naevium 'abs te, pater, a laudato viro.' ea est enim profecto iucunda laus, quae ab iis proficiscitur qui ipsi in laude vixerunt. ego vero vel gratulatione litterarum tuarum vel testimoniis sententiae dictae nihil est quod me non adsecutum putem, idque mihi cum amplissimum tum gratissimum est, te libenter amicitiae dedisse quod liquido veritati dares. et, si non modo omnes verum etiam multi Catones essent in civitate nostra, in qua unum exstitisse mirabile est, quem ego currum aut quam lauream cum tua laudatione conferrem? nam ad meum sensum et ad illud sincerum ac subtile iudicium nihil potest esse laudabilius quam ea tua oratio, quae est ad me perscripta a meis necessariis.

[2]  sed causam meae voluntatis, non enim dicam 'cupiditatis,' exposui tibi superioribus litteris ; quae etiam si parum iusta tibi visa est, hanc tamen habet 0rationem, non ut nimis concupiscendus honos sed tamen, si deferatur a senatu, minime aspernandus esse videatur. spero autem illum ordinem pro meis ob rem p. susceptis laboribus me non indignum honore, usitato praesertim, existimaturum. quod si ita erit, tantum ex te peto, quod amicissime scribis, ut, cum tuo iudicio quod amplissimum esse arbitraris mihi tribueris, si id quod maluero acciderit, gaudeas. sic enim fecisse te et sensisse et scripsisse video, resque ipsa declarat tibi illum honorem nostrum supplicationis iucundum fuisse, quod scribendo adfuisti ; haec enim senatus consulta non ignoro ab amicissimis eius, cuius de honore agitur, scribi solere. ego, ut spero, te propediem videbo, atque utinam re p. meliore quam timeo!


15.7

Scr. in itinere per Lycaoniam inter K. Sept et xi K. Oct. 5 a. 703 (51).
M. CICERO PROCOS. S. N. C. MARCELLO COS. DESIG.

maxima sum laetitia adfectus, cum audivi consulem te factum esse, eumque honorem tibi deos fortunare volo atque a te pro tua parentisque tui dignitate administrari. nam cum te semper amavi dilexique, tum mei amantissimum cognovi in omni varietate rerum mearum, tum patris tui pluribus beneficiis vel defensus tristibus temporibus vel ornatus secundis et sum totus vester et esse debeo, cum praesertim matris tuae, gravissimae atque optimae feminae, maiora erga salutem dignitatemque meam studia quam erant a muliere postulanda perspexerim. quapropter a te peto in maiorem modum ut me absentem diligas atque defendas.


15.8

Scr. eodem loco et temp. quo ep. vii.
M. CICERO PROCOS. S. D. C. MARCELLO CONLEGAE.

Marcellum tuum cos. factum teque ea laetitia adfectum esse, quam maxime optasti, mirandum in modum gaudeo, idque cum ipsius causa, tum quod te omnibus secundissimis rebus dignissimum iudico, cuius erga me singularem benevolentiam vel in labore meo vel in honore perspexi, totam denique domum vestram vel salutis vel dignitatis meae studiosissimam cupidissimamque cognovi. qua re gratum mihi feceris, si uxori tuae Iuniae, gravissimae atque optimae feminae, meis verbis eris gratulatus. A te, id quod consuesti, peto me absentem diligas atque defendas.


15.9

Scr. eodem loco et temp. quo ep. vii et viii.
M. CICERO PROCOS. S. D. M. MARCELLO COS. .

te et pietatis in tuos et animi in rem p. et clarissimi atque optimi consulatus C. Marcello consule facto fructum cepisse vehementer gaudeo. non dubito quid praesentes sentiant ; nos quidem longinqui et a te ipso missi in ultimas gentis ad caelum me hercule tollimus verissimis ac iustissimis laudibus. nam cum te a pueritia tua unice dilexerim tuque me in omni genere semper amplissimum esse et volueris et iudicaris, tum hoc vel tuo facto vel populi R. e te iudicio multo acrius vehementiusque diligo maximaque laetitia adficior cum ab hominibus prudentissimis virisque optimis omnibus dictis, factis, studiis, institutis vel me tui similem esse audio vel te mei.

