Te Deum 

Icona sul retro del Te Deum, di Juri Camisasca

 

L'Ottava / EMI, 1988
Te Deum


O Redemptor
Cantate Domino
Victimae paschali laudes
Alleluia

I crediti del Te Deum:

 

Te Deum

(Musica di Juri Camisasca, testo del IV secolo)

Te Deum laudamus

Te Dominum confitemur

Te aeternum Patrem

Omnis terra Veneratur

Tibi omnes angeli

Tibi coeli et universae potestates

Tibi Cherubim et Seraphim

Inaccessibili voce proclamant

Sanctus Sanctus Sanctus

Dominus Deus Sabaoth

Pleni sunt Coeli et terra

Maiestatis glorie tuae

Te gloriosus Apostolorum chorus

Te Prophetarum laudabilis numerus

Te Martyrum candidatus laudat exercitus

Te per orbem terrarum Sancta confitetur

Ecclesia Patre immensae maiestatis

Venerandum tuum verum et unicum

Filium Sanctum quoque

Paraclitum Spiritum Tu Rex gloriae

Criste Tu Patris sempiternus es Filius

Tu ad liberandum suscepturus Hominem

non horruisti Virginis uterum

Tu devicto mortis aculeo aperuisti

credentibus regna coelorum

Tu ad dexteram Dei sedes in gloria Patris

Judex crederis esse venturus

Te ergo quaesumus, tuis, tuis famulis subveni

quos pretioso sanguine redemisti

Sanctus Sanctus Sanctus

Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari

Salvum fac populum tuum, Domine,

et benedic haereditati tuae

Et rege eos et extolle illos usque in aeternum

Per singulos dies benedicimus te

Et laudamus nomen tuum in saeculum,

Et in saeculum saeculi

Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire

Miserere nostri, Domine, miserere nostri

Fiat misericordia Tua, Domine, super nos

Quemadmodum speravimus in te

In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum

 


Redemptor

(sec.VII)

O Redemptor, sume carmen,

Temet concinentium.

Arbor foeta alma luce

Hoc sacrandum protulit,

Fert hoc prona praesens turba

Salvatori saeculi.

O Redemptor, sume carmen,

Temet concinentium.

Consecrare tu dignare,

Rex perennis patriae,

Hoc olivum, signum vivum,

Iura contra daemonum.

O Redemptor, sume carmen,

Temet concinentium.

Ut novetur sexus omnis,

Unctione Chrismatis:

Ut sanetur sauciata

Dignitatis gloria

O Redemptor, sume carmen,

Temet concinentium.

Lota mante sacro fonte

Aufugantur crimina,

Uncta fronte sacrosanta

Influunt charismata.

O Redemptor, sume carmen,

Temet concinentium.

Corde natus ex Parentis

Alvum implens Virginis,

Praesta lucem, claude mortem

Chrismatis consortibus.

O Redemptor, sume carmen,

Temet concinentium.

Sit haec dies festa nobis,

Saeculorum saeculis

Sit sacratia digna laude,

Nec senescat tempore.

O Redemptor, sume carmen,

Temet concinentium.

 


Cantate Domino

(sec. VII)

Cantate Domino,

alleluia:

Cantate Domino, benedicite nomen eius:

bene nuntiate, de die in diem

salutare eius,

alleluia, alleluia.

 


Victimae paschali laudes

(sec. XI)

Victimae paschali laudes

immolent Christiani.

Agnus redemit oves:

Christus innocens Patri

reconciliavit peccatores.

Mors et vita duello conflixere mirando:

dux vitae mortus regnat vivus.

Dic nobis Maria quid vidisti in via?

Sepolcrum Christi viventis,

et gloriam vidi resurgentis:

Angelicos testes, sudarium, et vestes.

Surrexit Christus spes mea:

Praecedet suos in Galliaeam.

Scimus Christus surrexisse a mortuis vere:

tu nobis, victor Rex, miserere.

 


Alleluia

(Camisasca)

Alleluia

Alleluia

Alleluia

Alleluia

Alleluia

Surrexit Christus et illuxit nobis.

 Torna su

Discografia

La finestra dentro

Il Carmelo di Echt

Arcano Enigma