[2] unum vero si addis ad praeclarissimas res consulatus tui, ut aut mihi succedat quam primum aliquis aut ne quid accedat temporis ad id quod tu mihi et senatus c. et lege finisti, omnia me per te consecutum putabo. cura ut valeas et me absentem diligas atque defendas.

[3]  quae mihi de Parthis nuntiata sunt, quia non putabam a me etiam nunc scribenda esse publice, propterea ne pro familiaritate quidem nostra volui ad te scribere, ne, cum ad consulem scripsissem, publice viderer scripsisse.


15.10

Scr. Tarsi vel ex. a. 703 (51) vel in. 704 (50).
M. CICERO IMP. S. D. C. MARCELLO C. R COS.

quoniam id accidit, quod mihi maxime fuit optatum, ut omnium Marcellorum, Marcellinorum etiam (mirificus enim generis ac nominis vestri fuit erga me semper animus) quoniam ergo ita accidit, ut omnium vestrum studio tuus consulatus satis facere posset, in quem meae res gestae lausque et honos earum potissimum incideret, peto a te, id quod facillimum factu est non aspernante, ut confido, senatu, ut quam honorificentissime senatus consultum haeris meis recitatis faciendum cures.

[2]  si mihi tecum minus esset quam est cum tuis omnibus, adlegarem ad te illos a quibus intellegis me praecipue diligi. Patris tui beneficia in me sunt amplissima ; neque enim saluti meae neque honori amicior quisquam dici potest ; frater tuus quanti me faciat semperque fecerit esse hominem qui ignoret arbitror neminem ; domus tua denique tota me semper omnibus summis officiis prosecuta est ; neque vero tu in me diligendo cuiquam concessisti tuorum. qua re a te peto in maiorem modum ut me per te quam ornatissimum velis esse meamque et in supplicatione decernenda et in ceteris rebus existimationem satis tibi esse commendatam putes.


15.11

Scr. eodem loco et temp. quo ep. vi.
M. CICERO IMP. S. D. C. MARCELLO COS.

quantae curae tibi meus honos fuerit et quam idem exstiteris consul in me ornando et amplificando qui fueras semper cum parentibus tuis et cum tota domo, etsi res ipsa loquebatur, cognovi tamen ex meorum omnium litteris. itaque nihil est tantum, quod ego non tua causa debeam facturusque sim  cum studiose ac libenter.

[2]  nam magni interest cui debeas, debere autem nemini malui quam tibi cui me cum studia communia, beneficia paterna tuaque iam ante coniunxerant, tum accedit mea quidem sententia maximum vinculum, quod ita rem p. geris atque gessisti, qua mihi carius nihil est, ut, quantum tibi omnes boni o debeant, quo minus tantundem ego unus debeam non recusem. quam ob rem tibi velim ii sint exitus, quos mereris et quos fore confido. ego, si me navigatio non morabitur, quae incurrebat in ipsos etesias, propediem te, ut spero, videbo.


15.12

Scr. eodem loco et temp. quo ep. vii, viii ix.
M. CICERO PROCOS. S. D. L. PAVLLO COS. DESIG.

etsi mihi numquam fuit dubium quin te populus R. pro tuis summis in rem p. meritis et pro amplissima familiae dignitate summo studio cunctis suffragiis consulem facturus esset, tamen incredibili laetitia sum adfectus, cum id mihi nuntiatum est, eumque honorem tibi deos fortunare volo a teque ex tua maiorumque tuorum dignitate administrari.

[2]  atque utinam praesens illum diem mihi optatissimum videre potuissem proque tuis amplissimis erga me studiis atque beneficiis tibi operam meam studiumque navare! quam mihi facultatem quoniam hic nec opinatus et improvisus provinciae casus eripuit, tamen ut te consulem rem p. pro tua dignitate gerentem videre possim, magno opere a te peto ut operam des efficiasque ne quid mihi fiat iniuriae neve quid temporis ad meum annuum munus accedat. quod si feceris, magnus ad tua pristina erga me studia cumulus accedet.


15.13

Scr. eodem loco et tempore quo ep. iv et x
M. CICERO IMP. S. D. L. PAVLLO COS.

maxime mihi fuit optatum Romae esse tecum multas ob causas sed praecipue ut et in petendo et in gerendo consulatu meum tibi debitum studium perspicere posses. ac petitionis quidem tuae ratio mihi semper fuit explorata, sed tamen navare operam volebam ; in consulatu vero cupio equidem te minus habere negoti, sed moleste fero me consulem tuum studium adulescentis perspexisse, te meum, cum id aetatis sim, perspicere non posse.

[2]  sed ita fato nescio quo contigisse arbitror ut tibi ad me ornandum semper detur facultas, mihi ad remunerandum nihil suppetat praeter voluntatem. ornasti consulatum, ornasti reditum meum . incidit meum tempus rerum gerendarum in ipsum consulatum tuum. itaque cum et tua summa amplitudo et dignitas et meus magnus honos magnaque existimatio postulare videatur ut a te plurimis verbis contendam ac petam ut quam honorificentissimum senatus consultum de meis rebus gestis faciendum cures, non audeo vehementer a te contendere, ne aut ipse tuae perpetuae consuetudinis erga me oblitus esse videar aut te oblitum putem.

[3]  qua re, ut te velle arbitror, ita faciam atque ab eo, quem omnes gentes sciunt de me optime meritum, breviter petam. si alii consules essent, ad te potissimum, Paulle, mitterem ut eos mihi quam amicissimos redderes ; nunc cum tua summa potestas summaque auctoritas notaque omnibus nostra necessitudo sit, vehementer te rogo ut et quam honorificentissime cures decernendum de meis rebus gestis et quam celerrime. dignas res esse honore et gratulatione cognosces ex iis litteris, quas ad te et conlegam et senatum publice misi. omniumque mearum reliquarum rerum maximeque existimationis meae procurationem susceptam velim .habeas, in primisque tibi curae sit, quod abs te superioribus quoque litteris petivi, ne mihi tempus prorogetur. cupio te consulem videre omniaque quae spero cum absens tum etiam praesens te consule adsequi.


15.14

Scr. in castris ad Aras Alexandri (Cf 4.9) med. ut Oct. a. 703 (51).
M. CICERO IMP. S. D. C. CASSIO PROQ.

M. Fadium quod mihi amicum tua commendatione das, nullum in eo facio quaestum ; multi enim anni sunt cum ille in aere meo est et a me diligitur propter summam suam humanitatem et observantiam ; sed tamen quod te ab eo egregie diligi sensi, multo amicior ei sum factus. itaque quamquam profecerunt litterae tuae, tamen aliquanto plus commendationis apud me habuit animus ipsius erga te mihi perspectus et cognitus

[2] sed de Fadio faciemus studiose quae rogas ; tu multis de causis vellem me convenire potuisses, primum ut te, quem iam diu plurimi facio, tanto intervallo viderem, deinde ut tibi, quod feci per litteras, possem praesens gratulari, tum ut quibus de rebus vellemus, tu tuis, ego meis, inter nos communicaremus, postremo ut amicitia nostra, quae summis officiis a utroque culta est sed longis intervallis temporum interruptam consuetudinem habuit, confirmaretur vehementius.

  [3] id quoniam non accidit, utemur bono litterarum et eadem fere absentes quae, si coram essemus, consequeremur. unus scilicet animi fructus, qui in te videndo est, percipi litteris non potest, alter gratulationis est is quidem exilior quam si tibi te ipsum intuens gratularer, sed tamen et feci antea et facio nunc tibique cum pro rerum magnitudine quas gessisti, tum pro opportunitate temporis gratulor, quod te de provincia decedentem summa laus et summa gratia provinciae prosecuta est.

[4]   tertium est ut id, quod de nostris rebus coram communicassemus inter nos, conficiamus idem litteris. ego ceterarum rerum causa tibi Romam properandum magno opere censeo ; nam et ea quae reliqui tranquilla de to erant et hac tua recenti victoria tanta clarum tuum adventum fore intellego; sed si quae sunt onera tuorum, si tanta sunt ut ea sustinere possis, propera ; nihil tibi erit lautius, nihil gloriosus ; sin maiora, considera ne in alienissimum tempus cadat adventus tuus.  huius rei totum consilium tuum est ; tu enim scis quid sustinere possis. si potes, laudabile atque populare est ; sin plane non potes, absens hominum sermones facilius sustinebis. .

[5] de me autem idem tecum his ago litteris quod superioribus egi, ut omnis tuos nervos in eo contendas ne quid mihi ad hanc provinciam, quam et senatus et populus annuam esse voluit, temporis prorogetur. hoc a te ita contendo ut in eo fortunas meas positas putem. habes Paullum nostrum nostri cupidissimum ; est Curio, est Furnius. sic velim enitare, quasi in eo sint mihi omnia.

[6]  extremum illud est de iis quae proposueram confirmatio nostrae amicitiae ; de qua pluribus verbis nihil opus est. tu puer me appetisti, ego autem semper ornamento te mihi fore duxi ; fuisti etiam praesidio tristissimis meis temporibus ; accessit post tuum discessum familiaritas mihi cum Bruto tuo maxima. itaque in vestro ingenio et industria mihi plurimum et suavitatis et dignitatis constitutum puto. id tu ut tuo studio confirmes te vehementer rogo, litteras quo ad me et continuo mittas et, cum Romam veneris, quam saepissime.


15.15

Scr. Brundisii circ. med. m. Sext. a. 707 (47).
M. CICERO S. D. C. CASSIO

etsi uterque nostrum spe pacis et odio civilis sanguinis abesse a belli [necessaria] pertinacia voluit, tamen quoniam eius consili princeps ego fuisse videor, plus fortasse tibi praestare ipse debeo quam a te exspectare ; etsi ut saepe soleo mecum recordari, sermo familiaris meus tecum et item mecum tuus adduxit utrumque nostrum ad id consilium, ut uno proelio putaremus, si non totam causam, at certe nostrum iudicium definiri convenire. neque quisquam hanc nostram sententiam vere umquam reprehendit praeter eos qui arbitrantur melius esse deleri omnino rem p. quam imminutam et debilitatam manere ; ego autem ex interitu eius nullam spem scilicet mihi proponebam, ex reliquus magnam.

[2]  sed ea sunt consecuta, ut m agis mirum sit accidere illa potuisse quam nos non vidisse ea futura nec homines cum essemus, divinare potuisse. equidem fateor meam coniecturam hanc fuisse, ut illo quasi quodam fatali proelio facto et victores communi saluti consuli vellent et victi suae ; utrumque autem positum esse arbitrabar in celeritate victoris. quae si fuisset, eandem clementiam experta esset Africa quam cognovit Asia, quam etiam Achaia te, ut opinor, ipso legato ac deprecatore. amissis autem temporibus, quae plurimum valent, praesertim in bellis civilibus, interpositus annus alios induxit ut victoriam sperarent, alios ut ipsum vinci contemnerent. atque horum malorum omnium culpam fortuna sustinet ; quis enim aut Alexandrini belli tantam moram huic bello adiunctum iri aut nescio quem istum Pharnacem Asiae terrorem inlaturum putaret?

[3]  nos tamen in consilio pari casu dissimili usi sumus. tu enim eam partem petisti, ut et consiliis interesses et, quod maxime curam levat, futura animo prospicere posses ; ego qui festinavi ut Caesarem in Italia viderem (sic enim arbitrabamur) eumque multis honestissimis viris conservatis redeuntem ad pacem 'currentem,' ut aiunt, 'incitarem,' ab illo longissime et absum et afui. versor autem in gemitu Italiae et in urbis miserrimis querelis ; quibus aliquid opis fortasse ego pro mea, tu pro tua, pro sua quisque parte ferre potuisset, si auctor adfuisset.

[4]  qua re velim pro tua perpetua erga me benevolentia scribas ad me quid videas, quid sentias, quid exspectandum, quid agendum nobis existimes. Magni erunt mihi tuae litterae atque utinam primis illis quas Luceria miseras paruissem! sine ulla enim molestia dignitatem meam retinuissem.


15.16

Scr. Romae ante mcd. m. Ian. a. 709 (45). M. CICERO S. D. C. CASSIO

puto te iam suppudere, quem haec tertia iam epistula ante oppressit quam tu scidam aut litteram. sed non urgeo ; longiores enim exspectabo vel potius exigam. ego si semper haberem cui darem, vel ternas in hora darem ; is fit enim nescio qui ut quasi coram adesse videare cum scribo aliquid ad te, neque id kat' ei)dw/lwn fantasi/aj , ut dicunt tui amici novi, qui putant etiam dianohtika\j fantasi/aj spectris Catianis excitari ; nam ne te fugiat, Catius Insuber, )Epikou/reioj , qui nuper est mortuus, quae ille Gargettius et iam ante Democritus ei)/dwla , hic 'spectra' nominat. [2] his autem spectris etiam si oculi possent feriri, quod quae velis ipsa incurrunt, animus qui possit ego non video. doceas tu me oportebit, cum salvus veneris, in meane potestate sit spectrum tuum, ut, simul ac mihi conlibitum sit de te cogitare, illud occurrat ; neque solum de te, qui mihi haeres in medullis, sed si insulam Britanniam coepero cogitare, eius ei)/dwlon mihi advolabit ad pectus? [3] sed haec posterius ; tempto enim te quo animo accipias. si enim stomachabere et moleste feres, plura dicemus postulabimusque, ex qua ai(re/sei 'VI HOMINIBVS ARMATIS' deiectus sis, in eam restituare. in hoc interdicto non solet addi 'IN HOC ANNO.' qua re si iam biennium aut triennium est cum virtuti nuntium remisisti delenitus inlecebris voluptatis, in integro res nobis erit. quamquam quicum loquor? Cum uno fortissimo viro qui, postea quam forum attigisti, nihil fecisti nisi plenissimum amplissimae dignitatis. in ista ipsa ai(re/sei metuo ne plus nervorum sit quam ego putarim, si modo eam tu probas. 'qui id tibi in mentem venit?' inquies. quia nihil habebam aliud quod scriberem ; de re p. enim nihil scribere possum ; nec enim quod sentio is libet scribere.


15.17

Scr. Romae iii K. Ian. aut paulo post a. 708 (46). M. CICERO C. CASSIO S.

praeposteros habes tabellarios ; etsi me quidem non offendunt ; sed tamen, cum a me discedunt, flagitant litteras, cum ad me veniunt, nullas adferunt. atque id ipsum facerent commodius, si mihi aliquid spati ad scribendum darent ; sed petasati veniunt, comites ad portam exspectare dicunt. ergo ignosces ; alteras iam habebis has brevis ; sed exspecta pa/nta peri\ pa/ntwn . etsi quid ego me tibi purgo, Cum tui ad me inanes veniant, ad te cum epistulis revertantur?

 nos hic, ut tamen ad te scribam aliquid, P. Sullam patrem mortuum habebamus; alii a latronibus, alii cruditate dicebant ; populus non curabat, combustum enim esse constabat. hoc tu pro tua sapientia feres aequo animo ; quamquam pro/swpon po/lewj amisimus. Caesarem putabant moleste laturum verentem ne hasta refrixisset; Mindius macellarius et Attius pigmentarius valde gaudebant se adversarium perdidisse. [3] de Hispania novi nihil, sed exspectatio valde magna; rumores tristiores sed a)de/spotoi . Pansa noster paludatus a. d. iii K. Ian. profectus est, ut quivis intellegere posset, id quod tu nuper dubitare coepisti, to\ kalo\n di' au(to\ ai(reto\n esse ; nam quod multos miseriis levavit et quod se in his malis hominem praebuit, mirabilis eum virorum bonorum benevolentia prosecuta est.

[4] tu quod adhuc Brundisi moratus es valde probo et gaudeo et me hercule puto te sapienter facturum, si a)keno/spoudoj fueris ; nobis quidem qui te amamus erit gratum. et amabo te, cum dabis posthac aliquid domum litterarum, mei memineris. ego numquam quemquam ad te, cum sciam, sine meis litteris ire patiar. vale.


15.18

Scr. Romae circ. med. m. Dec. a. 708 (46). M. CICERO S. D. C. CASSIO

longior epistula fuisset, nisi eo ipso tempore petita esset a me, cum iam iretur ad te ; longior autem flu/aron aliquem habuisset nam spouda/zein sine periculo vix possumus. 'ridere igitur,' inquies 'possumus?' non me hercule facillime ; verum tamen aliam aberrationem a molestiis nullam habemus. 'Ubi igitur,' inquies, 'philosophia?' tua quidem in culina, mea molesta est ; pudet enim servire ; itaque facio me alias res agere, ne convicium Platonis audiam. [2] de Hispania nihil adhuc certi, nihil omnino novi. te abesse mea causa moleste fero, tua gaudeo. sed flagitat tabellarius. valebis igitur meque, ut a puero fecisti, amabis.


15.19

Scr. Brundisi ex. m. Ian. a. 709 (45). C. CASSIVS S. D. M. CICERONI

S. v. b. non me hercule in hac mea peregrinatione quicquam libentius facio quam scribo ad te ; videor enim, cum praesente loqui et iocari. nec tamen hoc usu venit propter 'spectra Catiana' ; pro quo tibi proxima epistula tot rusticos Stoicos regeram, ut Catium Athenis natum esse dicas. [2] Pansam nostrum secunda voluntate hominum paludatum ex urbe exisse cum ipsius causa gaudeo tum me hercule etiam omnium nostrorum ; spero enim homines intellecturos quanto sit omnibus odio crudelitas et quanto amori probitas et clementia, atque ea, quae maxime mali petant et concupiscant, ad bonos pervenire. difficile est enim persuadere hominibus to\ kalo\n di' au(to\ ai(reto\n ? esse ; h(donh\n vero et a)taraci/an virtute, iustitia, tw=? kalw=? parari et verum et probabile est ; ipse enim Epicurus, a quo omnes Catii et Amafinii, mali verborum interpretes, proficiscuntur, dicit : ou)k e)/stin h(de/wj a)/neu tou= kalw=j kai\ dikai/wj zh=n . [3] itaque et Pansa, qui h(donh\n sequitur, virtutem retinet, et ii, qui a vobis filh/donoi vocantur, sunt filo/kaloi et filodi/kaioi omnisque virtutes et colunt et retinent. itaque Sulla, cuius iudicium probare debemus, cum dissentire philosophos videret, non quaesiit quid bonum esset sed omnia bona coemit. cuius ego mortem forti me hercules animo tuli. nec tamen Caesar diutius nos eum desiderare patietur ; nam habet damnatos quos pro illo nobis restituat, nec ipse sectorem desiderabit, cum filium viderit.

[4] nunc ut ad rem p. redeam, quid in Hispaniis geratur rescribe. peream nisi sollicitus sum ac malo veterem et clementem dominum habere quam novum et crudelem experiri. scis Gnaeus quam sit fatuus ; scis quo modo crudelitatem virtutem putet ; scis quam se semper a nobis derisum putet ; vereor ne nos rustice gladio velit a)ntimukthri/sai . quid fiat, si me diligis, rescribe. Hui, quam velim scire utrum ista sollicito animo an soluto legas ! sciam enim eodem tempore quid me facere oporteat. ne longior sim, vale ; me, ut facis, ama. si Caesar vicit, celeriter me exspecta.


15.20

Scr. Romae (?) m. Apr. 710 (44). M. CICERO S. D. C. TREBONIO

'oratorem' meum (sic enim inscripsi) Sabino tuo commendavi. natio me hominis impulit ut ei recte putarem ; nisi forte candidatorum licentia hic quoque usus hoc subito cognomen arripuit; etsi modestus eius vultus sermoque constans habere quiddam a Curibus videbatur. sed de Sabino satis.

[2] tu, mi Treboni, quoniam ad amorem meum aliquantum olei discedens addidisti, quo tolerabilius feramus igniculum desideri tui, crebris nos litteris appellato, atque ita, si idem fiet a nobis. quamquam duae causae sunt cur tu frequentior in isto officio esse debeas quam nos, primum quod olim solebant qui Romae erant ad provincialis amicos de re p. scribere, nunc tu nobis scribas oportet (res enim publica istic est) ; deinde quod nos aliis officiis tibi absenti satis facere possumus, tu nobis nisi litteris non video qua re alia satis facere possis. [3] sed cetera scribes ad nos postea ; nunc haec primo cupio cognoscere iter tuum cuius modi sit, ubi Brutum nostrum videris, quam diu simul fueris ; deinde cum processeris longius, de bellicis rebus, de toto negotio, ut existimare possumus quo statu simus. ego tantum me scire putabo quantum ex tuis litteris habebo cognitum. cura ut valeas meque ames amore illo tuo singulari.


15.21

Scr. Romae fort. ex. ann. 707 (47). . M. CICERO S. D. C. TREBONIO

et epistulam tuam legi libenter et librum libentissime ; sed tamen in ea voluptate hunc accepi dolorem, quod, cum incendisses cupiditatem meam consuetudinis augendae nostrae (nam ad amorem quidem nihil poterat accedere), tum discedis a nobis meque tanto desiderio adficis, ut unam mihi consolationem relinquas, fore ut utriusque nostrum absentis desiderium crebris et longis epistulis leniatur ; quod ego non modo de me tibi spondere possum sed de te etiam mihi ; nullam enim apud me reliquisti dubitationem quantum me amares. [2] nam ut illa omittam quae civitate teste fecisti, cum mecum inimicitias communicavisti, cum me contionibus tuis defendisti, cum quaestor in mea atque in publica causa consulum partis suscepisti, cum tribuno plebis quaestor non paruisti, cui tuus praesertim conlega pareret, ut haec recentia quae meminero semper obliviscar, quae tua sollicitudo de me in armis, quae laetitia in reditu, quae cura, qui dolor, quom ad te curae et dolores mei perferrentur, Brundisium denique te ad me venturum fuisse, nisi subito in Hispaniam missus esses--ut haec igitur omittam quae mihi tanti aestimanda sunt quanti vitam aestimo et salutem meam, liber iste, quem mihi misisti, quantam habet declarationem amoris tui! primum quod tibi facetum videtur, quicquid ego dixi, quod aliis fortasse non item ; deinde quod illa, sive faceta sunt sive sic, fiunt narrante te venustissima ; quin etiam ante quam ad me veniatur, risus omnis paene consumitur. [3] quod si in iis scribendis nihil aliud nisi quod necesse fuit de uno me tam diu cogitavisses, ferreus essem si te non amarem ; cum vero ea quae scriptura persecutus es sine summo amore cogitare non potueris, non possum existimare plus quemquam a se ipso quam me a te amari. cui quidem ego amori utinam ceteris rebus possem amore certe respondebo, quo tamen ipso tibi confido futurum satis.

[4] nunc ad epistulam venio, cui copiose et suaviter scriptae nihil est quod multa respondeam. primum enim ego illas Calvo litteras misi non plus quam has, quas nunc legis, existimans exituras ; aliter enim scribimus quod eos solos quibus mittimus, aliter quod multos lecturos putamus ; deinde ingenium eius melioribus extuli laudibus quam tu id vere potuisse fieri putas, primum quod ita iudicabam : acute movebatur, genus quoddam sequebatur, in quo iudicio lapsus, quo valebat, tamen adsequebatur quod probaret ; multae erant et reconditae litterae, vis non erat ; ad eam igitur adhortabar ; in excitando autem et in acuendo plurimum valet, si laudes eum quem cohortere. habes de Calvo iudicium et consilium meum, consilium, quod hortandi causa laudavi, iudicium, quod de ingenio eius valde existimavi bene.

[5] reliquum est tuam profectionem amore prosequar, reditum spe exspectem, absentem memoria colam, omne desiderium litteris mittendis accipiendisque leniam. tu velim tua in me studia et officia multum tecum recordere. quae cum tibi liceat, mihi nefas sit oblivisci, non modo virum bonum me existimabis verum etiam te a me amari plurimum iudicabis. vale.


Web arrangement by vittorio.todisco@tin.it